Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLII.
1239C
Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon. Iste psalmus vocem continet illius qui pro humana redemptione seipsum exinanivit, accipiens formam servi, ut nos erueret a servitute (Philipp. II) .
Domine, exaudi orationem meam. Humilia verba et plena humilitatis et misericordiae. Auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua. Confidentis verba sunt. In veritate tua, hoc est, in Christo tuo. Ego sum via, vita, et veritas (Joan. XIV) . Et exaudi me in tua justitia. Et in Christo tuo. Hoc est, non confido mihi, sed ego veritatem et justitiam tuam peto, ut ipsa mei misereatur.
Et non intres in judicium cum servo tuo. Ecce manifestissime 1239D demonstravit, quia misericordiam Dei praestolatur, dicens: Et non intres in judicium cum servo tuo. Hic quasi aliquis judicet inter Deum et prophetam, sicut et in quinquagesimo psalmo scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Et propterea intrat in judicium Deus, ut juste puniat. Tale quid fecit et Cyrus, rex Persarum et Medorum, regi Armeniorum, quando transgressus est amicitias ejus. Vicit eum et captivum accepit: et proprios illius cognatos, et uxorem, et filios fecit judicare inter illos: ut juste aut misereatur, aut puniat. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: Deus viventium, et non mortuorum (Luc. XX) . Ergo nec 1240A ipsi patriarchae justificabuntur in conspectu Dei. Stellae enim non sunt mundae in conspectu ejus (Job. XXV) .
Quia persecutus est inimicus animam meam. Hoc interpretatione non indiget. Nulli dubium, quin diabolus: Humiliavit in terra vitam meam. Hoc est, quod dicit. Ante alas habebam, et volabam: nunc autem persecutus est inimicus animam meam: et apprehendit, et ligavit mihi pedes et manus, quemadmodum volatile ab homine comprehenditur, ut quasi videatur mortuum esse: quia non habet licentiam alarum suarum ut volet. Ita et me, inquit, inimicus ligavit conscientia peccatorum meorum.
Collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. Si sicut mortuos saeculi, adhuc necdum mortuus, quia 1240B in poenitentia stat. Si quis autem peccans non agit poenitentiam, hic mortuus est saeculi, et non, sicut mortuus, sed perfecte mortuus. Hoc ergo putavit inimicus, quia non ago poenitentiam pro peccatis quae ipse mihi suggessit ut faciam. Et anxiatus est super me spiritus meus. Tu dic prius peccata tua, et salvus eris (Isai. XLIII) . Et iterum: Si solum suspiraveris pro peccatis tuis, salvus eris (Ezech. XVIII) . In me turbatum est cor meum. Propter conscientiam meam, quia peccavi.
Memor fui dierum antiquorum. Dierum meorum priorum memor fui, quando habebam confidentiam: nunc autem mihi nox est.
Expandi manus meas ad te. Ligatus ab inimico, nihil aliud possum facere nisi poenitentiam agere, 1240C et manus meas levare ad te. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Sicut terra sine aqua sitit et quaerit imbrem: ita et anima mea desiderat et sitit te, Deum suum.
Velociter exaudi me, Domine: defecit Spiritus meus. Anima mea defecit, et caro mea defecit: spiritus tantum remansit in me, et ipse defecit; sed, velociter exaudi me, Domine, et miserere mei.
Notam fac mihi viam in qua ambulem. Christum tuum notum fac mihi, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV) .
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Hic impiissimi Ariani proponunt nobis, et dicunt: Magister bone, quid faciam boni ut salvus fiam? Qui dicit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi 1240D unus Deus (Luc. XVIII) . Ergo si Filius non est bonus, sed Pater: major est Pater Filio. Ergo secundum tuum sensum, impiissime Ariane, quis major? Filius, an Spiritus sanctus? Utique dicis, Filius. Hic ergo dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ergo si Spiritus bonus est, qui minor est, sicut tu dicis: multo magis Filius bonus est, quem tu majorem dicis. In Evangelio autem ita habet: Et accedens unus de scribis tentans eum, ait: Magister bone, et ait: Quid me dicis bonum, et non confiteris (Matth. XIX) ? Sicut si aliquis tentans episcopum suum, quem contemnit, dicat illi: Episcope, et ille respondet. Tibi non sum episcopus, recede a me. Alibi autem non legistis: Bonus pastor ponit animam 1241A suam pro ovibus suis (Joan. X) ? Quid autem melius Filio, qui carnem induit propter nos, et passus est, et descendens de sua majestate, novem menses in utero Virginis in sanguine fuit, in cunabulis fuit, passus est per momenta crescere, et verberari, et colaphizari, et crucifigi? Quid hoc melius?