Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVIII.
De Spiritus sancti influxibus et 1185 variis operationibus. Et ita sciendum est, quod sicut Filius qui solus cognoscit Patrem, revelat cui vult; ita et Spiritus sanctus, qui solus scrutatur etiam alta Dei, revelat Deum cui vult. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III, 8) . Neque enim putandum est, quod etiam Spiritus Filio revelante cognoscit. Si enim Filio revelante cognoscit Patrem Spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit: quod utique et impium pariter et stultum est, Spiritum sanctum confiteri, et ignorantiam ei ascribere. Non enim cum aliquid aliud esset antequam Spiritus sanctus, per profectum venit in hoc ut Spiritus sanctus esset: ut quis audeat dicere, quia tunc quidem cum nondum esset Spiritus sanctus, ignorabat Patrem, postea vero quam recepit scientiam, etiam Spiritus sanctus effectus est. Quod si esset, nunquam utique in unitate Trinitatis, id est, Dei Patris inconvertibilis , et Filii ejus, etiam Spiritus sanctus haberetur, nisi quia et ipse semper erat Spiritus sanctus. Hoc sane quod dicimus, vel Semper, vel Erat, vel si quod aliud tale temporalis significationis nomen asciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum est: quoniam nominum quidem horum significationes temporales sunt; ecce autem de quibus loquimur, tractatu quidem sermonis temporaliter nominantur, natura autem sui omnem intelligentiam sensus temporalis excedunt. Deus Pater omnibus praestat ut sint: participatio vero Christi secundum id quod verbum vel ratio est, facit ea esse rationabilia. Ex quo consequens est, ea vel laude digna esse, vel culpa, quia et virtutis et malitiae sunt capacia. Propter hoc consequenter adest etiam gratia Spiritus sancti, ut ea quae substantialiter sancta non sunt, participatione ipsius sancta efficiantur. Cum ergo primo ut sint habeant ex Deo Patre; secundo, ut rationabilia sint habeant ex Verbo; tertio ut sancta sint, habeant ex Spiritu sancto: rursum Christi secundum hoc quod justitia Dei est, capacia efficiuntur ea quae jam sanctificata ante fuerint per Spiritum sanctum. Et qui in hunc gradum profecere per sanctificationem Spiritus sancti, consequuntur nihilominus donum sapientiae secundum virtutem inoperationis Spiritus Dei. Et hoc puto Paulum dicere, cum ait, quibusdam dari sermonem sapientiae, aliis sermonem scientiae secundum eumdem Spiritum. Et designans unamquamque discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem, et dicit, Divisiones enim inoperationum sunt, sed unus Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 8, 6) . Unde et inoperatio Patris, quae esse praestat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur: cum unusquisque per participationem Christi, secundum id quod sapientia est, et secundum id quod scientia est et sanctificatio est, proficit, et in altiores profectuum gradus venit: et per hoc quod participatione Spiritus sancti sanctificatus est quis, purior ac sincerior effectus, dignius recipit sapientiam ac scientiae gratiam; ut depulsis omnibus expurgatisque pollutionis atque ignorantiae maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est, qui ut esset utique pure praestitit ac perfecte, ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper esse, atque in aeternum manere percipiet a Deo is qui talis est, qualem eum voluit esse ille qui fecit. Quod ut accidat, et ut indesinenter atque inseparabiliter assistant ei qui est, ea quae ab ipso facta sunt sapientiae, id opus est instruere atque erudire ea et ad perfectionem adducere Spiritus sancti confirmatione atque indesinenti sanctificatione, per quam solum capere possunt. Ita ergo indesinenti erga nos opera Patris et Filii et Spiritus sancti per singulos quosque profectuum gradus instaurata , vix forte aliquando intueri possumus sanctam et beatam 1186 vitam. In quam cum post multos agones pervenire potuerimus, ita perdurare debemus, ut nulla unquam nos boni illius satietas capiat, sed quanto magis de illa beatitudine percipiemus, tanto magis in nobis vel dilatetur desiderium ejus, vel augeatur, dum semper ardentius ac capacius Patrem et Filium et Spiritum sanctum vel capimus, vel tenemus. Si autem satietas aliquando ceperit aliquem ex his, qui in summo perfectoque constiterint gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur atque decidat; sed paulatim et per partes defluere eum necesse est: ita ut fieri possit interdum, ut si brevis lapsus aliquis acciderit, et cito resipiscat, atque in se revertatur, non penitus ruere, sed revocare pedem, et redire ad statum suum, ac rursum statuere posse id quod per negligentiam fuerat elapsum. Nam unigenitus Filius Dei qui erat Verbum et Sapientia Patris, cum esset in ea gloria apud Patrem, quam habuit antequam mundus esset, exinanit semetipsum, et formam servi accipiens efficitur obediens usque ad mortem: ut obedientiam doceret eos qui non aliter, nisi per obedientiam, salutem consequi potuerant, in semetipso prius complens, quod ab aliis volebat impleri. Idcirco non solum usque ad mortem crucis Patri obediens factus est, verum etiam in consummationem saeculi, in semetipso complectens omnes quos subjicit Patri, et qui per eum veniunt ad salutem; cum et ipsi et in ipsis ipse quoque subjectus dicitur Patri: dum omnia in ipso constant, et ipse est caput omnium, et ipse est salutem consequentium plenitudo. Hoc ergo est quod de eo dicit Apostolus: Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) . Verum nescio quo pacto haeretici non intelligentes Apostoli sensum, qui in his verbis continetur, subjectionis in Filio nomen infament: cujus appellationis proprietas si requiratur, ex contrariis facile poterit inveniri. Nam si subjectum esse, non est bonum; restat ut illud quod contrarium est, bonum sit, id est, non esse subjectum. Sermo namque Apostoli, secundum quod isti volunt, hoc videtur ostendere, dum dicit, Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia: ut quasi is qui nunc Patri subjectus non sit, tunc subjectus futurus sit, cum prius ei Pater universa subjecerit. Sed miror quomodo hoc intelligi possit, ut qui nondum subjectis sibi omnibus non est ipse subjectus, tunc cum subjecta sibi fuerint omnia, cum rex omnium fuerit, et potestatem tenuerit universorum, tunc eum subjiciendum putent, cum subjectus ante non fuerit: non intelligentes quod subjectio Christi ad Patrem beatitudinem nostrae perfectionis ostendit, et suscepti ab eo operis palmam declarat; cum non solum regendi atque regnandi summam, quam in universa emendaverat creatura, verum etiam obedientiae et subjectionis correcta reparataque humani generis Patri offerat instituta. Si ergo bona et salutaris accipitur ista subjectio, qua subjectus esse dicitur Filius Patri; valde consequens et cohaerens est, ut et inimicorum, quae dicitur Filio Dei esse subjectio, salutaris quaedam intelligatur esse et utilis: ut sicut cum dicitur Filius Patri subjectus (Ibid.) , perfecta universae creaturae restauratio declaratur; ita cum Filio Dei inimici dicuntur esse subjecti (Ibid., 25) , subjectorum salus in eo intelligatur et reparatio perditorum. Verum certis quibusque et modis et disciplinis et temporibus subjectio ista complebitur, id est, non necessitate aliqua ad subjectionem cogente, nec per vim subditus fiet omnis mundus Deo, sed verbo, ratione, doctrina, provocatione meliorum, institutis optimis, comminationibus quoque dignis et competentibus, quae juste immineant his qui salutis et utilitatis suae curam sanitatemque contemnunt. Denique etiam nos homines, vel cum servos vel filios erudimus, dum adhuc per aetatem rationis incapaces sunt, minis eos et metu coercemus: cum vero boni 1187 et utilis et honesti intelligentiam ceperint, tunc jam cessante verberum metu, verbo atque ratione suasi, ad omnia quae bona sunt, acquiescunt. Quomodo autem servata omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertate, unusquisque debeat dispensari, id est, quos vetut jam paratos et capaces sermo Dei et inveniat et instruat, quos autem interim differat, a quibus vero penitus occultetur, et longe eorum a se fieri dispenset auditum, quousque rursum contemnentes indicatum sibi et praedicatum verbum Dei correptionibus quibusdam et castigationibus illatis perurgeat ad salutem, conversionemque eorum quodam modo exigat 1188A et extorqueat; quibus vero etiam occasiones quasdam praestet salutis, ita ut interdum etiam ex responsione sola fide prolata indubitatam quis ceperit salutem. quibus haec ex causis, vel quibus occasionibus fiant; quid vel introspiciens divina sapientia, vel quos motus propositi eorum videns haec universa dispenset, soli Deo cognitum est, et Unigenito ejus per quem creata ac reparata sunt universa, et Spiritui sancto per quem cuncta sanctificantur, qui ab ipso Patre et Filio procedit, cui est gloria in aeterna saecula.