Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLVII.
Lauda, Jerusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. Modo audivimus sanctum prophetam praedicantem propter praevaricationem legis populum Judaicum esse desertum, et quomodo nunc dicitur: Lauda, Jerusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. Deinde quid sequitur?
Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ergo de ista Jerusalem loquitur, de ista Sion: lauda 1257D Deum tuum, Sion. Quare? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Non sunt portae, et quomodo serae salvae sunt? Benedixit filios tuos in te. Quomodo benedixit, qui dixit: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII) ?
Qui posuit fines tuos pacem. Ubi pax posita est, quae bello subversa est? Et adipe frumenti satiat te. Frumentum adipem habet? O Judaee, responde. Frumentum 1258A adipem habet? Si ergo frumentum adipes non habet, et compelleris necessitate spiritualiter intelligere, secundum istum versiculum et caetera intelligenda sunt. Lauda, Jerusalem, Dominum. Jerusalem, visio pacis. Lauda Deum tuum, Sion. Sion specula interpretatur. Videtis ergo quid dicat. Lauda, Jerusalem, Dominum. Ubicumque visio pacis est, ubicumque contemplatio Dei: ibi laus Dei fit. Laudat ergo Ecclesia Dominum, quando coeperit in illum credere et habere pacem, et coeperit videre pacem, hoc est, Jerusalem visionem pacis. Qui prius eras servus idolorum, factus es servus Dei. Lauda ergo Deum tuum. Quando vero coeperis jam habere scientiam, et esse specula, hoc est, Sion: lauda Dominum, hoc est, tu lauda Jerusalem, tu lauda Sion: 1258B tu Ecclesiastica anima, tu Ecclesia. Non laudent haeretici, non laudent Synagogae, sed tu lauda. Quare? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI) . Portas Sion diximus prophetas. Quoniam ergo portas Sion novimus prophetas dici: videamus quae sint serae portarum. Verae enim Ecclesiae portae prophetae sunt. Sine prophetis Ecclesiam ingredi non possumus. Manichaeus intrare voluit sine portis, et non intravit. Marcion non recipit vetus Testamentum, et sine portis veteris Testamenti in Evangelium intrare non potuit. Nos ergo recipimus portas prophetas, et per portas ingredimur. Sed videamus quae sint serae portarum. Multi latrones, multi fures cupiunt intrare per portas. Omnes qui 1258C ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X) . O si et mihi concederet Dominus, ut sera essem de portis Sion! Si quis haereticorum per illas in Evangelii dispositionem vellet intrare: ego starem in portis, et prohiberem illum. Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Da mihi aliquem ecclesiasticum virum, Scripturis coelestibus eruditum, si viderit venire Eunomium, venire Arium, velle tollere aliquid de prophetis contra nos: nonne stat quasi sera? nonne vincit quasi sera? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Pulchre dixit, confortavit: ut quando videris virum ecclesiasticum disputantem, non putes illum esse qui disputat, sed qui confortat ecclesiasticum. Et adipe frumenti satiat te. Nisi, inquit, granum tritici ceciderit, ipsum solum salvum 1258D erit (Joan., XII) . Si autem ipsum ceciderit, multos salvos facit. Dominus noster granum tritici in terram cecidit, et nos multiplicavit. Sed istud granum frumenti pinguissimum est, medullam habet, adipem habet. Et adipe frumenti satiat te. Felix est qui in frumento isto adipem intelligit. Legimus sanctas Scripturas. Ego corpus Jesu, Evangelium puto: sanctas Scripturas, puto doctrinam ejus. Et quando 1259A dicit, qui non comederit carnem meam, et biberit sanguinem meum (Joan. VI) : licet et in mysterio possit intelligi: tamen verius corpus Christi, et sanguis ejus, sermo Scripturarum est, doctrina divina est. Si quando imus ad mysterium, qui fidelis est, intelligit, si in maculam ceciderit, periclitatur. Si quando audimus sermonem Dei, et sermo Dei, et caro Christi, et sanguis ejus in auribus nostris funditur, et nos aliud cogitamus, in quantum periculum incurrimus! Et adipe frumenti satiat te. Pinguissimus sermo divinus est. Omnes habet in se delicias. Quidquid volueris, ex sermone divino nascitur, sicut tradunt Judaei; quoniam manna quando comedebant, secundum voluntatem uniuscujusque, sic sapiebat in ore (Sap. XVI) . Ac si dixisset: Qui manna comedebat, 1259B si desiderabat mala, si pirum, si uvam, si panem, si carnes, secundum qualitatem et voluntatem comedentis, ita et sapor in manna erat. Sic et in carne Christi, qui est sermo doctrinae, hoc est, Scripturarum sanctarum interpretatio, sicut volumus, ita et cibum accipimus. Si sanctus es, invenis refrigerium. Si peccator es, invenis tormentum. Et adipe frumenti satiat te. Non dimittit aliquas reliquias. Benedixit filios tuos in te. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I) . Qui posuit fines tuos pacem, in alio psalmo legimus: Et factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV) . Pacem meam do vobis: pacem meam relinquo vobis, non sicut mundus habet pacem (Joan. XIV) : siquidem mundi pax, nostrum bellum est. Meam pacem do 1259C vobis. Bellum habetote cum mundo, et meam pacem habebitis. Qui posuit fines tuos pacem. Qui ergo non est in pace cum fratre, iste non est in finibus Jerusalem. Dicat aliquis: Quid facio? Non vult mihi reconciliari frater, ergo extra fines sum Jerusalem? Quantum, inquit, ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII) . Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CXIX) . Tu habeto pacem, si alius irascitur. Ille bellum habet, et per bellum illius tibi pax nascitur. Vultis scire quomodo et bellum pax sit? Infelix Judas veniebat ad proditionem, et Dominus ei pacis osculum porrigit (Luc. XXII) , ille osculo bellum creat.
Qui emittit eloquium suum terrae. Responde, Judaee: si de frumento dicebat, et adipe frumenti satiat te, 1259D quomodo nunc dicit: Qui emittit eloquium suum terrae? In principio erat Verbum (Joan. I) . Hoc Verbum in carne mittitur. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.) . Qui emittit, eloquium suum terrae. Eo tempore completum est: Terra dedit fructum suum (Psal. LXVI) . Qui emittit eloquium suum terrae. De praedicatione loquitur Evangelica, et de doctrina apostolorum. Denique sequitur: Velociter currit sermo ejus. In omni enim terra auditus est sermo ejus, et in orbe terrarum, apostolica doctrina. Unus homo pauper, et jam senex praedicavit ab Jerusalem usque ad Illyricum, et velociter currit sermo ejus. Quoniam ergo venerat de Jerusalem, usque Illyricum, et velociter cucurrit sermo ejus: 1260A deinde sequitur, et dicit ipse sermo qui praedixerat, de Jerusalem usque ad Illyricum: volo autem ire et ad Hispanias. Hoc loquitur apostolus Paulus (Rom. XV) . Videte velocitatem sermonis. Non est contentus ad orientem, ad occidentem currere desiderat.
Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit, etc. Videtis quanta sit difficultas, quam obscura sunt quae dicuntur. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Cujus? Nihil dicitur. Deinde dicitur:
Emittit eloquium suum, et liquefaciet ea. De illo de quo dixerat: Emittit eloquium suum terrae. Emittit verbum suum. Quis emittit? Deus Pater. Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Diximus 1260B Patrem: diximus Filium: non possumus in duplo numero credere, nisi compleatur Trinitas.
Flavit spiritus ejus, et fluent aquae. Videtis quoniam ubi Pater, et Verbum Dei, statim et Spiritus sanctus est. Videamus ergo ab initio quod dicitur: Et adipe frumenti satiat te: emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. Repente quid sequitur? Qui dat nivem sicut lanam. Sermo Domini, qui velociter currit, sic datur quasi nix, et ipsa nix est quasi lana. Videte misericordiam Domini. Cibus Domini, nobis in vestimentum vertitur. Dixerat Joannes de Domino Salvatore: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I) . Et in alio loco Isaias: Quasi ovis ad victimam ductus est (Isai. LIII) . De isto igitur agno, et de ista ove, lana ista est quasi nix. Dicit Isaias: 1260C Si fuerint peccata vestra quasi coccinum, quasi nivem dealbabo (Isai. I) . Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L) . Qui dat nivem sicut lanam. Tolle, Domine, sordes meas: tolle quodcumque vitii est. Nivem tuam, et puritatem tuam tribue mentibus Christianis. Nisi tu nobis nivem dederis munditiarum tuarum, vestimentum tuum habere non possumus. Christus vestimentum nostrum est. Si volumus Christi habere vestimentum, mundi simus quasi nix. Nebulam quasi cinerem spargit. Male interpretatus est Latinus nebulam. Quod enim ὁμίχλη dicitur in Graeco: in Hebraico habet pruinam (). Denique ita sequitur: Pruinam sicut cinerem spargit. Docet nos, et facit nobis vestimentum quasi nivem, et cum nos vestierit 1260D vestimento suo, tunc nobis tribuit alimenta. Pruinam sicut cinerem spargit. Vide quid dicat: sicut cinerem. Vis esse mundus? age poenitentiam. Panem meum sicut cinerem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI) . Nonne vides quomodo pruinam suam sicut cinerem spargit? Grandis rerum mutatio. De cinere nix fit. De poenitentia, mundus efficitur.
Mittit crystallum suam sicut buccellas. Quomodo panes franguntur, et buccellae fiunt: sic et crystallus frangitur, et in buccellas vertitur. Crystallus naturam hanc habet, sicut aquae quando congelantur: quod nos glaciem dicimus. Inter crystallum ergo et aquam hoc interest, quod est inter aquam 1261A et glaciem: quoniam aqua latissime funditur: caeterum crystallus quasi compingitur in se, et in unam formam redigitur. Si quando aqua congelascit, crystallum efficit. Quoniam ergo nos in totum Verbi carnes capere non possumus, franguntur, ut per partes illas capiamus. Res sunt obscurae, et interpretationis difficultas non nobis concedit latius loqui. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Cujus? Alii dicunt crystalli, alii Domini. Mihi autem videtur de Deo dici. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Quae tormenta dicuntur in Scripturis sanctis peccatori praeparata? Nihil gehenna calidius est, et tamen ipsa frigida est. Gehenna ex igne est. Sed si quis a charitate refriguerit, mittitur in gehennae ignem. Scriptum est: quoniam in novissimis diebus 1261B refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV) . Quicumque ergo sic infriguerit, iste mittitur in ignem. Dominus nobis praestet ne quando frigus ingrediatur corda nostra; non peccamus, nisi ante refriguerit charitas. Denique quid loquitur Apostolus? Spiritu ferventes (Rom. XII) . Et Deus noster ignis est. (Deut. IV) . Si ergo Deus noster ignis est: propterea ignis est, ut frigus diaboli ejiciat. Aquilo ventus frigidissimus, nomine autem dexter vocatur. Pulchre dixit, vocatur. Assumpsit enim sibi nomen, cum sinister sit. Si cujus ergo anima refrixerit, ut Aquilo ventus frigidissimus est. Quando autem calor charitatis in corde nostro refrigescit? Si peccaverit, si refrixerit, si mortuus fuerit. Diligenter attendite quae dico: Si refrixerit, si mortuus fuerit. Refrigescere 1261C autem mortuorum est, calere viventium. Si quis ergo refrixerit, et mortuus fuerit, mittet Deus verbum suum, et liquefaciet eum. Dominus praestet, ut et nostrum frigus liquefiat, ut crystallum illud solvatur, et molle fiat. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea. Da mihi peccatorem quem Dominus non respicit: non habere calorem, sed totum esse frigidum, et mortuum. Si ad sermonem Dei compunctus fuerit, et coeperit agere poenitentiam, et durissimum cor illius emollitum fuerit, eo tempore completur: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea. Emittit Pater: Verbum mittitur: ungit Spiritus sanctus. Flavit spiritus ejus: spiritu ferventes. Frigus non expellitur, nisi calore Spiritus sancti. Ubi sunt Eunomiani, ubi Ariani, ubi Macedoniani, qui dicunt 1261D Spiritum sanctum non numerari cum Patre et Filio? Deus Pater mittit: Verbum mittitur, et tamen plena sanitas non est, nisi Spiritus sanctus flaverit. Flavit spiritus ejus, et fluent aquae. Aquae quae ante durae erant, molles fient. Qui ante justitiam audire, vel dare non poterat, iste nunc discipulus est. Quoniam autem multa locuti sumus, et quae sequuntur, manifesta sunt: oremus Dominum, ut nostra duritia mollescat, et nostra peccata purgentur, ut efficiamur quasi ignis: ut et frigus diaboli, quodcumque est, in cordibus nostris, expellatur, et caleamus Spiritu sancto. Est quippe et malus calor. Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Osee VII) . 1262A Sed ille calor, calore Spiritus sancti expellitur. Cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.