Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXXIV.
Laudate nomen Domini. Quod per fidem cognovistis esse super omne nomen. Laudate, servi, Dominum. Qui peccati famuli esse desiistis.
Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. Qui immobiliter in eo plantati estis.
1227B Laudate Dominum, quia benignus est Dominus. Cito enim poenitentibus veniam praestat: spem etiam nostram, sua adimplens benignitate. Psallite nomini ejus, quia suave est. Non enim processit ab eo aspera haereticorum perversitas; sed per ipsam suavitatem a squalore gentilitatis eruti sumus.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus. Eum scilicet, qui supplantato populo, arripuit benedictionem ejus. Israel in possessionem sibi. Qui post multas luctas, Deum mente meruit videre.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus. Revelante Filio, cognoscimus Patrem, ipso dicente: Nemo novit Patrem, nisi cui voluerit Filius revelare (Luc. X) . Et Deus noster prae omnibus diis. Super omnes sanctos angelosque, qui dii digni sunt vocari.
1227C Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis. Pro voluntate bonitatis placuit Deo in excelsis animabus, in aridis mentibus, in saeculi fluctibus, in profunditate malitiae facere mirabilia, sicut sequitur.
Educens nubes ab extremo terrae. Ab humilitate terrena elevans apostolos ac prophetas. Fulgura in pluviam fecit. Ut primum lumen cognitionis Dei, deinde imbrem doctrinarum infunderent.
Qui producit ventos de thesauris suis. Angelos sanctos de arcanis coelestibus dirigens: qui his in nubibus imbribusque, robur atque incrementum ferrent. Qui percussit primogenita Aegypti: ab homine usque ad pecus. Principalia vitia atque crimina mundi.
1227D Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte. Terrens mundum in passione, vel in tenebris, vel in commotione terrae. In Pharaonem, et in omnes servos ejus. Affigens diabolum vel principatus ejus cruci suae.
Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Innumera vitia, quae mundum oppresserant.
Seon regem Amorrhaeorum. Arborem infructuosam habent secum exsecratores Dei: qui simul percussi, in ignem projiciuntur aeternum. Et Og regem Basan. Maceriam confusionis, quae nobis ne Deum agnosceremus, obstabat. Et omnia regna Chanaan. Occidit regna commotionis, quae nos commovebant a Deo, et dominabantur nobis.
1228A Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo. Haec omnia delevit Deus atque subvertit: nosque per cognitionem suam in haereditatem ascivit, ut ipsis qui non afflixerant dominaremur, indulsit.
Domine, nomen tuum in aeternum. Illo in perpetuum permanente, hoc nobis sit haereditas sempiterna. Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Ut quod Legis veteris umbra praefiguravit: in altero saeculo, id est, in Evangeliis agnoscatur.
Quia judicavit Dominus populum suum. Judaeos non credentes: qui nunc jam judicati sunt, cum non crediderint. Et in servis tuis consolabitur. In credentibus utique.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum 1228B hominum, os habent et non loquentur, etc. Gentilium exsecranda commemorat irridens: quia cum nullius membri vegetationem habeant, auri argentique metallo, illos nobilitare voluerint. Ideoque adjecit:
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Illi confundantur in his qui credunt: nos vero consolemur, qui ad imaginem Dei facti ipsum adoramus.
Domus Israel, benedicite Dominum. Congregationes sanctorum: Deum oculis mentis inspicientes. Domus Aaron, benedicite Dominum. Ministrorum ordo perfectus.
Qui timetis Dominum, benedicite Dominum: ut sicut majestatem metuitis, ita cum charitate laudetis.
1228C Benedictus Dominus Deus ex Sion: qui habitat in Jerusalem. Ipse, Dominus noster Jesus Christus: cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.