Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIII.
Filius vapor virtutis divinae. Videamus nunc etiam illud qualiter sentiendum est, quod in Sapientia Salomonis scriptum legimus, qui ita ait de Sapientia, quia Vapor est quidam virtutis Dei, et ἀπόῤῥοια, id est, emanatio Omnipotentis gloriae purissima, et splendor lucis aeternae, et speculum immaculatum inoperationis sive virtutis Dei, et imago bonitatis ejus (Sap. VII, 25) . Quinque igitur haec de Deo definiens, ex singulis quibusque certa quaedam inesse sapientiae Dei designat. Virtutem namque Dei nominat, et gloriam, et lucem aeternam, et inoperationem, et bonitatem. Ait autem sapientiam vaporem esse non gloriae Omnipotentis, neque aeternae lucis, nec inoperationis Patris, nec bonitatis ejus; neque enim conveniens erat alicui horum ascribi vaporem: sed cum omni proprietate ait virtutis Dei vaporem esse sapientiam. Intelligenda est ergo virtus Dei, qua viget; qua omnia visibilia et invisibilia vel instituit, vel continet, vel gubernat; quia ad omnia sufficiens est quorum providentiam gerit, quia velut unita omnibus adest. Hujus ergo totius virtutis tantae et tam immensae vapor, et, ut ita dixerim, vigor ipse in propria subsistentia effectus, quamvis ex ipsa virtute velut voluntas ex mente procedat; tamen et ipsa voluntas Dei nihilominus Dei virtus efficitur. Efficitur ergo virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo Scripturae, vapor quidam primae et ingenitae virtutis Dei: hoc quidem quod est, inde trahens. Non est autem quando non fuerit. Si enim quis dicere voluerit quasi prius non exstiterit, sed postea ad subsistentiam venerit; dicat causam quare, qui eam subsistere fecit Pater, hoc ante non fecerit. Quod si aliquod initium semel dederit, quo initio vapor iste ex virtute Dei processerit; iterum interrogabimus, quare non et ante illud quod dixit initium. Et ita semper de anterioribus inquirentes, et verbo interrogationis ascendentes, perveniemus in illum intellectum, ut quoniam et poterat Deus semper et volebat, nunquam vel decuerit, vel causa aliqua existere potuerit, ut non hoc quod bonum volebat semper habuerit. Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis Dei, nullum habentem initium, nisi ipsum Deum. Non enim decebat aliud esse initium, nisi ipsum unde est et nascitur, Deum. Secundum Apostolum vero dicentem, quia Christus Dei virtus est (I Cor. I, 24) : jam non solum vapor virtutis Dei, sed virtus ex virtute dicenda est. Ne autem videatur alicui anterior esse in Deo Omnipotentis appellatio nativitate sapientiae, per quam Pater vocatur, quoniam dicta est aporrhoea Omnipotentis gloriae purissima esse sapientia, qui est Filius Dei: audiat qui haec ita vult suspicari, quod manifeste pronuntiat Scriptura divina, dicens, quia Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Et Evangelium docet, quia Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Et intelliget ex hoc, quia non potest antiquior esse in Deo appellatio Omnipotentis quam Patris. Per Filium etenim omnipotens est Pater. Sed quoniam gloriam dixit esse Omnipotentis, cujus gloriae aporrhoea est sapientia, hoc intelligi datur, quod etiam in omnipotentiae gloria societatem habeat sapientia, per quam Deus omnipotens dicitur. Per sapientiam quae est Christus, tenet Deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritate, verum etiam subjectorum spontaneo famulatu. Ut autem unam eamdemque omnipotentiam Patris ac Filii esse cognoscas, sicut unus atque idem est cum Patre Deus et Dominus; audi hoc modo Joannem in Apocalypsi dicentem, Haec dicit Dominus Deus, qui est, qui erat, et qui venturus est, Omnipotens (Apoc. I, 8) . Qui enim venturus est, quis est alius nisi Christus? Et 1182A sicut nemo debet offendi cum Deus sit Pater, quod etiam Salvator Deus est: ita et cum omnipotens dicitur, Pater, nullus debet offendi quod etiam Filius Dei omnipotens dicitur. Hoc namque modo verum erit illud quod ipse dicit ad Patrem, quia Omnia mea tua sunt, et tua mea, et glorificatus sum in eis (Joan. XVII, 10) . Si ergo omnia quae Patris sunt Christi sunt, inter omnia vero quae est Pater, est etiam omnipotens; sine dubio etiam unigenitus Dei Filius esse debet omnipotens, ut omnia quae habet Pater, etiam Filius habeat. Et glorificatus sum, inquit, in eis: in nomine enim Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11) . Igitur aporrhoea gloriae Dei, secundum hoc quod omnipotens est, pura ac limpida ipsa sapientia est Dei glorificata tanquam aporrhoea omnipotentiae vel gloriae. Ut autem manifestius intelligatur quae sit gloria omnipotentiae, etiam haec addimus. Deus Pater omnipotens est, eo quod potentatum omnium teneat, id est, coeli et terrae, maris et omnium quae in eis sunt. Horum autem potentatum gerit per Verbum suum; quoniam in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Si omne genu flectitur Jesu, sine dubio Jesus est omnipotens , cui subjecta sunt omnia; et ipse est qui potentatum agit in omnibus, et per quem subjecta Patri sunt omnia. Per sapientiam namque, id est, verbo et ratione, non vi et necessitate subjecta sunt. Et ideo in eo ipso quod obtinet omnia, gloria sua est: et haec est omnipotentiae purissima ac limpidissima gloria, cum ratione ac sapientia, non vi aut necessitate, cuncta subjecta sunt.