Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput III.
4. Ex Hermete et Sibylla adversus Paganos. Quid dicis, pagane? Deus, inquis, si delectatus est filio, indiguit conjugio: si horruit conjugium, solus est sine filio. Quid enim poterat inveniri simile Deo, quod conjungeretur Deo, et pareret filium Deo? Deinde si, ut dicitis, habet Deus filium, jam non unum colitis Deum. Quid agimus? Ab Allophylo telum missum excepimus; quid remittemus? Quodlibet miserimus telum, licet perveniat ad illum, nihil prodest. Quare? Quia durus est. Quantum durus est? Lapideus est: idola colit; et scriptum est, Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8) . Sanctas Scripturas non accipit. Quaeramus ergo lapidem quo percutiatur, ut percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in pulverem convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur, satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo recondatur. Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Λόγος τέλειος appellatur, id est, Verbum perfectum: magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid enim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6) ? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo perfecto: Dominus, inquit, et omnium factor deorum, secundum fecit Dominum. Et post pauca, ut ostenderet quid dixerit, repetiit et dixit: Quoniam ergo hunc fecit primum, et solum et unum : bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus Joannes evangelista dicat: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16) . Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Laetatus est. Cui, vel cum quo laetatus est? Dicat ipsa Sapientia Dei, Filius Dei: Ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 30) . Ergo, laetatus est, et valde dilexit tanquam unigenitum 1103 suum. Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit. Item alio loco sic dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari. Quaerebas, pagane, conjugem Dei? Audi Mercurium: para frontem, et excipe lapis lapidem: cade, ut erigaris; frangere, ut confirmeris; destruere, ut aedificeris: ictus lapidis non cutem dividat frontis, non venam rumpat sanguinis, non aperiat foveam vulneris; sed signum faciat crucis. Conjugem Dei quaeris? Abjiciatur ex corde tuo, rogo, impura pravitas. Conjux Dei bona voluntas est. Quomodo autem pater sit Deus, et Filius Deus, nec tamen duo dii, sed unus sit Deus, tecum disputare non debeo; quia nisi credideris, intelligere nullatenus poteris. Et tamen Filium Dei Deum fatetur Mercurius. Hoc lapide percussus, lapideus desinat esse sacrilegus. Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Deus filiis hominum colendum. Quantum apparet, in his sententiis Mercurii et Sibyllae, Sabellius etiam judicatur. Mercurius et Patrem Deum dicit et Filium: et Sibylla dicit Deum alium. Sabellius dicit non alium, quia eumdem Patrem asserit esse quem Filium. Optimum valde est, si modo non unum tantum, sed etiam ad quantoscumque missus pervenire potuerit adversarios, uno ictu percutiamus. Item Sibylla dicit: Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Versus iste et Paganum increpat et Judaeum. Alio loco Filium Dei σύμβουλον appellat, id est, consilium, vel consiliarium, Et propheta dicit, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis et potens (Isai IX, 6) . Hic Arianus arguitur, qui cum dicit minorem Dei Filium, dicit aliquando Deum non habuisse filium. Et si fuit sine filio, fuit sine consilio. Ecce ad quanta pericula provocamur. Sed quia Deus nunquam fuit sine consilio, etiam contradicente Ariano, nunquam Pater potuit esse sine Filio. Quid agis, pagane? Aperi aures, noli esse sicut aspis surda, quae obturat aurem ne audiat vocem incantantis (Psal. LVII, 5) . Non tibi meos auctores profero; tuus est Mercurius, cui inter deos tantus honor cultusque a vobis delatus est, ut ejus nomine diem vocaretis. Ipsum audi, ipse te convincat, ipse expugnet; ut cum te vicerit, illi cedas, et mihi credas. Mercurius dixit: Dilexit Deus Unigenitum suum. Ipse dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis. Et ne de ejus nomine taedium interrogationis sustineret, secutus adjunxit: Cujus nomen non potest humano ore narrari. Quid tu, Mercuri, ab hominibus dicis nomen Dei Filii narrari non posse? A te narretur, qui non homo, sed deus ab hominibus aestimaris. Loquitur autem ad Filium suum dicens: Est autem. Quis? Filii inenarrabilis sermo sapientiae Sanctus sanctus . Nonne hoc est, In principio erat Verbum (Joan. I, 1) ? Dic, Hermes, sermo iste sapientiae habet matrem? Sequitur: De solo Deo Domino est, omnibus dominante Deo mortalibus. Et quia ab hominibus indagari non potest, addit et dicit: Super homines est. Ergo quia super homines est, nomen Filii Dei narrare non possum, quia deus non sum: dicant homines quasi homines quod non sum, ego agnosco quod sum. Sermo sapientiae de solo Deo est Non ergo ibi, pagane, humanum suspiceris aut fingas fuisse conjugium: de solo Deo est, et super homines est. Increpat te Sibylla dicens, Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse Deum: ipsum, non alium, non Martem, non Jovem, non Mercurium; sed quem confitetur Mercurius. Quid miraris, christiane, quod talia isti de Patre et Filio dicant? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19) . Nempe in Evangelio transeunte Domino dicunt, Novimus qui sis, Filius Dei, venisti ante tempus torquere nos (Marc. I, 24) . Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem!