Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIII.
Fel. Quoniam de mysterio Mediatoris perspicua ratione, et ad credendum cuivis sufficienter tractasti; idcirco quaeso ut mihi quid etiam de anima Christi sentiendum sit, jubeas explicari. Ita enim a majoribus nostris semper est traditum, quod Christi corpus ad vicem animae communis, ipsius Filii Dei habitus animarit; nec accessione vitalis spiritus indigens fuerit, cui inhabitans fons vitae potuit conferre quod vixit.
Aug. Possemus quidem id quod in hac quaestione catholicae auctoritatis definitione praescribitur, divinorum voluminum testimoniis edocere: sed quia nunc non librorum indicio , sed sola ratione placuit 1168 cuncta discutere, idcirco in aliud tempus Scripturarum monumenta reservantes, sicut superius factum est, sic etiam de animae inquisitione tractabimus. Quod ut fieri facilius possit, quae Salvatori nostro suscipiendi hominis causa fuerit, una tantum Apostoli lectione subjecta breviter inquiramus: qua inventa, sine aliqua difficultate etiam ad haec, quae hujus praecedentis sunt consequentia, transibimus. Ab initio igitur ex corpore et anima Deus hominem fecit: qui legis praecepta transgressus, post usurpationem interdictae arboris, sententiam quodam modo poenae capitalis excepit. Hic ad eum statum a quo lapsus est, non nisi auctoris sui gratia reformatus, postliminii quodam modo jure potuit remeare: sicut qui se de excelso in praeceps voluntate demiserit, in sua quidem habuit potestate quod fecit, sed jam suo arbitrio certum est non subjacere quod cadit . Surgit itaque beneficio alieno, qui cecidit vitio proprio. Nec ideo non suo dicendus est cecidisse, quia alieno noscitur surgere; nec propterea suo surrexisse, quia non alieno certum est cecidisse. Sed de hoc alias, nunc ad propositum redeamus. Dicit ergo venerabilis Paulus, quoniam idcirco secundum carnem natus est Christus, ut sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et paulo post, Sed non sicut delictum, ita et gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et donatio. Nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donum justitiae accipientes in vita regnabimus per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obauditionem justi constituuntur multi (Rom. V, 12, 15-19) . Venit ergo Christus salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10) . Prius ergo videamus, quid illud est, quod protoplasti transgressione perierit, et ex hoc facile scire poterimus, quid Dominus veniendo salvare potuerit. Requirendum igitur nobis est, quisnam legem Creatoris acceperit: ille enim sine dubio peccavit, qui praecepta contempsit; ille praecepta contempsit qui quod prohibebatur admisit. Dicit autem Scriptura: Praecepit Dominus Adae, dicens, Ab omni ligno quod est in paradiso manducabitis, de ligno autem scientiae boni et mali, non manducabitis de eo qua die autem manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 16) . Quaeramus ergo nunc, utrum hanc legem totus homo acceperit? Si enim, ut in libro Geneseos continetur, ex corpore et anima jam perfectus accepit, totus transgrediendo peccavit: et si totus transgrediendo peccavit, totus peccati sui vitio tunc periit. Si autem totus periit, totus beneficio Salvatoris indiguit: et si totus beneficio Salvatoris indiguit, totum Christus veniendo salvavit: et si totum veniendo salvavit, non corpus absque anima; sed corpus et animam, quibus constat totus homo, et quibus peccasse antea videtur assumpsit. Nam si toto homine peccante, solam ejus carnem Christus assumpsit, anima poenae primae illius transgressionis sine aliqua spe etiam nunc addicta permansit. Quod si ita est, nescio quid nobis Mediatoris persona contulerit, quae melius nostrum ex toto non redimens, brutam per se carnem, et quae sine anima ne beneficium quidem ejus posset sentire, suscepit. Vellem tamen ab hujusmodi praedicatoribus quaerere, cur accepta carne animam dispensatio Mediatoris omiserit: nisi forte aut innoxiam sciens medicinae indigentem esse non crediderit, aut a se alienam putans, redemptionis beneficio non donaverit, aut ex toto insanabilem judicans, curare nequiverit, aut ut vilem et quae nullis usibus 1169A apta videretur, abjecerit. Horum duo in ipsum totius hominis Creatorem blasphemi spiritus incredulitate desipiunt. Nam primo impotentem, secundo non omnium Deum crediderunt. Quomodo enim docetur Omnipotens, si curare non potuit desperatam? Aut quomodo omnium Deus, si non ipse fecit animam nostram? Duobus vero aliis, uno animae causa nescitur, altero meritum non metitur . Aut intelligere causam putandus est animae, qui eam ad accipiendam legem, habitu insitae rationis instructam, a peccato voluntariae transgressionis nititur separare? Aut quomodo ejus generositatem novit, qui ignobilitatis vitio dicit esse despectam, praelata carne, quam non flatu Dei sicut animam, sed e limo terrae constat esse plasmatam? Si autem nihil horum de anima recte sentitur, credamus quia suscepit Redemptor noster hominem totum, ne intercidere quodam modo animae nostrae videamur beneficium sempiternum. Proh dolor! carnem, inquit, solam Christus assumpsit, animam non quaesivit. Hic si originem utriusque gnarus rerum contemplator attendas, pretiosior est animae substantia: si transgressionis culpam, propter intelligentiam, pejor est causa. Ego autem Christum et perfectum sapientia scio, et piissimum esse non dubito, quorum primo meliorem et prudentiae capacem non despexit, secundo eam quae magis fuerat vulnerata suscepit. Neque enim aut sapientiae convenit, de duobus aeque suis insipientissimam plus amare; aut perfectae pietati, magis indigentem non juvisse.