Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXXXI.
Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Multi putant ex eo quod scriptum est in Evangelio, Miserere nostri, fili David (hoc caeci dicunt qui sedebant in Jericho), istum David, qui interpretatur fortis manu, referri ad Dominum Salvatorem. Sed in isto psalmo si voluerimus referri, ut illi putant, multum nocet intelligentiae nostrae. Si enim hoc quod dicitur, Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus, refertur ad Christum, quomodo 1297A dicit quasi de alio: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob? Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Et quomodo dicitur: Propter David, servum tuum, non avertas faciem Christi tui? Si enim, ut putant, Christus est David, quomodo dicit, propter David, servum tuum, non avertas faciem Christi tui? Non stat ordo. Si enim David Christus dicitur, sic incipimus intelligere, propter Christum servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Hoc propter eos loquor, qui David in istum locum Christum interpretantur: Non quod negemus Christum interpretari David pro locorum qualitate; sed in isto loco non recipit sensus. Et quare errent dico vobis, quia scriptum est: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Et Dominus 1297B dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Pro quidem sensu; sed errantes David hic Christum interpretantur, et mansuetudinem ejus referunt ad Christum. Nos ergo interpretemur istum psalmum in David, ut qui nascetur ex David vere Christus intelligatur. Denique videte ordinem, quoniam enim grandis est psalmus, et jam multa diximus, debemus breviter sensus perstringere, non latius disputare: ut prudens auditor ex his quae diximus, etiam ea quae non loquimur, ipse a se intelligat.
Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. In Hebraico non habet ὼ, hoc est, sicut, nec sic sensus est; sed habet ὸς, hoc est, qui, et est sensus: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus, 1297C qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Et hoc puto non tam vitio Septuaginta Interpretum factum, quam scriptorum errore.
Si introiero in tabernaculum domus meae. David hoc dicit, nullam aliam requiem quaero nisi Christi, qui de meo semine nasciturus est, hoc est, quem promisisti, quia de meis lumbis nasciturus est.
Si dedero oculis meis et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Hoc multi putant dici de Ecclesia; sed mihi videtur non tam de Ecclesia dici, quam de sancta Maria. Denique dicitur.
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Legamus Scripturas sanctas, et diebus 1297D et noctibus singulas syllabas et litteras ventilemus. Dicat aliquis de Ephrata, hic Bethlehem dixit. Legimus enim in Genesi: Venit in Bethlehem, hoc est, Ephrata. Hoc dicitur de Jacob quando uxor ejus Rachel mortua est. Hoc est, Ephrata. Sed videamus Ephrata quare nomen acceperit. Scriptum est enim in Paralipomenon, quoniam Maria, soror Moysi et Aaron, habuerit maritum Or: non Ur, sed Or (I Par. XI) . Et postea ordo describitur, et dicitur: Maria, soror Moysi et Aaron, haec est Ephrata. Hoc in Paralipomenon libris scribitur. Quaerite 1298A et invenietis. Denique et haec Ephrata nomen accepit. Videtur forsitan alicui verum non esse, quia novum est: sed eum remitto ad auctoritatem libri.
Ecce audivimus eam in Ephrata. In Hebraeo non habet eam, sed habet eum, hoc est, illum qui nasciturus est de semine. Audivimus eam in Ephrata: quod de Maria sensus. Sed et simpliciter intelligere possumus, quoniam Ephrata, Bethlehem dicitur. Et Christus in Bethlehem natus sit. Felix igitur locus qui tanto ante tempore prophetarum voce cantatus est. Omnia quidem loca sancta, venerabilia sunt, et ubi natus est, et ubi crucifixus est, et ubi resurrexit, et ubi ad coelos victor ascendit; sed iste locus proprie venerabilior est. Vide quanta misericordia Dei hic natus parvulus infans. In praesepe ponitur; 1298B non enim erat illis locus in diversorio. O monache, Dominus nascitur in terra, et cellam propriam non habet: non erat illis locus in diversorio. Universum genus humanum habet locum: Christus non invenit locum inter homines. Non invenit in Platone, non in Aristotele, sed in praesepe. Inter jumenta et bruta animalia et simplices quosque et innocentes. Unde dicit et Dominus in Evangelio. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.