Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXVII.
Beati omnes qui timent Dominum. Qui timent Dominum quod habent praemium, quam coronam? Videamus quam habeant laudem, quod praemium. Beatus es, et bene tibi erit. Jam dixi de beatitudine, quaero beatitudinem quae sit. Qui timet Dominum quam habet beatitudinem? Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae 1290A olivarum, in circuitu mensae tuae. Ego puto quod propitio Christo omnes timeamus Deum. Ergo hanc beatitudinem non habemus? Scriptum est enim, qui timet Dominum, hanc habet beatitudinem; uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Ergo et qui unum habet filium et duos, non est beatus? Quid enim dicit, filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Nisi tantos habuerimus filios, ut cingant mensam nostram, beatitudinem timentis Dominum non habebimus? Isaac hanc beatitudinem non habuit, habuit enim duos filios, unum pessimum Esau, qui multo melius fuerat si natus non fuisset. Habuit autem unum filium Jacob: ergo non habuit beatitudinem? Quia unus circumire mensam non 1290B potuit. Virgines ergo non timent Deum. Quid enim dicitur, quod qui timet Dominum intelligat beatitudinem? Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Hanc beatitudinem Joannes non habuit. Joannes utique, tam Evangelista, quam Baptista: uterque enim virgo fuit. Hanc beatitudinem Paulus non habuit qui dicit: Volo autem omnes sic esse sicut me (I Cor. VII, 7) . Videtis ergo quoniam uxor et filii spiritualiter intelligendi sunt, alioquin nisi spiritualiter intellexerimus, angeli hanc beatitudinem non habent, quia filios nos habent. Revertamur ergo ad ordinem lectionis.
Beati omnes qui timent Dominum. Quomodo non potest dicere, Pars mea Dominus, nisi qui aliam 1290C partem in saeculo non habet; sic non timet Deum qui timet aliud aliquid extra Dominum. Denique ipse Salvator dicit: Nolite timere eos qui possunt corpus occidere; sed eum timete qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Matt. X, 28) . Videtis ergo quod aliud aliquid extra Deum timet, qui Deum non timet. Qui timet Dominum, quae signa habet? qui ambulat in viis ejus. Multae sunt viae et multae viae ducunt ad unam viam. Denique dicitur et in Jeremia: Et state in viis Domini, et interrogate semitas ejus aeternas, et invenietis viam, et ambulabitis in ea (Jerem. VI, 16) . Videte quid dicat, et state in viis, et interrogate vias Domini aeternas, et invenietis unam viam, et ambulate in ea. Videte quomodo per plures vias venimus ad unam viam. Hoc 1290D dicitur et in Evangelio aliis verbis sub alia significatione parabolae de illo negotiatore qui habuit plures margaritas, qui vendidit eas, et emit unam pretiosissimam margaritam. Quod dicit hoc est, Habetote plurimas margaritas, et state in viis. Hoc est state in viis, et interrogate semitas Domini aeternas. Pulchre aeternas, ne putaremus adventu Christi, Legem et prophetas esse finitos. Sed vide quid dicat. State in viis, in Lege et prophetis, et state in viis. Nolite sic credere in via una, ut dimittatis vias plurimas; sed state in viis, interrogate semitas Domini aeternas. Interrogate semitas Domini, quid dixerit Jeremias, Isaias, Ezechiel, quid coeteri prophetae. Interrogate semitas: melius dicitur in Graeco 1291A τρίβους· semita enim dicitur ab eo quod calce gradientium trita est. Et quod dicitur hoc est, interrogate semitas, hoc est τρίβους, quia scilicet trivit pes Domini. Si quidem et Dominus ambulavit in eis. Cum autem interrogaveris semitas Domini aeternas, et per illas semitas invenietis unam viam quae dicit: Ego sum via, veritas et vita, ambulate in ea. Videte mysteria Scripturarum, videte in verbis simplicibus Scripturarum plurima sacramenta, in viis, in semitis, in Lege et prophetis. Non dixit, Ambulate, sed state. State, ne dimittatis Legem, nec prophetas. Tamen cum inveneritis illas vias, per istas vias, in ista una via ambulate.
Labores manuum tuarum manducabis. Multi non intelligentes interpretati sunt aliter istum locum: 1291B Labores fructuum tuorum manducabis. Denique Latina exemplaria ita habent, labores fructuum tuorum manducabis. Sed nos legimus in Hebraeo ita scriptum, labores manuum tuarum manducabis. Quis enim labores fructuum manducat? Utique econtrario debet intelligi, quia aliquis fructum laborum suorum manducat, non labores fructuum. Quia igitur in Hebraeo ita scriptum est, labores manuum tuarum manducabis. Ego puto quoniam et Graece Septuaginta Interpretes in isto loco bene interpretati sunt; manus enim lingua Hebraea Jad dicitur; in isto autem loco, non habent Jad, sed Chaaph; Chaaph autem interpretatur καρπὸς, non καρπὸς, sed pars aliqua manus; siquidem καρπὸς dicitur Graece ΑΡΕΡΑ. Hoc modo de interpretatione diximus. Labores manuum tuarum manducabis. 1291C Unusquisque quod seminaverit hoc et metet. Ecce homo, et opera ejus. Ergo et nos labores manuum nostrarum manducabimus. In manibus, opera intelliguntur. Labores manuum tuarum manducabis. Dicat aliquis, ergo post resurrectionem manducaturi sumus. Hoc enim dicitur de beato viro: Labores manuum tuarum manducabis. Ego hoc dico simpliciter. Quoniam homo ex duabus substantiis compactus est, hoc est, de anima et corpore: anima immortalis est, corpus autem mortale. Quod mortale est, ut et mortales cibos habeat. Quod autem immortale est, hoc est, anima quae immortalis est, et immortales cibos habet. Vultis scire quoniam et anima habet cibos suos? Dicit Dominus atque Salvator cum esuriret. Quid dicit? Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus 1291D qui misit me (Joan. IV, 34) . Vultis scire quos cibos habet anima? Dicit nobis et propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) . Quomodo enim corpus, nisi acceperit cibos suos, moritur: sic et anima nisi acceperit cibos spirituales, moritur. Hoc totum quare dico, quia solent aliqui 1292A dicere, Non habeo necessario Scripturam sacram, sufficit mihi tantum timere Deum. Et hoc propterea diximus, quomodo cibi sunt corporis, sic cibi sunt et animae nostrae Scripturae sanctae.
Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Dicit Salomon quia voluerit sapientiam ducere scilicet sponsam (Sap. VIII, 2) . Dicit et in alio loco de Sapientia: Ama illam, et amplexabitur te. Circumda illam et servabit te (Prov. IV, 6) . Ducamus ergo et nos hanc uxorem, et habeamus illam in amplexibus nostris. Numquam eam dimittamus de sinu nostro. Numquam fugiat de manibus nostris. Si semper fuerit in amplexu nostro ista uxor, faciemus ex ea filios; non filias, sed filios. Denique et hic dicitur, filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. 1292B Numquid non poterat dicere, filiae tuae? aut non poterat dicere τὰ τέκνα σου, ut possint intelligi et viri, et feminae? Sed vide quid dicat, filii tui. Qui sapientiam uxorem habet non facit de ea filias, sed filios. Nihil molle, nihil delicatum, nihil tenerum, nihil effeminatum habet in mente sua. Putas quod sancti alia causa scribuntur non habuisse filias, sed filios? Legamus Genesim, ibi enim generationum ordo servatur. Sanctus Abraham habuit uxorem Sarram; habuit Agar concubinam; habuit postea Cethuram. De duabus uxoribus filios creat. Filias non facit. Veniamus ad Isaac. Et Isaac duos filios facit, filias non habet. Sanctus enim erat et nihil habebat in se molle, et tenerum, et effeminatum, sed totum virile et rigidum. Beatus Jacob duodecim patriarchas 1292C habet filios. Et unam filiam habet nomine Dinam, quod interpretatur, causa jurgiorum, rixam. Denique unam habuit filiam et duodecim filios. Et propter unam filiam tanta in Sichem bella nascuntur. Jacob numquam dixerat, Timeo, fecistis me odibilem. Loquitur ad Levi et Simeon, Levi et Simeon in concilio eorum non veniat anima mea (Gen. XLIX, 6) . Quare? Quia viri, causam voluerunt agere mulieris. Hoc totum quare dixi, quoniam sancti filias non habent, sed filios tantum habent. Rem vobis dico novam, novam nescientibus. Caeterum qui Scripturas legunt, et diligenter legunt, non novam; sed ea quae sciunt. Jacob duodecim habuit filios patriarchas, Ruben, Simeon, Juda, Levi, Issachar, Aser et caeteros usque ad duodecimum. Legite in Generatione, 1292D et numquam invenietis de tantis duodecim patriarchis ullum fecisse filiam, sed totos filios. Dico vobis unum ne forsitan obliviscamini. Aser filiam habuit Saram. Jacob habuit duodecim filios et unam filiam. Sic inter duodecim patriarchas, unus patriarcha unam tantum filiam habuit. Hoc totum quare dixi? 1293A ut filios et filias in Scripturis spiritualiter intelligere debeamus. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Sicut vitis abundans plurimos botros habet, sic et uxor nostra, hoc est, sapientia uxor nostra, quae sponsa est. Denique scribitur in alio loco: Veni, soror, mea sponsa (Cant. V, 1) . Ne in eo quod dixerat, sponsa, turpe aliquid intelligeres, jungitur soror; ut omnis turpis amor excludatur. Veni, soror mea, sanctus enim amor sit, et propterea te sororem voco et sponsam meam. Propterea te sponsam voco, ut habeam uxorem, et de te filios faciam plures, filios plures quasi de vite botros. Quomodo vitis habeat diversos botros. Et una quidem radix est. Sed longe lateque huc atque illuc flagella diffundit, et ipsa flagella habent fructus suos, et in ipsis fructibus 1293B sunt botri, et alius botrus major est, alius minor, alia majora grana sunt, alia minora; sic et de sapientia, quae est uxor nostra: si tamen numquam eam dimiserimus, plures nascuntur botri, hoc est, virtutes plurimae; sanctae cogitationes, opera praeclara. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Legimus in alio loco: Et vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) . Legimus et in Canticis Canticorum: Venite, fratres, bibite et inebriamini. Et vinum quod laetificat cor hominis. Hoc vinum non laetificat cor hominis; sed obruit, et insanum facit. Denique scribitur, ut qui potentes sunt, vinum non bibant (Prov. XXXI, 4) . Scribit et Apostolus, quoniam non debemus vinum bibere et carnem manducare (Rom. XIV) . Rursum dicitur nobis: Et vinum 1293C laetificat cor hominis. Sed vinum dicitur spirituale, quod si quis biberit statim inebriatur. Vos omnes, ut dimitteretis possessiones vestras, et parentes vestros, et filios et affines, bibistis vinum, et inebriati pro Christo insanire coepistis. Non vobis videtur esse ebrietas? non vobis videtur spiritualis insania, delicias contemnere, sordes appetere, fugere civitates, deserta sectari, nescire affectus, ignorare carnis propinquitatem, et solum nosse Christum? Denique apostoli hoc vino inebriati erant, et propterea dicitur eis: Musto sunt pleni (Act. II, 13) . Non enim fuerant inebriati de Lege veteri, sed de Evangelio. Noe ergo puto, quod ita inebriatus sit hoc vino. Filii tui sicut novellae olivarum. Nulli alii comparantur filii nostri nisi novellae olivarum. Non dixit olivae veteri, 1293D sed novellae olivae. Quomodo et ibi de ebrietate apostolorum, non dicitur de vino veteri, sed de musto: sic et hic dicitur novella olivarum, quae tota viret in Evangelii juventute. Novella olivarum plena luce. Oleum hanc naturam habet, ut cibos condiat, ut lumini fomenta praebeat, ut lasso longo itinere corpus unctum restituat quasi labori pristino et sanitati. Denique quicumque lassus fuerit et ungitur, quasi recipit pristinum vigorem. Putas sine causa nunc dicitur vinum et oleum? Non potuit mel dici, non alia aromata, non alia arbor, sed tantum vitis et oliva. Vinum et oleum. In vino austeritas, in oleo misericordia. Denique illi qui de Jerusalem Jericho descendebat, qui vulneratus fuerat, Samaritis, hoc 1294A est, custos, nihil ei infundit nisi vinum et oleum. Vinum austeritatem praeceptorum, vinum typicum; ut quodcumque mali humoris est excoquat et excomedet. Quoniam autem humana fragilitas non potest veritatem ferre. Si enim iniquitates attendas, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3) ? Si enim tantum justus fuerit Dominus, nos vivere non possumus. Propterea justitiae ipsius, hoc est, vino misericordiae oleum adjunctum est.
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Jam multa locuti sumus, festinemus ad finem. Benedicat te Dominus ex Sion. De ista Sion et quomodo dicit alius propheta: Sion quasi ager arabitur (Jerem. XXVI, 18) . Dicit et Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt 1294B (Matth. XXIII, 37) . Denique cum appropinquasset Dominus ad Jerusalem et vidisset, flevit. Quando autem deflevit eam? Ideo utique flevit ruituram, quasi perituram. Denique quid dicit? Surgite, eamus hinc. Et in alio loco quod dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Ergo hoc quod dicit, benedicat te Dominus ex Sion, non dicit istam Sion quam videmus esse desertam. Ipsae portae, et ipse ager, et ipsae ruinae iram Domini significant. Etiamsi nos ignoramus, oculi ipsi clamant iram Domini. Benedicat te Dominus ex Sion. Sion interpretatur specula. Jerusalem interpretatur visio pacis. Si anima nostra speculam habuerit. Si in sublime fuerit. Si non de terrenis cogitaverit, sed de sublimibus. Si anima nostra habuerit visionem pacis, hoc est, si Christus, 1294C qui vera pax est, habitaverit in ea: ipse nos benedicit. Si habitaverit in nobis Christus, et nos erimus Sion. Et nos erimus Jerusalem. Et videas filios filiorum. Ego vobis loquor. Si ex meo sermone vos instruxero, vidi filios meos: si vos alios instruxeritis, vidi filios filiorum meorum. Oremus igitur Dominum, ut habeamus filios, habeamus nepotes, et semper habeamus multam progeniem. Festinemus tales filios facere. Sancta ista est conjunctio. Rem vobis dico novam: sine uxoris complexu plures nascuntur tales filii. Pax super Israel. Israel interpretatur, mens videns Deum. Vide ergo quod dicitur pax super Israel. Super eos qui habent mentem videntem Deum. Mens mea si habuerit visionem Dei, si semper Christum videro, alios non videbo. Quicumque 1294D Christum habet in se, habet in se pacem. Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Licet sint multae persecutiones, licet multi sint qui persequantur, tamen in quo Christus habitat, ille semper Christum habet; cui sitgloria in saecula saeculorum. Amen.