Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXL.
Domine, clamavi ad te, exaudi me. Moyses stabat cum populo, et Pharao sequebatur post tergum ejus, et undique angustia illi erat. In illo tempore lacrymatus est ad Deum. Et continuo Deus ad eum: Quid clamas ad me? Dum cum silentio orabat, auditus est. Scriptura autem non meminit quod locutus 1234C sit, sed tantum quod lacrymatus sit. Et sanguis martyrum semper clamat ad Dominum, et exauditur. Et Dominus locutus est Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV) . Et in Apocalypsi Joannis, animae justorum sub altari dicebant ad Dominum: Usquequo, Domine, non nos defendis (Apoc. VI) ? Simul autem consideremus, quia animae justorum altaria sunt Domini. Intende voci meae, cum clamavero ad te. Hoc est, vide et considera, o Domine, quid peto: quoniam non peto corporali desiderio, aut aurum, aut tale aliquid hujusmodi: sed ut misericordiam tuam consequar. Propterea dicit, intende, hoc est, diligenter audi, quia nihil alienum peto.
Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Hoc est, recta ad te perveniat oratio mea, non 1234D habens aliquas sordes, aut vitia, aut cogitationes diabolicas. Incensum autem orationes sanctorum sunt. Hoc autem cognoscimus de Apocalypsi: quando viginti quatuor seniores tenebant thuribula, et dicebant (Ibid. VIII) : Hae sunt orationes sanctorum. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Elevatio manuum. Dominum demonstrat. Et in elevatione manuum Creatorem videmus. Vide autem, quia non dixit, extensio manuum mearum. Extensio enim non est elevatio. Sed extendit aliquis, et post tergum, et in latus, hoc est, in vitia: quemadmodum dicit Dominus: Et quando extenderitis ad me manus vestras, non exaudiam vos (Jerem. XV) . Sacrificium vespertinum, undecima hora, id est, in 1235A Evangelio, levo manus meas. Et iterum Apostolus: Levate manus vestras ad orationes (I Tim. II) . Et Moyses quando levabat manus, vincebat Jesus: quando deponebat, vincebatur (Exod. XVII) . Si intelligo Scripturas secundum historiam, et secundum litteram: Moyses deorsum habet manus. Si autem spiritualiter, elevat manus suas in altum.
Pone, Domine, custodiam ori meo. Mors et vita in manibus linguae. Et iterum: Amen dico vobis: quoniam de omni otioso verbo quod locuti fueritis, reddetis rationem in die judicii (Matt. XII) . Hoc ergo postulat, Propheta, ut omne quod loquitur, non sit otiosum, sed sanctum et dignum Deo. Et ostium circumstantiae labiis meis. Ostium circumstantiae quasi 1235B murum in circuitu totius domus postulat, ut in nullo vincatur. Dicit enim Jeremias: Mors intravit per fenestras vestras (Jerem. IX) . Fenestras autem habemus quinque, hoc est, visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum. Si ergo videro mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus sum eam in corde meo (Matt. V) , et intravit mors per fenestram meam, hoc est, per visum. Si tibia, aut organum, aut calamus quasi dissolvat me, mors intravit per auditum meum. Si autem aliquid molle tangam, et solvar corporis mollitie, mors intravit per tactum meum, et caetera similiter. Ergo deprecatur propheta ostium circumstantiae, hoc est, ut muniatur tota ejus domus, ut non habeat adversarius unde ingrediatur, et dominetur hominibus. Dicitur enim 1235C in Epistola sancti Petri: Adversarius noster diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V) . Diabolus non pugnat cito contra aliquem per grandia vitia, sed per parva, ut possit quomodocumque intrare, et dominari homini, et postea eum in majora vitia impellit. Non per fornicationem, non per avaritiam: sed per minora vitia ingreditur.
Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. O infelicissimum humanum genus, qui peccata excusamus, dicentes: Victus sum a natura: cum in potestate nostra sit, et peccare, et Domino adjuvante, non peccare. Semper excusamus nosmetipsos et dicimus: Ego nolebam peccare: caro me vicit. Illa mulier venit ad me, 1235D ipsa misit, ipsa me tetigit, ipsa mihi illud dixit, ipsa me vocavit, et pro quo debueramus poenitentiam agere, et dicere: Domine, peccavi: excusamus, et jungimus peccata peccatis. Aequale corpus habemus omnes, diversos autem labores. Non est personarum acceptor Deus. Vis ergo scire quod aequale habemus et nos et sancti corpus? Paulus Apostolus dicit: Video autem aliam legem repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII) . Et iterum post haec: Propterea castigo corpus meum, et in servitutem subjicio, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX) . Et iterum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII) ? Diversos 1236A ergo labores habemus. Et quantum quis laborat, tantum et praemium accipiet.
Et cum hominibus operantibus iniquitatem. Ex communi subauditur: non declines cor meum cum hominibus operantibus iniquitatem. Et non communicabo cum electis eorum. Sicut Dominus habet electos sanctos, ita et diabolus habet electos suos. Intellige mihi principes haereticorum, et non dubitabis de electis eorum. Si enim dixisset electos, et non cum subdistinctione, eorum, exclusisset electos Dei. Communicabo dupliciter intelligitur: aut consentiam, aut secundus fiam, hoc est, immundus. Scitis enim Scripturam, duo immunda vocare. Dicit Apostolus: Ut confundat utrumque (Ephes. II) , hoc est, duos homines in unum novum hominem. Duos, interiorem 1236B et exteriorem, hoc est, immundum faciam sanctum. Et iterum: Noe in arca, munda septena introduxit secum: immunda autem duo et duo (Gen. VII) .
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Quem diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII) . Beatus est qui corripitur, non retribuet Dominus bis in idipsum. Magna est ira Dei quando non nobis irascitur (Nahum. I) . Reservat enim nos sicut vitulum in occisionem. Ad Jerusalem enim dicit: Multa sunt peccata tua, et multae iniquitates: propterea non irascor tibi (Jerem. III) , hoc est, quando adultera eras tantum, zelabam te quasi diligens te: quando autem multos habuisti amatores, contempsi te, et non irascor tibi (Ezech. XVI) . Quemadmodum vir zelat uxorem 1236C suam quando eam diligit: si autem non zelat, odit eam, et non consequitur illius sermones qui dicit: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII) . Et iterum: Et non visitabo filias eorum quando fornicatae fuerint (Ose. IV) . Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Pone hic magistrum aliquem, aut patrem aut medicum. Si viderit medicus in corpore carnes putridas, et dicat, quid ad me pertinent? scias quia crudelis est. Si autem praecidat, et cauterium imponat, misericors est: quia sanat hominem. Similiter et magister si dimittit puerum, et non ab eo exigit disciplinam, odit eum. Si autem exigat, et medicus curet; quae putatur esse asperitas, clementia est. Achab arguitur a Domino de Naboth (III Reg. XXI) : quando occidit 1236D eum, et accepit vineam ejus, et effudit sanguinem justum. Elias propheta missus est ad eum qui dixit: Occidisti, et possedisti: statim conscientia percussus submisit cervicem et oculos, et hoc impius, et rex indutus purpura. Et postea dicit Scriptura: quod audiens induit cilicium subtus purpuram. Et videns Deus dixit: Quia reveritus est me Achab: non inducam mala in eum. Vide ergo quantum valuit cilicium, et jejunium, et modica lacryma quantum sanguinem lavit. Ita ergo oportet vestiri cilicio et jejunare, ut nemo videat. Corripiet dupliciter intelligitur: aut arguet, aut docebit. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Populus meus, qui vos beatificant seducunt vos (Isai. III) . Laus haereticorum, et oleum 1237A ipsorum, quo ungunt capita hominum, et repromittunt eis signa coelorum, impinguat eis caput. Omne autem pingue reprehendit Scriptura, sicut dicit: Et mundavit Jacob, et saturatus est, et calcitravit: dilectus incrassatus est: impinguatus, dilatatus est (Deut. XXIII, et Jer. V) . Manna autem angelorum tenue est (Exod. XVI) .
Quoniam adhuc, et oratio mea in beneplacitis eorum. Hoc dicit: Ipsi quidem sapiebant: ego autem pro ipsis orabam ut convertantur. Absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Sicut alibi dicit: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI) . Petra autem erat Christus (I Cor. XV) . Parvuli autem minores, et parvae cogitationes antequam crescant. Et nunc ipsi haeretici, licet per Aristotelem 1237B et Platonem videantur simplicitatem Ecclesiae contemnere, tamen quando venerint ad Scripturas, statim absorbebuntur a petra, hoc est, a Christo, et convertentur ad eum. Absorptio enim pro victoria dicitur: sicut Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi, inferne, stimulus tuus (I Cor. XV) ? Victoriam autem dicit ipsam absorptionem, quam victoriam habebat in absorbendo.
Audient verba mea, quoniam potuerunt. Ipse Dominus dicit: Quia ad me venerunt, victi sunt, et delectati sunt meis verbis, et conversi sunt ad me, et sunt in Ecclesia mea. Sicut crassitudo terrae. Omne crassum vicinum est terrae. Et anima quae peccat, terrae haeret. Dominus enim ex initio omnia tenuia 1237C fecit. Suo ergo vitio unusquisque incrassatur, et deducitur in terram. Demus exemplum: sicut vulnus in corpore tumens plenum est crassum, et quando venerit medicus secat ipsum, et sanat et tenne facit, et tunc redigitur in suam naturam, quomodo et creatum est. Ideo dicit: Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, et salvatur.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. In vigesimo primo psalmo dicit: Dissipata sunt universa ossa mea. Si secundum litteram intelligimus, non stat. Siquidem crucifixus est tantum. Quando videris Arium, Eunomium extra Ecclesiam; intellige dissipata esse ossa Domini secus infernum. Os quod forte est, ipsi majores sunt qui videntur aliquid esse: per multiloquium ipsorum, et per philosophiam, et contentionem 1237D inducuntur ab haereticis.
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi. Semper nobis laqueos tendunt aut haeretici, aut daemones. Vitia enim vicina sunt virtutibus. Laqueum mihi posuerunt in eleemosyna, si extendero manum meam, ut videant homines: et quasi bonum faciens, venio in vitium et in peccatum. Si autem dedero tunicam fratri, ut alter videat, laqueum mihi posuerunt. Semper cervis tenduntur retia, et laquei eis ponuntur, ubi vestigia eorum deprehenderit venator. Cervus autem accipitur in sancto: quia altus est, et cornua grandia habet, et interficit serpentes. Propterea dicit alibi: Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum (Psal. XVII) . Talis enim dicitur esse virtutis, 1238A ut spiritu narium suarum protrahere serpentes de cavernis, et sic comedere valeat. Ipsi ergo serpentes ponunt nobis scandala, hoc est, daemones in ipsis vestigiis nostris ubi gradimur: In virtutibus, in eleemosyna, ut coram hominibus faciamus propter vanam gloriam. In jejunio, in oratione, in vestiendo cilicium: et ostendere hominibus. Qui enim vestitur cilicio, debet lugere sua peccata: non gloriari, et ostendere hominibus. Et a scandalis operantium iniquitatem. Hoc est, ut non offendam.
Cadent in retiaculo ejus peccatores. Superius dixit, custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, de multis, nunc autem de uno: Cadent in retiaculo ejus peccatores. Quemadmodum Dominus mittit rete, et comprehendit multitudinem piscium, et habet apostolos 1238B piscatores colligentes et afferentes ad eum, hos ipsos qui per eos credunt, ita et diabolus habet daemones qui ei subjecti sunt, qui et decipiunt homines et afferunt illi. Singulariter sum ego donec transeam. Dicit Jeremias: Solus sedebam, amaritudine enim repletus eram (Jerem. XV) . Hoc est, in poenitentia, solus ego hos dolos caveo. Et Moyses dicit: Transiens videbo hanc visionem magnam (Exod. III) . Si non transierit, hoc est, omnia vitia, non potest videre magnam visionem. Magna autem visio: quia rubus ardebat, et non incendebatur: Ardebant spinae, hoc est, peccata. Hoc igne mundatur et Isaias: iste est enim carbo qui tetigit labia ejus: qui erat super altare (Isai. VI) . Hujus carbonis meminit et propheta David: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis 1238C (Psal. CXIII) . Iste carbo desolator est, solitudinem facit, et peccatorem purgat.