Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIX.
33. Spiritus sanctus dictus Dei Donum in Scripturis. Donum Spiritus sancti dictum pro Donum quod est Spiritus sanctus. Spiritus sanctus proprie Charitas dicitur, quamvis non solus in Trinitate charitas sit. An et hoc probandum est, Dei Donum dictum esse in sacris Litteris Spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in Evangelio secundum Joannem Domini Jesu Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Porro Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 37-39) . Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13) . Utrum autem donum Dei sit appellata aqua ista, quod est Spiritus sanctus, hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam Spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso Evangelio hanc aquam donum Dei appellatam. Nam Dominus idem quando cum muliere Samaritana ad puteum loquebatur, cui dixerat, Da mihi bibere; cum illa respondisset, quod Judaei non couterentur Samaritanis; respondit Jesus, et dixit ei: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? et caetera. Respondit Jesus, et dixit ei: 1084 Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 7-14) . Quia ergo haec aqua viva, sicut Evangelista exposuit, Spiritus est sanctus, procul dubio Spiritus Donum Dei est, de quo hic Dominus ait: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; hoc isto loco, Fiet in eo, inquit, fons aquae salientis in vitam aeternam.
34. Paulus quoque apostolus, Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi: atque ut donationem Christi Spiritum sanctum ostenderet, secutus adjunxit, Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 7, 8) . Notissimum est autem, Dominum Jesum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo impleti qui crediderant, linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, dona; non, donum: id enim testimonium de Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus (Psal. LXVII, 19) . Sic enim plures codices habent, et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit Apostolus, quemadmodum Propheta, non, donum. Sed cum Propheta dixerit, accepisti dona in hominibus; Apostolus maluit dicere, dedit dona hominibus: ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus, tanquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse utique membris suis, propter quae membra sua clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? et de quibus membris suis ait, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) . Ipse ergo Christus, et dedit de coelo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, et Propheta et Apostolus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est, Spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset, Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11) . Quod verbum et in Epistola quae ad Hebraeos est invenitur, ubi scriptum est, Attestante Deo signis et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributioni
35. Petrus autem apostolus, sicut in eo libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus Apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Judaeis et dicentibus, Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis; dixit ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38) . Itemque in eodem libro legitur, Simonem Magum Apostolis dare voluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei aestimasti te per pecunias possidere (Id. VIII, 18-20) . Et alio ejusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum eo fuerant loqueretur, annuntians et praedicans Christum, ait Scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro venerant, quia et in nationes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum (Id. X, 44-46) . De quo facto suo quod incircumcisos baptizaverat, quia priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis hujus auferret, in eos venerat Spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Jerosolymis, et hac re audita movebantur, ait post caetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit Spiritus sanctus in illos, sicut et in nos in initio. Memoratusque sum verbi Domini, sicut dicebat: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum non dare illis Spiritum sanctum (Id. XI, 15-17) ? Et multa alia sunt testimonia Scripturarum, quae concorditer attestantur Donum Dei esse Spiritum 1086 sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est, quibus haec quae diximus satis non sunt?
36. Sane admonendi sunt, quandoquidem Donum Dei jam vident dictum Spiritum sanctum, ut cum audiunt, Donum Spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quod dictum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11) . Sicut enim corpus carnis nihil est aliud quam caro; sic Donum Spiritus sancti nihil est aliud quam Spiritus sanctus. In tantum ergo Donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est, Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8) : Et apud Apostolum quod jam supra commemoravi, Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium, sed concordia dati et dantium.
37. Quapropter si