Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXXVI.
Psalmus David propter Jeremiam. Iste psalmus ex voce prophetica prolatus, docet mentes hominum a peccatis capi: in exemplum illius terrenae Jerusalem quae a gentibus educta in captivitatem deflebat. Dicant ergo animae, quae post multos errores convertuntur ad Dominum:
1230B Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus: dum recordaremur Sion. Si non aliquis aegrotat, nescit quantum valet sanitas. Et iterum claudus nescit quantum valet qui sanus est pedibus. Similiter et caecus videntem. Hoc totum quare dictum est? Quoniam psalmus dicit: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. Babylon confusio interpretatur. Ergo Babylon hic mundus. Peccator ergo qui cecidit de paradiso, venit in vallem lacrymarum, hoc est, in Babylonem, in istum mundum. Magis autem propheta ex persona ejus qui cecidit dicit: Super flumina Babylonis. Flumen autem Babylonis, quando videris aliquem pulchrum ad horam, et aegrotans perdiderit pulchritudinem, et marcescat flos ipsius: hic sicut flumen transit, et 1230C aquae succedentes sibi venientes, et recedentes pereunt, et iterum aliae oriuntur, et ipsae pereunt: ita et in hoc mundo quo ad momentum aut aliquod tempus, aut ditamur, aut fortes sumus, aut pulchri sumus, et post modicum transit sicut aqua et perit. Ibi ergo sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion. Licet quidem vitio nostro cecidimus de paradiso: tamen reminiscimur prioris felicitatis, et non obliviscimur. Et ille qui de Jerosolymis descendit in Jericho, quae interpretatur luna, hoc est, quae semper mutatur (haec autem intelligitur praesens mundus), in latrones incidit, et Samaritanus tulit eum, et oleo et vino curat, miscens austeritatem cum misericordia (Luc. X) .
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. 1230D Salix talem naturam habet: est quidem lignum infructuosum, et dicitur quod si quis ex illa accipiat potionem aut manducet, filios non facit. Ibi ergo suspendimus organa nostra. Organum autem hominis corpus est. Sicut enim organum ex multis fistulis compositum est, una autem modulatione melos mittit, ita et organum nostrum habemus tactum; per ipsum, hoc est, per opera, melos, canticum et hymnum referimus Deo. Similiter et per auditum, et per odoratum, et per gustum, et per visum, et per has omnes virtutes quasi de uno organo hymnum et canticum referimus Domino. Dicitur iterum 1231A salix radicem non habere. Sed si ramus abscinditur, et plantatur secus aquam, statim virescit. Ita autem et peccator, licet peccaverit, licet ceciderit: tamen si sit secus aquas, hoc est, si legit sanctas Scripturas, et audit verbum divinum a sancto viro, viret ejus anima, et in poenitentiam convertitur.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba canticorum, etc. Daemones qui deceperunt nos, et captivos duxerunt, nunc quasi deridentes nos et gloriantes dicunt nobis: Reddite nobis verbum de fide vestra: quemadmodum quando eratis in Jerusalem hymnum dicebatis Deo. Respondent qui peccaverunt, et decepti sunt, et dicunt:
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 1231B In peccatis constituti, qui cecidimus de Jerusalem in Babylonem? Ergo non potest aliquis, si non sit sanctus, laudare Dominum. Peccator enim non debet cantare Domino, sed lugere peccata sua.
Si oblitus fuero tui, Jerusalem: oblivioni detur dextera mea. Ergo quia peccavit et cecidit, reminiscitur prioris conversationis et Jerusalem, proponitque sibi: quod nisi semper tui memor ero, et semper in mente habeam, oblivioni detur dextera mea, hoc est opera mea. Non dixit sinistra, sed dextera. Sinistra enim semper in oblivione est. Vis ergo semper in memoria Domini esse? dexterae opera fac.
Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui. Hoc est, non habeam neque opera neque sermonem: si non jugiter memoria tui versetur in 1231C corde meo.
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem. Edom interpretatur terrena et sanguinea. Quis ergo est nisi diabolus? Vide ergo quid dicat. Hoc ex persona Adam dicitur: Domine, memento quemadmodum me decepit, et traxit me serpens diabolus, qui intelligitur Nabuchodonosor, et ejecit me de paradiso. Memento et retribue ei, et patiatur poenam quam ipse sua malitia mihi induxit: trahens me, adduxit in Babylonem et in Assyrios.
Filia Babylonis misera. Filia Babylonis, anima est, quae semper in motione est, et in confusione, et non habens statum, sed est in vitiis et peccatis, quae vera misera est. Beatus qui retribuet tibi retributionem quam retribuisti nobis. Beatus est qui retribuet ei quod 1231D ipsa fecit. Verbi gratia: ejecit me de paradiso: ego illam per abstinentiam reduco ibidem. Decepit me per fornicationem: ego per castitatem reduco illam in Jerusalem, et ex vitiis in virtutem. Ergo non ut inimicus facio, sed ut amicus.
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. Parvuli dicuntur cogitationes. Ac si dicat: Vidi mulierem, concupivi eam: statim si non abscidero concupiscentiam illam, et sicut pedem tenuero, et allisero ad petram donec parva est concupiscentia, non potest postea abscindi quando creverit. 1232A Beatus ergo est qui statim abscidit, et allidit ad petram. Petra autem est Christus.