Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXXI.
Canticum graduum. Iste psalmus habetur in canticis tredecimus graduum: qui per ascensionem profectuum, 1215B de adventu Filii Dei ex voce prophetica nos edocet, dicens:
Memento, Domine, David. Filius omnipotentis Dei, assumpturus carnem pro redemptione populi, David se voluit nuncupari: ejus scilicet nomine vocitatus, de cujus genere assumpturus erat et corpus. Et omnis mansuetudinis ejus. Non contendit, neque clamavit: sed sicut agnus mansuetus deductus est ad victimam (Isai. LIII) .
Sicut juravit Domino: votum vovit Deo Jacob. Juramentum ac votum propter firmitatem dictionis posuit, ne nos dubitaremus sequi: sed quid interim voluerit, dignum est contueri. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino. Pro eo quod est, sicut: in Hebraeo habet, qui: 1215C ut sit sensus: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus, qui juravit Domino, et votum fecit Deo Jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Tabernaculum domus coelestem sedem indicat: in strato vero lecti, in oculorum somno, in dormitatione palpebrarum, vel in temporum requie, aeternam quietem, quae numquam abrumpitur, demonstravit. In quibus non se rediturum pollicetur: nisi prius in homine dignum Deo Patri locum vel Ecclesiae congregationem sua resurrectione construeret.
1215D Ecce audivimus eam in Ephrata. Regio Bethleem usque hodie appellatur Ephrata. Hujus rei et aliae Scripturae testes sunt. Ephrata ipsa est Bethleem. Ubi primum Ecclesia est audita, id est, in qua Christus Dominus carnem assumpsit. In hac et Rachel Israel dilecta quiescit (Gen. XXXV) , quae typum gessit Ecclesiae. Invenimus eam in campis sylvae. In gentibus, quae prius diaboli erant cubilia: nunc autem campi, Dominum colentes fructiferi.
Intrabimus in tabernaculum Dei. Nos qui in una 1216A domo Ecclesiae, per Dominum aggregamur. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. In quo praedicationes Apostolicae audiuntur: quae ut pedes sustinent totum corpus Ecclesiae.
Exsurge, Domine, in requiem tuam. Jam explesti juramentum, reddidisti votum: jam invenisti locum Deo: jam produxisti ex latere tuo Ecclesiam: exsurge nunc ab inferis, revertere in tabernaculum: abiens in requiem: de quibus superius es locutus. Et non solum tu, sed, Tu et arca sanctificationis tuae. Corpus scilicet assumptum, quo divinitas tegebatur. A quo verba vitae, a quo coelestis panis, a quo via, veritas et vita nobis ostensa est.
Sacerdotes tui induantur justitia. Ut justitiae lorica induti, non saucientur a jaculis inimici. Et sancti tui 1216B exsultent. In coelestibus bonis.
Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui. Propter illum qui ex semine David formam servilem suscepit: non avertatur claritas imaginis tuae a sanctis, in quibus ipse Christus inhabitat, sed illuminet eos.
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Deo homini Pater jurat veritatem, quam non evacuat, sed adimplet dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Nos sumus fructus ventris ejus, quos spiritualiter tamquam ex utero generavit. Qui si sequentia custodiamus, sedebimus super sedem ejus, et non solum nos, verum etiam et filii nostri. Ait enim:
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia 1216C mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum saeculi, sedebunt super sedem meam. Si testamentum ejus custodiamus, sedere nos faciet in coelestibus: sicut ait Apostolus (Ephes. I) : Sedebunt super sedem ejus. Sed et ipsi sedebunt super sedem ejus quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) . Sedebunt et filii nostri, hoc est, rememorabuntur opera bona, quae ob amorem illius operati sumus, in conspectu ejus.
Quoniam elegit Dominus Sion: praeelegit eam in habitationem sibi. Concordantem sibi catervam ecclesiasticam, vel sanctificatas sacramentis coelestibus tibi animas.
Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo 1216D quoniam elegi eam. Animam quae ei per resurrectionis gloriam et emundationem peccati, domus ac requies facta est.
Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Pro vidua, id est, χήρα, et Hebraea volumina, et ipsi Septuaginta θήραν habent: sed propter novitatem verbi, et unius litterae demutationem, paulatim obtinui, ut pro θήρα legeretur χήρα, maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. 1217A θήρα Symmachus et Aquila cibaria interpretati sunt.
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Ipse enim nos vel justitiam, vel salutare induit: cum nos conformes corpori suo efficit: qui est justitia salusque nostra, praeparans nobis tabernacula sempiterna.
Illuc producam cornu David. Regnum Christi, quod in illis ostenditur, quibus dictum est: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) . Paravi lucernam Christo meo. Joannes Baptista sive praecursor Domini et Salvatoris nostri a Deo Patre dicitur praeparata lucerna: qui eum in hujus mundi tenebras venturum annuntiavit: Sic enim et ipse Dominus vocitat eum, dicens: 1217B Ille erat lucerna ardens (Joan. V) , et reliqua.
Inimicos ejus induam confusione. Judaeos non credentes cum viderint Dominum in majestate sua. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Pro sanctificatione, Neser () in Hebraeo habetur: quod Aquila consecratum interpretatur, et significat laminam ex auro, quae in fronte pontificis ligabatur: sculptum habens nomen Domini.