Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLVIII.
Alleluia Aggaei, et Zachariae. Iste psalmus duo alleluia habet in titulo, et hoc multi putant, quoniam in titulo sint psalmi posita. Scire autem debemus, quoniam unum alleluia de fine superioris psalmi est: aliud alleluia initium sequentis psalmi est. Et hanc regulam debemus accipere et scire, quoniam omnes Psalmi qui in principio habent alleluia, et in fine habeant. Multi autem putant, quoniam alterius psalmi principium sit. Non est ita, sed ille psalmus qui in principio habet alleluia, ipse et in fine habet. Hoc totum quare dixi? Ut sciatis quare in isto psalmo duo alleluia praeposita sint.
Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. 1262B Ad laudem Dei, sola hominum natura non sufficit, jungantur et coeli. Laudate Dominum de coelis. Non dixit, laudate, coeli; sed vos laudate, qui estis in coelis, hoc est, qui habitatis in coelis, throni, dominationes, potestates, seraphim, cherubim, et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed in futuro. Laudate Dominum de coelis, Qui estis in coelis, qui estis in excelsis, laudate eum in excelsis. Excelsi, laudate excelsum. Non dixit humilibus et deorsum positis, laudate; sed vos qui in sublimi estis.
Laudate eum, omnes angeli ejus. Vides in quo gradu sunt angeli? Primum throni dicuntur. Throni, sedes. Non putemus cathedras esse, in quibus Deus sedeat: sed virtutes aliquas in coelestibus, in quibus Deus 1262C sedeat semper, quasi in quadriga sua. Laudate eum, omnes angeli ejus. Qui angelus est, laudat: qui daemon est, laudare non potest. Laudate eum, omnes virtutes ejus. Quia ad laudes Dei angelos provocavimus, et homo cunctarum virtutum nomen scire non potest, generaliter dico: Laudate eum, omnes virtutes ejus. Hucusque de invisibilibus: laudate eum, qui estis invisibiles. Invisibilia humanus oculus non potest intueri. Nunc venit ad creaturas quas oculis cernimus.
Laudate eum, sol et luna. Videte, gentiles: videte, Manichaei. Sol laudat, non laudatur. Laudate eum, sol et luna. Vos solem Deum dicitis. Ecce post quanta laudat. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes angeli ejus. Laudate 1262D eum, omnes virtutes ejus. Deus vester in quinto gradu laudans ponitur. Laudate eum, sol et luna. Non dixit luna et sol: sed, sol et luna. Quod majus in lumine est, prius laudat. Videte ordinem visibilium. Laudate eum, sol: post solem, luna: post lunam, omnes stellae. Non tantum lucifer: non tantum majores stellae, sed minores pariter laudent Dominum. Dicat aliquis: Quomodo sol, et luna, et stellae laudant Deum? In eo quod a suo officio et servitio non recedunt. Servitium ipsorum, laus Dei est. Grandem honorem habes, humana anima. Sol, et luna, et stellae pro te currunt, pro te serviunt. Angeli, throni, dominationes non habent solem necessarium, non lunam, non stellas. Super solem enim et lunam sunt 1263A in coelestibus. Sol enim et luna, et stellae propter nos sunt: nobis serviunt. Dicit et Apostolus: quod ipsa creatura congemiscit, et parturit in liberatione servorum Dei (Rom. VIII) . Quando autem filii Dei assumpti fuerint, et ipsa creatura de hoc servitio liberatur. Dicat aliquis: Quomodo sol servit, et liberatur? Quomodo luna? Quomodo stellae liberantur? Sol liberatur, ne Judaeos videat: nec gentiles, nec blasphemantes Dominum suum. Videt parricidas, videt homicidas, et tamen servit imperio ejus qui jussit. Solem enim suum oriri facit super justos et impios (Matth. V) . Laudate eum, omnes stellae et lumen. Dicat aliquis: Quod est lumen sine sole, sine stellis, sine luna? Dicere possumus inter noctem et diem, vel inter diem et noctem, quod absque sole 1263B lucet: licet multi putent ipsum splendorem solis esse. Dicit igitur. Laudate eum, omnes stellae et lumen. Ut quomodo de invisibilibus dixerat, laudate eum, omnes virtutes ejus: sic et de visibilibus dicat, laudate eum, omne quod lucet.
Laudate eum, coeli coelorum. Plures coelos dicimus. Denique Apostolus usque ad tertium coelum raptum se esse dicit (II Cor. XII) . Videte igitur quantus fulgor est, ut coelum coeli sit. Et caetera quae sequuntur, dixit de visibilibus.
Quia ipse dixit, et facta sunt. Dei jussisse fecisse est: ejus imperium fabrica est. Quia ipse dixit, et facta sunt, secundum illud quod in Genesi scriptum est: Et dixit Deus, et fecit Deus (Gen. I) . Hoc est, dixit Deus Pater; fecit Filius. Dicat aliquis: Ergo 1263C major est ille qui jubet, et minor est iste cui jubetur. Dicunt hoc Ariani, dicunt hoc Eunomiani, et dicunt Macedoniani. Respondeo tibi secundum sensum tuum: O haeretice, dicis, major est Pater qui jubeat, et minor est Filius in eo quod jubeatur ab illo. Si hoc secundum sensum humanum accipis: responde mihi, quid est majus, jubere, an facere? Dico: fiat domus, et alius facit domum. Dicere nihil grande est, facere difficile. Major ergo ille qui facit, quam qui praecipit. Sed et hoc impium est: Non enim Filius major est Patre. Sicut enim hoc impium est de Filio contra Patrem credere, sic et illud impium est de Patre contra Filium credere. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Una natura jubet et facit. Deus jubet, et Deus 1263D facit. Jubet pictor, ut pingat pictor: et pictor pingit, quod pingi praeceperat.
Statuit ea in saeculum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Grandis est hominis honor, et grandis infelicitas. Sol tibi currit, elementa tibi serviunt: et tu ignoras Creatorem tuum? Praeceptum posuit, et non praeteribit. Praeceptum soli posuit. Ecce per tantos annos praeceptum Dei numquam praeteriit. Intantum non praeteriit, ut cursus ejus ex humana observatione comprehensus sit. Praeceptum posuit, et non praeteribit. Lunae praeceptum posuit, ut per triginta dies crescat atque decrescat. Numquid cursus suos aliquando mutat? In coelo praeceptum Dei servatur, et in terra non servatur. 1264A Mari praeceptum posuit, ut littora sua non egrediatur. Venit oceanus tumens fluctibus, et in se redit, et praeceptum Dei meminit. Totus mundus Deo servit, et praeceptum ejus meminit, et homo solus non meminit. Ideo dicimus, et in Oratione Dominica: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matt. VI) . Sicut in coelo angeli tibi serviunt, et creatura servit, ita serviat et homo. O infelix hominum genus! Descendit ad te Deus: quoniam tu ad coelum non vis ascendere. Non tibi sufficit, quod non suscipis: sed occidis, crucifigis, blasphemas, flagellas? Non tibi sufficit, quod occidis, sed nec poenitentiam agis quod occideris. Dixit de invisibilibus: dixit et de visibilibus, sed de visibilibus coelestibus: nunc etiam de terra. Videte ordinem laudantis. Primum 1264B laudant invisibilia, deinde visibilia. Et ipsa visibilia, dividuntur in duo: in coelestia et terrestria. Dixit de coelestibus, nunc dicit de terrestribus.
Laudate Dominum de terra. Quoniam laudaverunt angeli, laudavit coelum: laudet et terra. Videamus de terra qui prius laudent. Dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus: montes et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri, bestiae, et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. Post tanta quid dicitur? Post dracones, post serpentes, post ignem, post grandinem, post bestias, et universa pecora: o homo, qui tibi grandis videris, de te dicitur, et non de simplici homine, sed de his hominibus qui inter homines majores sunt.
1264C Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes judices terrae. Deinde quid sequitur?
Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius, et caetera quae sequuntur. O quanta in istis mysteria continentur! Laudaverunt coelestia, laudaverunt invisibilia: nunc ad terrena descendit, et ad laudationem Dei, primum dracones et abyssi concitantur. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V) . Qui primum draco eras, qui habebas venena serpentis: o tu qui primum abyssus eras, et tenebrae super abysso ferebantur (Gen. I) . Videte quid dicat: Ubi dracones, ubi venena, ubi abyssus, ubi tenebrae? Ne desperes igitur. O tu qui draco eras, qui tenebrosus eras, et Deum laudare non audebas: 1264D age poenitentiam, et statim converteris. Licet in Hebraeo non habeat dracones, sed habeat Thaninim, quod interpretatur, cete. Dicitur autem cete infinitae esse magnitudinis. Denique ipse cete in abyssis esse dicitur. Dicamus ergo primum secundum litteram. Videte quid dicat: Laudate ea quae in mari sunt, et laudate ea quae extra mare sunt. Dracones et omnes abyssi. A parte totum synecdochicos. Deinde sequitur: Ignis. Videte concordantem discordiam aquae et ignis: simul laudant Deum. Dracones et omnes abyssi. Universa quae nascuntur ex aqua, nascuntur ex igne, hoc est, ex humore, et calore; nec ignis solus generare potest sine humore, nec humor sine igne. Nihil est tam contrarium, 1265A quam humor calori, et calor humori. Tamen voluntate Dei, haec quae inter se diversa sunt, in nostra nativitate concordant. Grando, nix, glacies, et spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. Multa sunt quae dicantur, et in singulis immorari non possum. Grando, nix, glacies, et spiritus procellarum. Omnia quae videmus in mundo, nobis serviunt. Serpentes, abyssi, ignis, grando, nix, spiritus procellarum videntur sine ratione esse: sed nobis serviunt. Die hesterna tempestas fuit, videbatur nobis esse contrarium: erat frigus: erat humor: erant pluviae. Hoc quod ad horam nobis videtur esse contrarium, pro nobis est: fructum enim nobis parit. Vide enim quid dicit: Illa et illa quae faciunt verbum ejus. Erubesce, homo. Serpentes, abyssi, nix, pluviae, tempestas, 1265B verbum Dei faciunt, et tu non facis. Montes et omnes colles. Nec montes mutantur in colles, nec valles in montes: servant naturam suam. Ligna fructifera, et omnes cedri. Lignum vides quasi siccum amissis foliis: aestas cum venerit, tibi mittit germen: tibi fructus parturit. Lignum tibi fructum parit, et tu Deo fructus non paris. Et omnes cedri. Imitare cedrum. Cedri nituntur ad alta: quasi ad coelum ire festinant. Et tu imitare ligna irrationabilia. Bestiae et universa pecora. Non mutant naturam suam. Omnia stant in ordine suo, absque solo homine, cui omnia subjecta sunt. Serpentes et volucres pennatae. Neque ea quae in coelo sunt, ad terram veniunt; sed ibi Deo serviunt. Dicat aliquis, secundum historiam loqueris: non dicis allegorice. Si secundum historiam 1265C dicis: quare primum abyssi, et nix, et grando, deinde ligna fructifera, et caetera irrationabilia laudant Deum, et ad extremum homo? Legamus Genésim, et secundum ordinem nativitatis, et creaturarum, ita videbimus cuncta laudare. Ibi enim scriptum est, primum eas animantes factas esse, quae in aqua sunt: deinde ea facta quae in terra sunt: deinde facta volatilia, et postea hominem unum fecit. Igitur sicut primum factum est; sic laudat Dominum. Sed alius sensus est: O homo, universa ista quae dixi, cujus causa facta sunt? Bestiae, serpentes, ligna fructifera, volucres pennatae: haec universa in eo laudant Deum: quia non mutant naturam suam. Reges terrae, et omnes populi, principes et omnes judices terrae. Juvenes et virgines, senes cum junioribus 1265D laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. Omnis aetas, omnis sexus, omnisque potestas illum laudet; cui Pater evacuatis potestatibus, dedit nomen excelsum: nec quisquam sibi quo utitur, revocet, sed ei de quo et sequitur:
Confessio ejus super coelum et terram. Quia juxta Apostolum, omnia ei confitentur: non solum coelestia ac terrena, verum etiam et inferna (Philipp. II) . Et exaltavit cornu populi sui. Ecclesiastici utique.
Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel populo appropinquanti sibi. His deputatur coelestis hymnus, qui in eo sancti effecti sunt: qui eum mente conspiciunt: qui ejus fidei appropinquant: quos ab eo perversitas iniqua non separat: qui nos dignetur tradere 1266A in regnum Deo Patri, et conformes efficere claritati corporis sui: ut jam non ei locali et transitorio cantu, sed perpetuo, et immobili coelestis stationis hymno, jugi modulatione canamus: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.