Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXI.
Canticum graduum. Iste psalmus tertius est ascensionis gradus, vocem hominis continens: cujus 1207B conversatio habetur in coelis.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Dicta mihi fuerant per Legem, et prophetas atque apostolos. Sed et ego dico ea quae per speculum contemplatus fueram, et nunc facie ad faciem video (I Cor. XIII) . Et quaenam, inquis? In domum Domini ambulabimus. Id est, in coelestem Jerusalem, ut cives efficiamur sanctorum et domestici Dei.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem. Firmi in amplitudine ejus. Sed ne istam terrenam putares, audi quid subjecit:
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas. Adhuc, inquit, non est expletum aedificium civitatis hujus: sed quotidie aedificatur de lapidibus vivis super fundamentum 1207C apostolorum et prophetarum, ab ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. IV) : sicut ait Apostolus. Cujus participatio ejus in idipsum. In uno Ecclesiae corpore, per Christum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini. Non peccato obnoxiae, sed, tribus Domini: quae cognoscentes Dominum sequi non distulerunt: quod ad gentes est referendum. Testimonium Israel. Ut eum condemnet: quia ille eum in multis ostensum miraculis non cognovit. Tribus vero gentium statim cognitum receperunt. Sic et regina Austri, vel Ninivitae, in hujus testimonii judicio surgent, et condemnabunt eum (Luc. XI) . Ad confitendum nomini tuo, Domine. Confitentur enim, quia in nomine tuo omne genu flectetur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. 1207D II) : et quia tu, Domine Jesu Christe, in gloria es Dei Patris.
Quia illic sederunt sedes in judicio. Sedes Dei, apostoli sunt: super quos Dominus requiescit. Hae sedes sedebunt super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel: sicut ipse ait in Evangelio (Matt. XIX) . Sedes super domum David. Super Ecclesiam Christi gubernantes atque monentes eam praeceptionibus suis.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem. Interrogate quae ad pacem pertineant civitatis hujus, et sequimini eam: ut per dilectionem pacis fructum consequamini aeternae beatitudinis. Et abundantia diligentibus te. Qui, relictis caducis, Deum super omnia 1208A diligit: ipse abundantia bonorum coelestium perfruitur.
Fiat pax in virtute tua. Dominus Christus est pax nostra: qui nos in uno vinculo charitatis astringit: cujus virtus, si convalescat in nobis, et ipse quoque pectoribus nostris illabitur. Et abundantia in turribus tuis. In his abundantiam bonorum coelestium fieri propheta deposcit, qui supereminentes merito, tamquam turres fortissimae, hanc civitatem et virtute muniunt, et proceritate decorant.
Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. Ut scilicet, et ipsi ad consummationem hujus aedificii se perfectos exhibeant.
Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi. Praedicando pacem proximis fratribus, qui efficit 1208B eos civitatem regis aeterni, cui haec bona quaesivit: ut ab universitate civitatis, in unam ejus transiret habitationem, qui ait: Pater, rogo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Ego in illis, et tu in me: ut videant gloriam meam: quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Joan. XVII) .