Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLIII.
Propter eos qui ignorant Latinam linguam, licet multa de Evangelio dixerimus, tamen debemus et de Psalterio quaedam dicere: ut aliis saturatis, alii jejuni non redeant. Quoniam autem longus est psalmus, et si voluerimus in singulis versiculis immorari, dies praeterit: debemus breviter ad singula quaeque sensus magis quam verba replicare.
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus 1241B meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Qui breviter interpretatur, hoc consequitur, ut ipse laudem non habeat, et tamen quodcumque in interpretatione est, retineant illi qui audierunt. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Levemus manus in sancta sine cogitationibus et disceptationibus; levemus in omni loco. Et cum levaverimus manus nostras, orationes nostrae ad Deum arma sunt contra diabolum. Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Haec est lyra nostra, haec cithara. In hac cantamus Domino.
Misericordia mea, et refugium meum, susceptor meus et liberator meus. Protector meus, et in ipso speravi. In tantis nominibus appellatur Deus. Quot 1241C beneficia, tot nomina. Qui subdis populum meum sub me. Hoc potest ex persona Christi dici, hoc est, ex assumpto homine. Potest autem ex persona apostolorum dici, quia dicitur: Qui subdis populum meum sub me. Dicit hoc et sanctus Pater in monasterio, et gratias referens Deo dicit: Benedictus Dominus Deus meus, qui subdis populum meum sub me. Non enim mihi subjicitur; sed tibi subjicitur. Ideo mihi servit, ut serviat tibi.
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quia reputas eum? Hoc ipsum et in octavo psalmo dicitur: Quid est homo quod memor es ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? De fragilitate corporis et humana conditione loquitur? Et quid 1241D dicit? Si carnem aspicias, quid est homo? Si Spiritum, grande quiddam est homo. Non despiciamus carnem, sed carnis opera contemnamus. Non despiciamus carnem, quae cum Christo regnat in coelo. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV) . Non caro et sanguis, sed carnis opera. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et quomodo in Christo regnant, et quomodo sedemus cum Christo in coelestibus? Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quia reputas eum? Gratias agit Deo, et quod dicit, hoc est: Quantum ad humanam conditionem, homo nihil est. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, dicit Ecclesiastes. Si omnia vanitas, ergo et coelum, ergo et angeli. Si coelum et angeli 1242A vanitas: homo quanta vanitas! Et si vanitas angeli, si coelum vanitas: Deus ergo quare vanitatem operatus est? Vanitas ad comparationem Dei: caeterum per se non vanitas (Eccles. I) . Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? Grandis hominis felicitas scire creatorem suum. Hoc a bestiis distamus, quia nos intelligimus Creatorem nostrum; illa non intelligunt. Sed et ipse status corporis suum quaerit artificem. Caetera animalia terram respiciunt, et ubi venter, ibi et oculi. Caeterum oculi nostri ad coelum erecti sunt, et si mens fuerit obcaecata, tamen invictis oculis coelum videamus.
Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt. Vere dies nostri quasi umbra. Fui infantulus, fui puer, fui adolescentulus, fui juvenis, 1242B fui vir, hoc est, fui aetatis perfectae, fui mediae. Dum nescio, senex sum. Senectuti mors subrepit. Mutor quotidie, et nihil me esse non sentio. Ne uno quidem momento horae stamus in statu nostro, sed semper aut crescimus aut decrescimus. Ergo homo per momenta mutatur, et dum nescit, interit. Ego senex, recordor infantulus quid fuerim, quid fecerim, quomodo luserim, quomodo huc illucque discurrerim: nunc me video nimio pondere praegravatum. Dies ejus sicut umbra praetereunt. Vita nostra umbra esse videtur, et substantiam non habet. Quod autem substantiam non habet, cito perit. Quia ergo homo tam miserabilis est: quia sic est infirmus, quid inde precamur? quid rogamus? quid hic dicit propheta? quid est quod precatur?
1242C Domine, inclina coelos tuos, et descende. Non poteris servare istam hominis vilitatem, nisi ipse eam indueris. Domine, inclina coelos tuos, et descende. Ovis tua erronea sanari non poterit, nisi tuis humeris reportetur (Luc. XV) . Tange montes, et fumigabunt. Amen, amen dico vobis: si habueritis fidem ut granum sinapis: poteritis dicere monti huic: transi, et transferetur (Matth. XVII) . Ibi de lunatico dicebatur: de illo monte, qui ab illis transferri non poterat. Scriptum est in Jeremia: Date Domino Deo nostro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrosos (Jer. XIII) . Hoc totum quare diximus? Quoniam et nunc sequitur: Tange montes, et fumigabunt. Montes qui regnant: montes qui erecti sunt per superbiam: qui dicunt: Mea sunt flumina, et 1242D ego feci ea. Tange montes, et fumigabunt. Non dixit, inflammabuntur; sed, fumigabunt. Habeant montes poenae indicium: non fulgoris, non splendoris.
Fulgura coruscationes, et dissipabis eos. Vide quid dicat. Non dixit, delebis eos; sed, dissipabis eos. Legimus in Genesi, eo tempore quo fabricabant turrem, dixit Deus: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne aliquando in se consensum habeant, sed dispergantur (Gen. XI) . Prodest illis.
Emitte manum tuam de alto. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII) ? Emitte manum tuam de alto. Domine, inclina coelos tuos et descende. Hoc ad Filium dicitur: 1243A Inclina coelos tuos et descende. Et quomodo dixit: Emitte manum tuam de alto? Si descendit, quomodo manum mittit de alto? Sed licet in terra sit, tamen de coelo mittit manum: non enim recedit de coelo. Eripe me, et libera me de aquis multis. Quoniam descendisti, quoniam inclinasti coelos, et misisti manum tuam de alto, et humanam carnem dignatus es assumere, et multi crediderunt in te: pro una aqua plures aquae esse coeperunt: Videas dispersas in toto orbe esse haereses diversas. Eripe me, et libera me de aquis multis: et praesta mihi fontem viventem. Unus est enim Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV) . Libera me e aquis multis. Illae enim aquae multae non generant filios tuos, sed filios alienos. Unde sequitur: Libera me de aquis multis, 1243B et de manu filiorum alienorum. Non sunt enim filii tui, qui nascuntur in multis aquis; sed alieni filii sunt.
Quorum os locutum est vanitatem. Scientiam sibi repromittunt, et erigunt os contra Creatorem suum. Posuerunt in coelo os suum. Quorum os locutum est vanitatem. Scientia illorum, vanitatis scientia est. Et dextera eorum, dextera iniquitatis. Utrumque condemnatur, et os et manus, et scientia et opera. Quorum os locutum est vanitatem, hoc est, scientiam. Et dextera eorum, dextera iniquitatis. Dextera, in opere. Dexteram se habere dicunt: sed toti sinistri sunt. Dextera iniquitatis est, et non est aequitatis. Unde et tali sinistrae dicitur: Stet diabolus a dextris ejus. Qui talem habet dexteram, et iniquitatis dexteram, 1243C stat diabolus a dextris ejus (Psal. CVIII) .
Deus, canticum novum cantabo tibi. Novus homo, novum canticum. Deus, canticum novum cantabo tibi. Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV) . Quam pulchre non dixit canto, sed cantabo. In futuro repromisit: in praesenti enim scit certamen esse, non canticum. Numquam cantat exercitus, nisi quando vicerit. Ergo quoniam in praesenti pugno: non mihi vacat cantare. Cum vicero, tunc cantabo: In psalterio decachordo psallam tibi. Tunc extendam utramque manum, et vitalibus tibi chordis canam. Oratio mea, psalterium tuum est.
Qui das salutem regibus, etc. Quibus regibus? Cor regis in manu Dei (Prov. XXI) : qui regnant in corpore suo, qui subjiciunt corpus suum, et servituti redigunt, 1243D ne aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniantur (II Cor. IX) . Isti sunt reges de quibus dicit Sapientia in Proverbiis: Dat regnum regibus (Prov. VIII) .
Eripe me, et libera me de manu filiorum alienorum. Versiculi qui supra dicti sunt, iterum repetuntur. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. De manu filiorum alienorum. Haereticorum filii, videamus quales sint. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. De manu filiorum alienorum. Diligenter animadvertite quid dicitur de haereticis.
Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi, etc. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, 1244A Illi hoc dixerunt. Ego quid dico? Beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Singula igitur vestris orationibus breviter disseremus. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. Plantatio eorum non est vetus, sed novella est. Non est enim de veteri lege: non est de prophetis: non est de apostolis, sed de novis magistris est. Filiae eorum, sicut novellae plantationes in juventute sua. In juventute sua: semper juvenes sunt. Licet multae sint haereses veteres, tamen quotidie mutantur, et novae quotidie inveniuntur. Novae sunt ipsae haereses, licet veteres sint: tamen cum quotidie doctrinas suas innovant, novae sunt. Non enim sunt veterum magistrorum errore contenti, sed quotidie ipsi nova reperiunt: quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. 1244B De Ecclesia, quid dicitur; de timentibus Dominum? Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Quid dicitur de illis? Filii tui, sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Circa mensam Christi sunt illi filii: non longe sunt a mensa Christi. Ibi non dicitur, filiae; sed tantummodo, filii. Caeterum haeretici habent et filias, habent et fragiliorem sexum, voluptates, delicias. Filiae eorum compositae. Sermo compositus est, et sensus sordidus. In scripturis sanctis cogitationes semper filii dicuntur: verba, filiae. Vide ergo quid dicit: Cogitationes eorum, hoc est, filii novi sunt. Verba vero eorum, hoc est, haereticorum, quae habent de sapientia saeculari, composita sunt: habent enim verba composita, laudatum sermonem. Filiae eorum compositae. Videntur 1244C quidem esse compositae, sed quia filiae sunt, et non filii, vires non habent. Circumornatae ut similitudo templi. Pulchre dixit, similitudo templi. Non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem Ecclesiae.
Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Parati sunt ad contendendum. Si illos tenueris in uno testimonio, ad aliud transeunt. Si in Scripturis tenueris, ad Aristotelem fugiunt. Si Aristotelem tenueris, in Platonem transeunt. Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Cellarium proprie dicitur, quod divitias compositas habet. Haeretici cellaria habent. Habent enim praeparata verba quibus contendant. Caeterum Ecclesiastici simplices sunt: nihil habent praeparatum. Aperiunt os, et repletur a Domino: secundum quod dicitur: Aperi os tuum, et implebo 1244D illud (Psal. LXXX) . Et, Nolite cogitare quid respondeatis illis: dabit enim vobis Pater vester in illa hora quid dicatis (Matt. X) . Videtis quoniam non habemus cellaria praeparata: sed divitiae nostrae subditae sunt. Dicit aliquis: Da testimonium quomodo sancti cellaria non habent. Respicite, inquit, aves coeli, quoniam non habent cellaria neque horrea: et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI) . Aves isti specialiter monachi sunt: non habent cellaria, non habent apothecas: sed habent apothecarum et cellariorum Dominum, ipsum Christum. Non habent horrea, sed horreorum Dominum. Non habent divitias diaboli, sed habent paupertatem Christi. Diabolus quid dicit? Haec omnia mea sunt: si procidens 1245A adoraveris me, dabo tibi ea (Matth. III) . Christus quid dicit ad suos? Qui non vendiderit omnia sua quae habet, et dederit pauperibus, non potest esse meus discipulus (Matth. XIII, et Luc. XII) . Ille regna et divitias pollicetur ut occidat; hic paupertatem pollicetur ut salvet. Nihil grande facimus, si nostra relinquamus. Christus Patrem reliquit, et regna coelorum propter nos. Nemo putet me blasphemare: quia dixi, Patrem reliquit. Secundum dispensationem loquor, secundum quod mittitur: secundum quod dicitur: Pater qui me misit, major me est (Joan. X, et XIV) . Deus non mittitur: Deus non subjicitur servituti: sed dispensatio mittitur. Si Deus ubique est, et omnia in Deo sunt: quomodo Deus ad aliquid mittitur, cum Deus sit omnia? Christus igitur pro nobis pauper 1245B factus est (II Cor. VIII) . Hoc totum quare diximus? Quia nunc lectum est: Cellaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. Pulchre dixit, eructantia: de saturitate nimia. Illi eructant de saturitate, et pereunt: nos de jejunio, ut salvemur.
Oves eorum fetosae. Multos habent filios. Multus enim numerus haereticorum est. Oves eorum fetosae. Unde dicitur et in Osee propheta: Domine, da illis (Osee IX) . Quid dabis illis? Vulvam sterilem et ubera arentia. Hoc de quibus dicitur? De haereticorum magistris: qui sibi in numero discipulorum applaudunt. Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis. Non dixit in ingressibus suis, sed in egressibus. Non enim ingrediuntur in Ecclesiam, sed egrediuntur de Ecclesia, id est, ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex 1245C nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Abundantes in egressibus suis. Quotidie egrediuntur de Ecclesia: abundantes in egressibus suis. De Ecclesia quid dicitur? Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV) . Boves eorum crassi. Vidit et Pharao in somnia boves crassos (Gen. XLI) : Israelitici populi tenues sunt, Aegyptii crassi. Videtis enim magistros haereticorum nihil aliud facere, nisi studere divitiis. Divitiis student, et pauperem Christum contemnunt. Boves eorum crassi. Pulchre dicit, boves crassi: quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III) .
Non est ruina maceriae, neque transitus. Nonne videtur vobis obscurum esse quod dicitur: Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis 1245D eorum? Difficile haereticos invenies imperitos. Omnes enim magistri instructi sunt scientia saeculari. Non est ruina maceriae, neque transitus. Si quando sunt in disputationibus, quando tecum coeperint disputare, sic verba eorum brevia sunt: sic artifici sermone conclusa, ut evadere inde difficile sit. Cum enim te ligaverint syllogismis suis, et te clauserint, et quasi maceriem syllogismum tibi texuerint et aedificaverint, non potes convertere: non potes transire: teneris inclusus. Non est ruina maceriae, neque transitus. Cumque ibi te tenuerint quasi quodam gyro inclusum: tunc non eris in angusta via, quae ducit ad vitam: sed in lata, quae ducit ad mortem (Matt. VII) . Neque clamor in plateis eorum: Clamor Jesu revocat 1246A ad se, et dicit: Qui sitit, veniat et bibat (Joann. VII) . Clamor Jesu in via angusta est: in plateis haereticorum non est.
Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Multi nescientes, beatos tales putant. Caeterum nobis simplicitas Christiana est: nolumus eloquentiam Platonicam: sed volumus simplicitatem apostolicam. Piscator iste rete tenet, lutosos habet pedes, et manus ex opere callosas habet. Beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Beatus est populus, qui pro omnibus divitiis Christum habet. Illi habent filios et filias, et cellaria, et oves fetosas, boves crassos, et nitidos atque formosos. Caeterum nos non habemus multitudinem: sed scimus illud dictum in Evangelio: Ubicumque fuerint duo aut tres congregati in nomine 1246B meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII) . Ne timeas, grex parvule; quia complacuit Deo habitare in te. Ne dicant monachi: Ecce tantae multitudines, civitates plenae sunt, omnis orbis; nemo ergo salvatur, nisi qui in monasteriis est? Ecce tantae multitudines: nos ergo soli salvamur? Quando ergo haec cogitaveris, audi: Ne timeas, grex parvule: dictum est in Evangelio, quod una anima salvatur: ut duo millia porcorum pereant (Marc. V) . Hoc totum quare dico? Quoniam pretiosior est unius sancti anima, quam infinitae multitudines peccatorum. De toto mundo duodecim elegit apostolos, de duodecim unus recessit: remanserunt undecim. Venit crux: decem fugerunt: remansit unus Petrus: unus cum uno. Et ipse unus fugit, atque utinam fugisset, et non negasset. 1246C Ergo dicamus, universum genus humanum periit: Quoniam perierat, propterea Dominus crucifixus ait: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isai. LXIII) . Eo tempore completus est psalmus: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI) . Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ille qui promiserat, dicens: Si me necesse est mori, aut ire in carcerem, non te negabo: negavit (Marc. XIV) . Hoc totum quare dico: Quia monachus non debet aspicere ad multitudinem peccatorum, sed ad conversationem et paucitatem sanctorum. Universa Judaea ducebatur in captivitatem. Venerat Nabuchodonosor, tanta hominum millia ducebantur captiva in Babylonem. Solus Jeremias erat qui confitebatur Deum, et ipse mittebatur 1246D in lacum luti, et tamen pretiosior erat unius illius anima, quam omnis populi (Jerem. XV) . Vultis scire quid faciat unus homo? Jesus filius Nave cum universa terra habitaretur, solus erat. Utique erant infinitae multitudines, et ille solus erat. Solus imperat soli et lunae, et stat: homo jubet, et coelum audit (Jos. X) . Audit illum coelum: quia ipse audiebat Dominum. Jeremias erat in captivitate: erant autem, et multae multitudines. Et quid dicit? Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum (Jerem. XV) . Quomodo solus in civitate eras? Sed ideo solus: quia propositi mei socium habebam.