Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXLIX.
Iste psalmus lectus est, qui habet in principio:
Cantate Domino Canticum novum. Quia et nonagesimus quintus psalmus, et nonagesimus septimus eadem habent principia. Nonagesimus quintus psalmus hoc titulo praenotatur: Psalmus David, quando domus aedificabatur post captivitatem, id est, post poenitentiam, domus Christi aedificatur. Quoniam igitur 1266B dixit primo: Cantate Domino canticum novum, et novus populus cantat canticum novum, et benedixit: nos ad reliqua curramus.
Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum. Ille laetetur, qui sensu videt Deum. Israel enim hic interpretatur, sensu videns Deum. Et filii Sion exsultent in rege suo. Filii Ecclesiae, filii novi populi, exsultent in rege suo, in Christo, qui regnat in eis. Videtis quomodo leviter summa quaeque perstringimus.
Laudent nomen ejus in choro. Ubicumque chorus est, ibi diversae voces in unum canticum congeruntur. Quomodo enim diversae voces, hoc est, cum simul fuerint congregatae, chorum Domini efficiunt.
Laudent nomen ejus in choro. Ubi dissensio est, ubi invidia, ibi chorus non est.
1266C Laudent nomen ejus in choro: in tympano et psalterio psallant ei. Chorus iste canticum habet, et tympanum, et psalterium habet. Crucifigamus corpora nostra Christo, et tali tympano canamus Deo. In tympano et psalterio psallant ei. Tympanum non habet carnem, sed pellem. Et nos quamdiu carnei sumus, non sumus tympanum. Tympanum non est, nisi quod non habeat carnes: nisi quod tenditur. Tympanum non potest esse contractum, sed extensum. Et nos peccata non contrahant, sed justitia dilatet. Ad reliqua percurramus. In tympano et psalterio psallant ei. Quod in choro dicimus, hoc dicamus in psalterio. Psalterium proprie genus organi est musici, quod est quasi cithara. Similitudinem habet citharae, sed non est cithara. Inter psalterium et citharam, 1266D hoc interest: Cithara deorsum percutitur: caeterum psalterium sursum percutitur, quod verbo vulgari dicitur polyphthongum. Hoc est ergo psalterium. Hic ergo praecipitur nobis, ut in cantico novo canamus Deo: non deorsum de cithara, sed desursum, hoc est, in psalterio.
Quia bene placitum est Domino in populo suo, et exaltavit mansuetos in salutem. Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V) . Si ergo ibi dicitur, beati mites, hoc est, mansueti: quoniam possidebunt terram, et hic dicitur exaltavit mansuetos in salutem: et isti mansueti haereditate possidebunt terram: ergo ista terra non est deorsum, sed desursum est. Quid enim dicit? Exaltavit mansuetos in salutem. 1267A Si enim mansueti istam terram possiderent, quae deorsum est: non diceret, exaltavit.
Exsultabunt sancti in gloria. In qua gloria? exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara: exsurgam diluculo. In qua gloria? Necdum enim erat spiritus datus: quia Jesus necdum erat glorificatus (Joan. VII) , hoc est, non erat crucifixus. Exsultabunt sancti in gloria. Hoc ergo dico: exsultabunt sancti in cruce. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI) . Ecce voce Apostoli prophetia completa est. Laetentur in cubilibus suis. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Illud peccatoris est: illud poenitentis est. Hoc vero quod dicitur: Laetabuntur in cubilibus suis, ad sanctos pertinet, 1267B ad justos pertinet. Quis de nobis in cubili suo laetatur? Quis non pugnat cum carne sua? Ego cum e lectulo meo vigilavero, non laetor, sed pugno: non regnum coelorum suspiro, sed cum carne pugno. Incendium carnis rigo lacrymis, et exstinguo. Propterea dicitur: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI) . Lectulus meus qui ardet libidine, exstinguitur lacrymis. Felices isti, de quibus dicitur: Laetabuntur in cubilibus suis.
Exsultationes Dei in gutture eorum. Utique qui clamat, non in gutture clamat, sed in labii. Et quomodo dicit, Exsultationes Dei in gutture eorum? Clamantes in cordibus nostris, abba, pater (Rom. VIII) . Vox quae clamat ad Deum, non est labiorum, sed 1267C cordis est. Denique dicit Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me (Exod. XIV) ? Certe Moyses nihil dixerat. Et gladii ancipites in manibus eorum. Istud, qui exsultant in cubilibus suis, de sanctis dicitur, de perfectis viris dicitur, quid habent aliud? Et gladios ancipites in manibus suis. Gladii sanctorum ancipites sunt. Legimus in Apocalypsi Joannis, quae in Ecclesiis legitur, et recipitur (neque enim inter apocryphas Scripturas habetur, sed inter ecclesiasticas), dicitur ergo ibi de Domino Salvatore: Et gladius, inquit, ex utraque parte acutus egrediebatur de ore ejus (Apoc. I) . Vides ergo quod isti sancti gladios istos ancipites, quos habent in manibus, de ore Domini susceperunt? Dominus ergo gladios de ore suo donat sanctis suis. Gladium ancipitem, hoc est, sermonem 1267D doctrinae suae. Gladium ancipitem, et secundum historiam, et secundum allegoriam, et secundum litteram, et secundum spiritum. Gladius iste anceps, duo capita habet, et de praesenti saeculo loquitur, et de futuro. Et hic occidit adversarios, et in coelo aperit regna coelorum. Gladios istos quare habent sancti?
Ad faciendam vindictam, inquit, in nationibus. O si ego gladium istum ancipitem habere possem, ut vindictam facere possem in nationibus: gentes possem interficere: Arium possem: Eunomium possem: Manichaeum possem: universas haereses possem! Et videte quid dicat: Ad faciendam vindictam in nationibus. Ut occidantur, et pereant? Non hoc dicit. Increpationes in populis. Increpat, ut salventur populi. 1268A Salventur, qui inducti sunt a malis magistris. Non autem possunt populi liberari, nisi magistri obligati fuerint. Unde sequitur:
Ad alligandos reges eorum in compedibus. Vis populum liberare? magistros liga. Ad alligandos reges. Non vocavit magistros, sed reges. Regnant enim in peccatis, et miseriis eorum. Ad alligandos reges eorum in compedibus. Bene dixit, in compedibus: ne magistri multum currerent: ne multos deciperent: sed colligenter et stent. Et nobiles eorum in manicis ferreis. Nobiles eorum videas inter haereticos dicere: Iste vir doctus est: ille signa facit: iste daemones ejicit. Sancti Domini, quia habent gladios ancipites, hoc est, duorum capitum, et de veteri, et de novo Testamento, ligant illos magistros, et praepediunt 1268B pedes ipsorum, ne possint currere. Et nobiles eorum in manicis ferreis. Ligant, non occidunt; non interficiunt, sed ligant. Vinciunt manus, et captivos ducunt ad Ecclesiam vinculis ferreis. Catenae istae non fiunt, nisi de testimoniis Scripturarum: dum testimonium jungo testimonio. Si vis ut non rumpantur istae catenae, non sint simplices, sed hinc inde contextae: Funiculus enim triplex non rumpitur. Hoc autem totum quare fit?
Ut faciant in eis judicium conscriptum. Quid est judicium conscriptum? Ut qui primum negaverant Deum, revertantur postea ad poenitentiam. Judicium conscriptum, ut captivos suos solvant, ut quos ligaverant, et quos ab Ecclesia duxerant, in Ecclesia postea dissolvant. Ut faciant in eis judicium conscriptum. 1268C Verbis simplicioribus loquor, hoc est, ut sic eos judicent, quomodo in Scripturis sanctis digestum est. Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Vere non gloria est, ubi est aurum, ubi est argentum, ubi gemmae, ubi vestimenta sunt serica. Quicumque habet istos gladios, quid habet aliud necessarium? Vide quid dicit: Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Rogemus Deum, ut hanc habeamus gloriam: ut gladius de ore nostri Salvatoris egrediens, armet nostras manus. Qui hanc romphaeam habet, saeculi gladium non timet. Rem vobis dico novam: Frequenter gladius istius saeculi concidit illum gladium. Frequenter evenit, ut saeculi gladius donet nobis illum gladium. Si enim istum timuerimus, illum non accipiemus. Gratias igitur agamus ei qui habet istum gladium, et 1268D benedicamus eum in saecula saeculorum. Amen.