Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXVII.
Alleluia. Iste psalmus interdum vocem continet Ecclesiae Christi vocatione fundatae, vel populi interempti pro Christi nomine Deum magnificantis.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Confessio haec non ad peccatorum remissionem; sed ad laudem pertinet deitatis.
1185A Dicat nunc domus Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Illa domus, quae prius caecata erat delictis, nunc mente serena Dei gloriam contemplatur.
Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quae ante idolis immolaverat: nunc autem Altissimi illecta bonitate, sacerdotium gerit animae suae.
Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Vos, qui prius simulacra muta et surda metuebatis, nunc omnipotentis Domini cum timoris reverentia misericordiam decantate.
In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. In angustiis tribulationum 1185B exaudivit me in latitudine gaudiorum.
Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Diabolus utique et homo et vir, saepe in Scripturis ponitur.
Dominus mihi adjutor est, et ego despiciam inimicos meos. Vel haereticos, vel Judaeos.
Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine. In solo Deo debemus sperare, et non in homine, cujus salus vana est (Psal. LIX) . Nam alius propheta ait: Maledictus homo qui ponit in homine spem suam (Jerem. XVII) .
Bonum est confidere in Domino. Qui vitam largitur aeternam. Quam confidere in principibus. Quorum potestas cum hoc mundo dilabitur.
Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini, 1185C quia ultus sum in eos. Gentes scilicet tribulationum vallabant me, sed in nomine Domini restiti eis.
Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Cujus eram vexillo munitus.
Circumdederunt me sicut apes. Sicut apes favum, ut auferrent dulcedinem quam in me Christus infuderat. Et exarserunt sicut ignis in spinis. Ipsi exarserunt in invidia sua dum me exurere non valuerunt. Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Cum ea quae mihi intulerant, in eos refusa sunt.
Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Qui confidens in eum, ipsum solum adjutorem quaesivi.
1185D Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Ipsi concinam, ipsum virtutem meam dicam: in ipso omnis laudatio mea consistit, qui mihi in hac tribulationis morte factus est in salutem.
Vox exsultationis et salutis, in tabernaculis justorum. In cordibus utique martyrum reliquorumque sanctorum, qui facti sunt tabernaculum Dei per inhabitantem Spiritum sanctum in eis.
Dextera Domini fecit virtutem. Ut mihi victoriam in passione tribueret. Dextera Domini exaltavit me. Ab humilitate diversarum passionum, virtute ejus elevatus sum.
Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. 1186A Populus haec martyrum loquitur: quorum victoriae in omnibus Ecclesiis concinuntur.
Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Castigat nos Dominus ad emendationem in multis verberibus, ut probet et servet a perpetua morte.
Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Beatus est ille Ecclesiae vel martyrum populus, cui portae aperiuntur justitiae, id est, vitae aeternae, in quibus jugiter Deum confiteatur et laudet.
Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Dominus Jesus Christus porta est Patris, per quam introitur ad eum, ipso Domino sic dicente: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Et iterum: 1186B Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. X) . Per hanc ergo portam venitur ad Patrem, sed nemo in eam ingreditur nisi justus.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. In qua vel vulnera peccati sanasti, vel adversus iniquum hostem, factus es in salutem.
Lapidem quem repobraverunt aedificantes. Dominus noster Jesus Christus lapis verus inventus in legis littera, reprobatus est ab aedificantibus Judaeis, hoc est, litterae haerentibus. Hic factus est in caput anguli. In caput connectens duos parietes: unum de circumcisione, alium de praeputio, in uno novo homine, hoc est, in semetipso.
A Domino, Patre. Factus est. Mediator noster et ejus. Et est mirabilis in oculis nostris. Non in illorum, 1186C qui eum reprobaverunt; sed in nostris, qui eum credendo suscepimus.
Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea. Hic lapis angularis ipse est dies salutis, in quo vel a morte surreximus, vel moerore peccati deposito, in novitate vitae laetamur.
O Domine, salvum me fac. Ad te venientem. O Domine, bene prosperare. Prosperum facito iter illud, quo ad te post multos labores revertar. Benedictus qui venit in nomine Domini. Christus Dominus in nomine Patris, sicut ipse ait: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V) , etc.
Benedicimus vobis de domo Domini. Sancti de coelesti Jerusalem parvulos Ecclesiae benedicunt. Deus Dominus et illuxit nobis. Resurrectione enim sua illuminavit 1186D tenebras nostras.
Constituite diem solemnem. Exhibete vos templa et aras Deo, in quibus et sacras celebretis solemnitates. In condensis. In virtutibus multis: in quibus vel ipse Dominus, vel ejus angeli frequentantur. Usque ad cornu altaris. Usque ad ipsum Dominum, qui est fortitudo animae, quam ejus altare fecisti.
Deus meus es tu, et confitebor tibi. Accepta remissione per confessionem peccaminum, nunc confitebor laudes tuas, Deus meus tu, et exaltabo te. Quia a te ab humilitate sum sublevatus.
Confitebor tibi, quoniam exaudisti me. Ut me cum sanctis tuis in coelesti Jerusalem sociares.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in 1187A saeculum misericordia ejus. In his verbis psalmus accipit terminum, de quibus sumpsit exordium: videlicet ut ab initio credulitatis nostrae usque ad finem in Deum nostrum fiduciam habentes, ejus laudes perseveranter confiteamur, juxta illud Domini: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X et XXIV) . Qui nobis fiduciam in se sperandi largire dignetur: ipsi gloria cum aeterno Patre, et Filio et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.