Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLVI.
1253A
Alleluia. Psalmus iste ut coelestis civitatis laudemus aedificatorem, nos admonet, dicens:
Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Iste psalmus Alleluia titulo praenotatur. Solent hi qui Hebraeam ignorant linguam, quando viderint in psalmorum titulo esse praepositum Alleluia, quaerere quid significet. Psalmus igitur iste non solum in titulo, sed et in exordio psalmi habet Alleluia. Ubi autem dicitur, Laudate Dominum, in Haebreo dicitur, Alleluia. Deus enim apud Hebraeos decem habet nomina: dicitur Sabaoth: dicitur Saddai: dicitur Eloim: dicitur El: dicitur etiam Iao: dicitur Eser Jaja. Inter caetera autem nomina unum est nomen quod dicitur Ia. Ia autem interpretatur invisibilis. 1253B Ubi ergo dicitur laudate, in Hebraeo dicitur Allelu. Sic dicitur hic Allelu ia: quomodo si diceretur Allelu sabaoth, Allelu saddai, Allelu eloim: sic et nunc dicitur Allelu ia. Denique Theodotio, qui unus est de Interpretibus, volens interpretationis ediscere veritatem ait αἰνεῖτε τὸν Ἰά. Hoc totum quare diximus? ut sciamus in isto psalmo Alleluia esse praepositum: Laudate Dominum. Haec interpretatio est. Cum egressi fuerimus considerabitur in cordibus nostris. Caeterum sermo dilatabitur: Laudate Dominum: quoniam bonum psalmus. Non dixit, bonus psalmus: sed absolute, bonum psalmus, hoc est, bona res est psallere. Psallere autem non voce, sed corde. Quanti bonam vocem habent, et quoniam peccatores sunt, male psallunt. Bene psallit qui 1253C cantat in corde, qui cantat Christo in conscientia.
Deo nostro sit jucunda laudatio. Jucunda sit laudatio non voce, sed conscientia. Denique et Noe obtulit hostias, et odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII) . Multa sunt quae dicantur, sed nos breviter debemus summa quaeque perstringere, ut sensum magis indicemus, quam verba latiora.
Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israel congregabit. Quomodo aedificetur Jerusalem, quomodo congregetur, jam dictum est. Quoniam igitur de istis duobus versiculis dissertum est, et super alienum fundamentum non debemus aedificare, ad reliqua transeamus. Videamus igitur quomodo aedificetur Jerusalem. In reliquis enim propheticus sermo descripsit.
1253D Qui sanat contritos corde. Cor contritum et humilitatum Deus non spernit (Psal. L) . Et alligans contritiones eorum. Tu cor tuum contere, et Dominus colligit contritiones tuas. Samaritanus ille, qui descendebat de Jerusalem in Jericho, quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus (Luc. X) . Iste est de quo et nunc dicitur: Et alligans contritiones illorum. Hoc dicitur de his qui agunt poenitentiam. Caeterum de his qui non agunt poenitentiam, 1254A dicitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I) .
Qui numerat multitudinem stellarum. Quae consequentia juxta litteram! et alligat contritiones eorum: Qui numerat multitudinem stellarum? Sed quando sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum, illos qui ante contriti fuerant, et postea sanati, vertit in stellas. Qui numerat multitudinem stellarum. Multi enim fuerant qui peccaverunt: multi sunt qui curati sunt. Qui numerat multitudinem stellarum. Non numerat vulneratos, sed eos numerat qui jam in stellas versi sunt. Non numerat Deus, nisi qui numero ejus digni sunt. Et omnibus eis nomina vocans. Quia de Lucifero dicit, et de Orione quem videmus in coelo. Et hoc quidem potest intelligi: Mirabilis 1254B Deus, qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Caeterum sic intelligamus, ut nobis prosit quod quotidie fit. Et omnibus eis nomina vocans. Vultis scire quomodo de contritis stellae fiant? Scriptum est in Genesi: Quia eduxerit Deus Abraham, et ostenderit ei stellas, et dixerit ei: Sic erit semen tuum (Gen. XV) . Et omnibus eis nomina vocans. De Abram vocat Abraham. Abram dicebatur in Chaldaea, et in coelo vocatur Abraham. Eo tempore quo factus stella est, vocatur Abraham (Ibid. XVII) . Qui antea erat Saulus, postea vocatur in coelo Paulus (Act. IX) . Joannes et Jacobus filii tonitrui (Marc. III) . Tonitruum utique in coelo est. Numerantur itaque stellae: numerantur infiniti sancti, et Christus unus non potest numerari.
1254C Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Magna virtus, Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I) . Et sapientiae ejus non est numerus. Christus sapientia est. Et una sapientia non potest numerari.
Suscipiens mansuetos Dominus. Quae sunt istae stellae? Suscipiens mansuetos Dominus. Mansueti vertuntur in stellas. Justi autem fulgebunt quasi stellae coeli (Dan. XII) : Daniel loquitur. Humilians autem peccatores usque ad terram. Videte differentiam rerum. Angeli in terram corruunt: homines ad coelos vadunt. Suscipiens mansuetos Dominus. Mansuetudo ad coelum vocat: superbia in terram detrahit. Humilians autem peccatores usque ad terram.
Praecinite Domino in confessione. Hoc implevit David: 1254D qui nobis justitiae exemplum praebuerat, praebuit et poenitentiae. Docuit enim nos quomodo debeamus agere poenitentiam, ipse agens. Videte sanctum prophetam, quia non solum justitia ejus nobis profuit, sed et peccatum.
Psallite Deo nostro in cithara. Nulla virtutum chorda rupta sit. Tota virtutum chorda concinat. Psallite Deo nostro in cithara. Cithara multas chordas habet: si una rupta fuerit, sonus reddi non potest. 1255A Sic et sanctus vir, quamvis sanctus sit, si una virtus defuerit, vocalem sonum reddere non potest.
Qui operit coelum nubibus. Coelum hoc quod cernimus, nubibus operiri non potest. Sed aliud est coelum, et aliae sunt nubes. Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV) . Ergo veritas Dei usque ad istas nubes quae, vento flante, cito dissolvuntur? Veritas Dei, Christus est. Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV) ; ergo veritas Christi in his nubibus est, quae non habent in se substantiae veritatem. Fieri ergo potest, ut ibi sit veritas, ubi ventus dissipandi potestatem habet? Mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eos imbrem (Isai. V) , hoc est, super populum Judaeorum. Nubes prophetae sunt. Mandavit illis Dominus ne pluerent super Israel imbrem. 1255B Ad nos prophetiae sermo conversus est. Nubes istae si ibi collisae fuerint, tonitruum faciunt et fulgura. Qui operit coelum nubibus. Si nubes prophetae sunt, et apostoli; quomodo autem apostolis, et prophetis coelum tegitur? Coelum mysteria sunt divina. Quoniam igitur mysteria quaecumque divina sunt, coelum appellantur: quicumque dignus fuerit, istum nubes protegunt. Si quis indignus est sacramenta accipere, non potest tegi a nubibus. Qui parat terrae pluviam. Indiget pluvia terra nostra, et nisi pluviam acceperit, id est, doctrinarum fontem, fructum non afferet. Terra cum humecta fuerit istiusmodi doctrinarum fonte, quid sequitur?
Qui producit in montibus fenum, etc. Si de solo feno loqueretur: utique fenum magis in convallibus 1255C nascitur, quam in montuosis. Ubicumque enim pluvia amplior fuerit, ibi magis fenum nascitur. De montibus defluunt aquae in convallibus, et magis herba nascitur.
Et dat jumentis escam ipsorum. Scriptura ista quam legimus, quam tractamus, quam habemus in manibus, montes sancti dicuntur in Scripturis (Psal. XXXV) . Mons vocatur Abraham; mons vocatur Isaac; mons Jeremias: montes sancti prophetae. Montes isti habent et frumenta, habent et fenum. Si homo es: accipis ab ipsis frumentum: si pecus es, fenum accipis. Homines et jumenta salvos facies, Domine. Secundum fidem tuam salvaris. Qui producit in montibus fenum, et dat jumentis escam ipsorum. Si homo es, in Scripturis sanctis accipis spiritualem intelligentiam: 1255D si jumentum es, secundum litteram more Judaico. Rem magnam video. Deus qui tantis praeconiis collaudatus est, deducitur ad viliora, et dicitur: Et pullis corvorum invocantibus eum. Si de avibus coeli diceret, magis aquilas nominasset aut vultures. Et pullis corvorum invocantibus eum. Nulla alia avis nuncupatur, nisi pullus corvorum, et non ipsi corvi, sed pulli corvorum. Non salvatur corvus, sed pullus qui de eo natus est. Nos pulli corvorum sumus. De parentibus enim idololatris nascimur. Legimus in Salomone, quoniam oculus qui irridet patrem, et sermonem matris, effodiant eum corvi de convallibus (Prov. XXX) . Non dixit pulli corvorum, sed ipsi corvi. Qui enim corvus est, salvari non potest. Corvus 1256A de arca dimittitur et non revertitur (Gen. VIII) . In diluvio cum caeteris est: post diluvium in infelicitatem projicitur, hoc est, eo tempore quando tranquillitas est non potest esse in arca Dei. Si quando diluvium est, corpus in medio est. Tranquillitas redit, et corvus fugit. Qui sunt isti corvi? Qui sunt pulli corvorum? Ego puto corvos nigri coloris, qui semper persequuntur cadavera mortuorum: qui semper voce raucissima rixas comparant, daemones esse, et quicumque daemonibus servierint, juxta corvos et ipsi colorem corvorum accipiunt. Igitur nostri parentes, sicut jam diximus, qui idolis serviebant, et daemonibus, corvi erant. Non enim inveniuntur nisi ubi illuvies, et spurcitia, et cadavera mortuorum fuerint. Nos vero qui de corvis nati sumus, non cadavera 1256B exspectamus, sed rorem. Pulli enim corvorum dicuntur de rore vivere. Sic enim philosophi dicunt, quod de rore vivant pulli corvorum. Vultis et aliud scire mysterium de corvis? Elias interpretatur, Deus Dominus. Elias, hoc est, Dominus noster atque Salvator, a Judaeis persecutionem patitur, et a corvis, id est, gentium populo pascitur. Et pullis corvorum invocantibus eum. Si invocas eum, pullus es: si taces, corvus es. Et pullis corvorum invocantibus eum. Legimus in propheta: et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II) . Igitur si de corvis simpliciter accipimus: ergo et corvi salvi erunt? Responde, Judaee, responde qui Judaicam litteram tantum sequeris, dicis istos corvos vere corvos esse? Non interpretaris spiritualiter, sed carnaliter, 1256C dicis enim scriptum esse de corvis. Si ergo de pullis corvorum scriptum est, et hic dictum est, et pullis corvorum invocantibus eum. Et scriptum est: Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit: ergo et pulli corvorum salvi erunt in resurrectione. Nos ergo pulli corvorum invocamus atque salvamur. Denique et Paulus apostolus scripsit ad sanctorum Ecclesiam, scripsit ad eos qui invocant nomen Domini (I Cor. I) .
Non in fortitudine equi voluntatem habebit. Brevitatem promisimus, et necessitate compulsi sumus latius disputare: mentiti sumus, sed mendacium utilissimum est. Utinam Herodes mentitus esset et pejerasset (Matth. XIV) . Et nos igitur minora promisimus, et orantibus vobis majora praebuimus. Hora 1256D compellit, ut taceam: magnitudo mysteriorum compellit ut loquar. Non in fortitudine equi voluntatem habebit. Audio equum hinnientem, et non possumus praeterire. Scriptum est in psalterio: Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII) . Et alio loco: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV) . Praecipitur et Israel, ne equos nutriant. Denique Salomon quia quadrigas adducebat ex Aegypto, voluptate superatus est (Deut. XVII; III Reg. X) . Non in fortitudine equi voluntatem habebit. Equum et ascensorem dejecit in mare. Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V) : loquitur Jeremias. Ergo super tales equos Deus non habet voluntatem. Diximus de equo: 1257A equum et ascensorem dejecit in mare. Diximus qui sunt equi: dicamus qui sunt equites. Ego puto equos homines esse peccatores, et equites daemones qui equitant in eis. Si quando ergo viderimus aliquem fratrem persequentem et inimicum esse, sciamus quia ille equus est. Caeterum eques diabolus est, qui sua lancea nos percutit. Iste currit, et ille percutit. Sed et ipse equus calcaribus ducitur, confoditur, et invitus insanit. Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. Videte quid dicat. Non dixit, in capite viri: non dixit, in manibus viri: sed, in tibiis: quae deorsum sunt. Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. Tibiae hic sicut et femora, semper in libidine accipiuntur. Denique et in Ezechiel Deus videtur a lumbis usque sursum, electreus: a lumbis usque deorsum igneus 1257B (Ezech. I) . Si quis sursum est, huic aureus est: si quis deorsum, huic gehenna praeparata est. Nec in tibiis viri beneplacitum est ei. Dicamus secundum litteram. Quoniam dixerat, Non in fortitudine equi voluntatem habebit, et quasi bellatorem virum descripserat: videtur mihi hic ubi dixit, non in tibiis, non vocare tibias, sed περικνήμιδας. Videmus ergo quodcumque tibias texerit non placere Deo, sed illud quod sursum est. Non placet Deo in fortitudine, non placet in tibiis viri, placet autem in timore suo. Virtus non placet, timor placet. Bellantem destruit, rogantem elevat, humiles exaltat, superbos dejicit.
Beneplacitum est Deo super timentes eum. Unus timor plures timores projicit. Melius est unum timere, ut plures non timeas: quam plures timere, ut unum 1257C non timeas. Et in eis qui sperant super misericordia ejus. Sperant non in operibus suis, sed in misericordia judicii. Laudate Dominum, quoniam bonum est psalmus: quoniam qui sperant super misericordia ejus, sola salvatione sanantur. Cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.