Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLV.
Alleluia. Aggaei et Zachariae. Iste psalmus ex nomine 1248C duorum prophetarum praescriptus ex unius voce loquitur, dicens:
Lauda, anima mea, Dominum. Psalmus iste titulum habet Aggaei et Zachariae. Sed hoc primum scire debemus, quod in Hebraico non habetur, sed in Septuaginta interpretibus. Dicamus autem et de editione Vulgata Aggaei et Zachariae. Quia instauratio hic dicitur Jerusalem: Regnavit Dominus in saecula Deus tuus, Sion, in generatione et generationem: quasi de instauratione Jerusalem dici putant, quae facta est sub Aggaeo et Zacharia. Lauda, anima mea, Dominum. Non dixit, lauda, corpus: sed, lauda, anima: non quo corpus damnaverit, sed carnis opera condemnavit. Lauda, anima mea, Dominum. Anima ipsa se hortatur. Quomodo si dicat David: Lauda, David, 1248D Dominum: sic et ipsa anima dicit ad se: Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea. Vide quid dicat: Ipsa se hortatur, et ipsa respondet. Quid dicit? Dicit mihi, Lauda, anima mea, Dominum. Ego ipsa respondeo: Laudabo Dominum, in vita mea. Modo laudare non possum, peccatis premor. Quotiescumque labia in laudes Dei aperio: totiens illa conglutinat conscientia peccatorum. Laudabo Dominum in vita mea. Pulchre dixit, laudabo: non, laudo. Quando cum Domino meo fuero, tunc laudabo Dominum in vita mea. Nunc in morte sum, laudare non possum. Laudabo Dominum in vita mea. Vita nostra Christus est. Dominum laudemus in vita. Psallam Deo meo quamdiu fuero. Vide quid dicat: 1249A Quando juste aliquid agimus, sumus: quando vero peccamus, esse desistimus. Multa sunt quae dicantur: sed ad finem festinat oratio.
Nolite confidere in principibus, nec in filiis hominum, in quibus non est salus. Hoc generaliter ad omnes dicit: Nolite confidere in principibus. Non in imperatore, non in praefectis, non in judicibus saeculi.
Nolite confidere in principibus. Qui sunt principes? Filii hominum. Qui sunt filii hominum? Quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Cum autem regressus fuerit in terram suam, quid fiet? In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Omnis principum confidentia periet, et peribunt omnes cogitationes eorum. Nolite confidere in principibus. 1249B Hodie fuit, cras non est. Hodie illum praecedit exercitus, et sero in sepulcro jacet. Post tantam magnitudinem, tantam claritatem, nulla intercedunt tempora: in eodem momento Christi est operatio. In filiis hominum, in quibus non est salus. Qui sunt principes? Filii hominum. Si ipsi homines nihil sunt, quid sunt filii eorum? Exibit spiritus. Cujus? hominis. Exibit spiritus. Hic spiritum pro anima ponit. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII) . Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Non spiritus revertetur in terram suam: non enim est spiritus de terra, sed egreditur spiritus, et homo revertetur in terram suam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Nos ipsi qui nunc (( Al. non)) sumus principes, quanta quotidie cogitamus et 1249C dicimus, die crastina illud faciam, destruam horrea mea, et rursum die crastina aedificabo illa! Dicitur mihi: Stulte, hac nocte rapietur anima tua; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII) ? Hoc de illis dicit qui confidunt in principibus. Caeterum de sancto quid dicitur?
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus. Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini invocabimus (Psal. XIX) . Illi plures habent adjutores: sed principes sunt, sed homines sunt, sed corruunt. Nos unum habemus qui salvare potest. Spes ejus in Domino Deo ipsius. Videamus tres pueri quid dicant in fornace Babylonia: quoniam vocat eos Nabuchodonosor rex: Non necesse est nos de hoc verbo respondere tibi. Potest quidem nos Deus liberare 1249D de fornace ardenti. Sed si non liberaverit, scito, rex, quia imaginem quam constituisti non adoramus (Daniel. V) . Videte fidem. Credimus, inquit, quod liberare potest. Sed si forte peccata nostra prohibuerint: tamen credimus et in eum qui non vult liberare. Non enim credimus in hac vita, sed in futura. Non propterea credimus in illum, ne hic ardeamus: sed ne per ista incendia ad alia transeamus. Incende igitur, praepara caminum: iste ardor, 1250A ista combustio, nostra purgatio est. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus. Videte significantiam verborum. Adjutor ejus: et non poterat ibi ullum signum facere, propter incredulitatem eorum (Matt. XIII) . Deus adjutor noster est. Volentes et laborantes liberat, et collaborat: dormientes, et tacentes, et nolentes, non liberat. Spes ejus in Domino Deo ipsius. Egregie dixit, spes. Et si in praesenti non liberat, tamen spes de futuro est. Qui fecit coelum et terram. Iste Deus qui fecit coelum et terram, Mare et omnia quae in eis sunt. Ad comparationem coeli, et terrae, et maris, nos homines secundum conditionem carnis, sic sumus quasi formicae et pulices. Qui ergo coelum fecit et terram, hominem non potest liberare quem fecit?
1250B Qui custodit veritatem in saeculum. Si nos opprimit mendacium, non contristemur. Custodit Dominus veritatem in saeculum. Nescio quis contra nos mentitus est, et magis illi creditur mentienti, quam nobis verum dicentibus. Non debemus desperare. Custodit Dominus veritatem in saeculum. Pulchre dixit, custodit. Custodit illam, et habet in thesauro suo: reddet nobis quod servavit. Qui custodit veritatem in saeculum. Christus est veritas. Veritatem loquamur, et veritas nobis servat veritatem. Facit judicium injuriam patientibus. Etiamsi tardaverit, non desperes. Veniens, veniet, et salvabit. Facit judicium injuriam patientibus. Hoc solum sit in nostra conscientia, quia juste patimur. Hoc habeamus in conscientia, quia nos propter peccata nostra 1250C patimur, et non facimus illud pro quo arguimur. Dat escam esurientibus. Et secundum litteram aedificat, et si simpliciter intelligatur, aedificat audientem. Respicite volatilia coeli: quia non serunt, neque metunt, et Pater vester coelestis pascit illa. Dat escam esurientibus. Esurientibus dat, non eructantibus. Qui ergo non habet monachus, confidenter accipiat. Qui habet et eructans est, non accipiat. Scis quia esuris: scis quia non habes: si esurieris, et non habes: magis das beneficium, si accipias quod tribuitur tibi. Si autem habes, et non esuris, non debes cibum esurientium tollere, et accipere saturatus. Accipe quod in ventrem mittas, non quod in sacculum: accipe tunicam quae corpus tegat, non quae arcas impleat. Dat escam esurientibus. 1250D Hoc secundum litteram. Dicamus et aliter: Esuriamus Christum, et ipse nobis dat coelestem panem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI) . Hoc qui dicunt, esuriunt. Qui panem desiderant, esuriunt. Qui dicit, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, utique esuriens loquitur. Dat escam esurientibus. Putat aliquis, quod panem coelestem de mysteriis dicat. Et hoc quidem accipimus, quia vere caro Christi est, et 1251A vere sanguis Christi est. Caeterum dicamus et aliter. Panis Christi et caro ejus sermo divinus est, et doctrina coelestis. Quicumque panem istum acceperit, et saturatus fuerit, quid fiet? Quid?
Dominus solvit compeditos. Si animam nostram iste panis refecerit: hoc est, sermo divinus, et doctrina coelestis: statim pedes nostri, qui colligati fuerant, solvuntur. Dominus solvit compeditos. Et Lazarus ligatus erat, et dixit: Solvite eum (Joan. XI) . Dominus solvit compeditos. Et filia Abraham decem et octo annos incurvata fuerat et vincta, solvitur, et in coelum respicit. Videte quid ibi dicitur in Evangelio: Ecce, inquit, quaedam erat mulier quae spiritum infirmitatis habebat decem et octo annis, et non poterat, inquit, elevare cervicem (Luc. XIII) . 1251B Quoniam spiritum infirmitatis habebat, cervicem sursum levare non poterat. Dominus solvit compeditos. Ipsi sunt compedes quae et opera: siquidem eadem peccata, quae cervices nostras excipiunt, et ligant pedes. Quicumque compeditus est, currere non potest. Quicumque compeditus est, in stadio Christi currere non potest. Praegravantur enim pedes compedibus, et premuntur in terra, et configuntur in terra. Dominus solvit compeditos. Videte ordinem. Dat escam esurientibus. Primum esurimus: deinde accipimus cibum. Cum autem saturati fuerimus, solvuntur pedes nostri, qui compediti fuerant. Cum autem ambulare coeperint libere, quid sequitur? Dominus illuminat caecos. Videte quid dicat: Si de caecis istis loqueretur, debuit dicere: Dominus illuminat 1251C caecos. Sed non dixit hoc, sed secundum Hebraicam et Graecam veritatem quid dixit? Dominus sapientes facit caecos. Si de istis oculis loqueretur carnis, debuit dicere: Dominus illuminat caecos. Nunc vero dicitur, Dominus sapientes facit caecos. Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis. Cor nostrum obcaecatum est tenebris peccatorum. Insipientia et stultitia, tenebrae non oculorum, sed morum sunt. Cum ergo esurientes refecti fuerimus, et pedes nostri liberati fuerint: tunc incipient et oculi cordis nostri videre lumen quod aliquando perdiderunt, et habere sapientiam. Si effectus fuerit sapiens, quid sequitur?
Dominus erigit elisos. Et si jacebas: securus esto, Dominus porrigit manum. Dominus diligit justos. Res 1251D duas video: diligit, et custodit. Qui diligit, quasi suum diligit. Qui autem custodit, eum custodit qui in periculo constitutus est. Dominus diligit justos. Quicumque justus est et perfectus, ab illo diligitur. Quicumque autem peregrinus est, et venit ad servitutem Domini, ille servatur.
1252A Dominus custodit advenas: pupillum et viduam suscipiet. Et secundum litteram prodest, pupillum et viduam suscipiet. O martyr, qui teneris, ut pro me fundas sanguinem: noli de filiis esse sollicitus, noli de uxore: me habent pro te. Dicamus et secundum spiritum: Pupillum et viduam suscipiet. Pupillum suscipiet, qui Patrem Deum perdiderat per peccata. Et viduam suscipiet. Viduam, hoc est, eam animam quae Christum virum perdiderat. Sed vide quid dicat, pupillum et viduam. Non dixit, custodiet: non dixit, salvabit: sed, suscipiet: si revertatur ad Patrem, si redeat ad maritum. Et viam peccatorum disperdet. Non dixit, peccatores disperdet: sed secundum primum psalmum, et iter impiorum peribit. Si justorum via Christus est, peccatorum via diabolus est. Et 1252B viam peccatorum disperdet. Omnium ergo peccatorum via diabolus est, illum perdit: caeterum nos salvabit, qui ambulabamus per eam, et ambulare desivimus.
Regnabit Dominus in saecula. Quoniam via peccatorum perierit, tunc regnabit Dominus in saecula. Non dixit: in saeculum: sed, in saecula. Quamdiu via non perit, Christus non regnat in nobis. Quamdiu via peccatorum non perit, Christus non regnat in nobis. Quamdiu pedes nostri ambulant in via diaboli, Christus non regnat in nobis. Irascor sine causa fratri meo: in via diaboli ambulo: Christus non regnat in me. Detraho fratri meo: in via diaboli ambulo: Christus non regnat in me. In quocumque peccato ambulavero, in via diaboli ambulo: 1252C Christus non regnat in me. Mens mea vana est, et in diversa distrahitur. In uno loco sum, et mens mea per totum orbem vagatur. Angelos mundus capit, reges capit, exercitus capit, monachum unum non capit. Hoc totum quare dico? propter eos qui in toto orbe vagantur, et in uno loco sedere non possunt. Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. Deus tuus, Sion. Frequenter diximus Sion speculam aut Ecclesiam interpretari, aut animam contemplantem Deum. Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. In prima generatione, Judaeorum; in secunda, ex gentibus. In omnibus Scripturis, et in omnibus psalmis generatio et generatio dicitur, ut duos populos significet. Dicere autem et aliter possumus: Regnavit Dominus in saecula Deus tuus, Sion: in generatione 1252D ista et in generatione ventura. Regnet Christus in nobis, non regnet peccatum in corpore nostro. Cor regis in manu Dei (Prov. XXI) . Simus reges: imperemus corpori nostro, et subjiciamus illud, et cor nostrum sit in manu Dei. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.