Caput XIX.
Quomodo Filius Patri subjiciendus.
1187 Initium Anacephaleoseos Origenis ad lib. 1
peri Archôn.
Tempus est jam decursis his prout potuimus, quae supra dicta sunt, nunc commemorationis gratia eorum quae sparsim diximus,
recapitulare singula: et primo omnium de Patre et Filio et Spiritu sancto repetere. Deus Pater cum et indivisibilis
1187 Mss.,
invisibilis.
sit, et inseparabilis a Filio, non per prolationem ab eo, ut quidam putant, generatus est Filius. Si enim prolatio est Filius
Patris, prolatio vero dicitur quae talem significat generationem, qualis animalium vel hominum solet esse progenies; necessario
corpus est, et is qui protulit, et is qui prolatus est. Non enim dicimus, sicut haeretici putant, partem aliquam substantiae
Dei in Filium versam, aut ex nullis subsistentibus Filium creatum a Patre, id est, extra substantiam suam, ut fuerit aliquando,
quando non fuerit: sed abscisso omni sensu corporeo, ex invisibili et incorporeo Deo Verbum et Sapientiam genitam dicimus
absque ulla corporali passione, velut si voluntas procedat e mente. Nec absurdum videbitur cum dicatur Filius charitatis,
si hoc modo etiam voluntatis putetur. Sed et Joannes indicat, quia
Deus lux est (I Joan. I, 5) : et Paulus designat, quia
Filius splendor lucis aeternae sit (Hebr.
1188C I, 3) . Sicut ergo nunquam lux sine splendore esse potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest; qui et figura
expressa substantiae ejus, et Verbum, et sapientia dicitur. Quomodo ergo potest dici, quia fuit aliquando, quando non erat
vel fuerat Filius? Nihil enim aliud est dicere, nisi quia fuit aliquando, quando veritas non erat, quando sapientia non erat,
quando vita non erat: cum in his omnibus perfecte Dei Patris substantia censeatur. Non enim ab eo dirimi haec, vel ab ejus
possunt unquam substantia separari. Quae quidem quamvis intellectu multa esse dicantur, re tamen et substantia unum sunt,
in quibus est plenitudo divinitatis. Hoc autem ipsum quod dicimus, quia nunquam fuit quando non fuit, cum venia accipiendum
est, ne et haec ipsa nomina temporalis vocabuli significantiam gerant, id est Quando, vel Nunquam: supra omne autem tempus,
et supra omnia saecula, et supra omnem aeternitatem intelligenda sunt ea quae de Patre et Filio et Spiritu sancto dicuntur.
Haec enim sola Trinitas est, quae omnem sensum intelligentiae, non solum temporalis, verum etiam aeternalis excedit: caetera
vero quae sunt extra Trinitatem, in saeculis et in temporibus metienda sunt. Hunc igitur Filium Dei secundum hoc quod Verbum
est Deus, qui erat in principio apud Deum (Joan. I, 1) , nemo consequenter putet in loco aliquo contineri, neque secundum
quod sapientia est, neque secundum quod vita est, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio: haec enim omnia non indigent
loco, ut agere quid vel operari possint, sed pro his qui virtutis ejus inoperationisque participant, haec singula intelligenda
sunt. Si vero quis dicat per eos qui participes sunt Verbi Dei, vel sapientiae ejus, vel veritatis, vel vitae, etiam ipsum
Verbum et sapientiam videri in loco
1188D Mss.,
in omni loco.
esse; respondendum est ei, quia dubium non est, quod Christus secundum quod Verbum et sapientia est, et caetera omnia, erat
in Paulo. Propter quod dicebat:
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ? Et iterum:
Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20) . Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod similiter erat in Petro, et in Joanne, et in singulis
quibusque sanctorum, et non solum in his qui in terris sunt, verum etiam et in his qui in coelis sunt? Absurdum namque est
dicere, quia in Petro quidem et in Paulo erat Christus, in Michaele vero archangelo et in Gabriele non erat. Ex quo manifeste
deprehenditur, quia divinitas Filii Dei non in loco aliquo concludebatur; alioquin in ipso tantum fuisset, et in altero non
fuisset: sed secundum incorporeae naturae majestatem, cum in nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse intelligitur.
Verum illa sola intelligenda est differentia quod etiamsi sit in diversis, sicut diximus in Petro, vel in Paulo, vel Michaele,
vel Gabriele, non tamen in universis similiter est. Plenius enim et clarius, et, ut ita dixerim, apertius in Archangelis est,
quam in aliis sanctis viris. Quod ex eo manifestum est, quia
1189 cum ad summam perfectionem pervenerint sancti quique, dicuntur Angelis similes effici vel aequales, secundum evangelicam
sententiam (Matth. XXII, 30) . Unde constat, in singulis quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum.
His igitur nobis de Trinitatis fide breviter repetitis, consequens est etiam illud pariter admonere, quod per Filium creata
dicuntur omnia,
quae in coelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive potestates,
omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia illi constant qui est caput.
Quibus consona etiam Joannes in Evangelio dicit, quia
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . David vero totius Trinitatis mysterium in universorum conditione significans, ait,
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Post haec vero competenter admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti Filii Dei: in quo
non ita sentiendum est, quod omnis deitatis ejus majestas intra brevissimi corporis claustra conclusa sit, ita ut omne Verbum
Dei et sapientia ejus, ac substantialis veritas et vita, vel a Patre divulsa sit, vel intra corporis illius coercita et circumscripta
brevitatem, nec usquam praeterea putetur operata. Sed inter utrumque tanta pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid
deitatis in Christo defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia, quae ubique est, facta putetur divisio. Tale
namque aliquid etiam Baptista Joannes indicat, cum corporaliter absente Jesu dicebat ad turbas,
Medius vestrum stat quem vos nescitis, qui post me venit, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum (Joan. I, 26) . Quod utique dici non poterat, de eo qui absens erat, quantum ad praesentiam corporalem pertinet, quod medius
staret eorum inter quos corporaliter non aderat. Unde ostenditur, quia et in corpore totus, et ubique totus aderat Filius
Dei. Ne quis tamen nos existimet per hoc illud affirmare, quod pars aliqua deitatis Filii Dei fuerit in Christo, reliqua pars
alibi vel ubique: quod illi sentire possunt, qui naturam substantiae incorporeae atque invisibilis ignorant. Impossibile namque
est de incorporeo divisionem aliquam fieri. Sed in omnibus et per omnia et super omnia est, eo modo quo superius diximus:
id est, quo vel sapientia, vel verbum, vel vita, vel veritas intelligatur, per quem intellectum omnis sine dubio conclusio
localis excluditur. Volens igitur Filius Dei Deus pro salute generis humani apparere hominibus et inter homines conversari,
suscepit non solum corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem animarum similem per naturam, proposito
vero et virtute similem sibi, et talem quali omnes voluntates et dispensationes Verbi et sapientiae indeclinabiliter posset
implere. Quod autem habuerit animam, manifestissime in Evangelio designat ipse Salvator dicens,
Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me; et iterum,
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18) ; et rursum,
Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) ; et iterum,
Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27) . Neque enim tristis et turbata anima, Verbum Dei intelligendum est, quod ex auctoritate deitatis dicit,
Potestatem habeo ponendi animam meam. Nec tamen ita dicimus fuisse Filium Dei in illa anima, sicut fuit in anima Petri vel Pauli caeterorumque sanctorum. in quibus
Christus similiter ut in Paulo loqui creditur. Sed de illis omnibus illud sentiendum est quod Scriptura dicit, quia
Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XXV, 4) . Haec vero anima quae in Christo fuit, priusquam sciret malum, elegit bonum (Isai. VII, 15) : et quia dilexit
justitiam, et odio habuit iniquitatem, propterea unxit eam Deus oleo laetitiae prae participibus suis (Psal. XLIV, 8) . Oleo
ergo laetitiae ungitur, cum Verbo Dei immaculata foederatione conjuncta est: et per
1190 hoc sola omnium animarum peccati incapax fuit, quia Filii Dei bene et plene capax fuit: ideoque et unum cum ipso est, atque
ejus vocabulis nuncupatur, et Jesus Christus appellatur, per quem omnia facta esse dicuntur (Joan. I, 3) . De qua anima,
quoniam totam in se sapientiam Dei et veritatem vitamque receperat, etiam illud arbitror dixisse Apostolum, quod ait, quoniam
Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso
in gloria
(Coloss. III, 3) . Quis enim alius hic intelligendus est Christus, qui in Deo absconditus dicitur, et postea appariturus;
nisi ille qui oleo laetitiae unctus, refertus, id est, substantialiter Deo repletus est, in quo nunc absconditus dicitur?
Propterea enim et omnibus credentibus ad exemplum Christus exponitur, quia sicut ille semper, et antequam sciret omnino malum,
elegit bonum, et dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et propterea unxit eum Deus oleo laetitiae; ita et unusquisque
vel post lapsum vel post errorem expurget se a maculis, exemplo proposito, et habens itineris ducem, arduam viam virtutis
incedat: ut si forte per hoc in quantum fieri potest, per imitationem ejus particeps efficiatur divinae naturae, sicut scriptum
est, quia
Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6) . Hoc ergo Verbum et haec sapientia, per cujus imitationem, vel sapientes, vel rationabiles dicimur, omnibus
fit omnia, ut omnes lucrifaciat, et fit infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciat. Et quia infirmus efficitur, propter hoc
dicitur de eo,
Etiamsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) . De quo Corinthiis qui infirmi erant, Paulus nihil se scire indicat inter ipsos, nisi Jesum Christum,
et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Quidam autem volunt de ipsa anima dictum videri, cum primum de Maria corpus assumpsit,
etiam illud quod Apostolus dicit:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6) : quo eam sine dubio in formam Dei melioribus exemplis et institutionibus repararet, atque in eam plenitudinem
unde se exinaniverat, revocaret. Sicut autem participatione Filii Dei quis in filium adoptatur, et participatione sapientiae
in Deo sapiens efficitur; ita et participatione Spiritus sancti, sanctus et spiritualis efficitur. Unum enim atque idem est
Spiritus sancti participium sumere, quod est Patris et Filii; quippe cum una et incorporea natura sit Trinitatis.
1190 Deinceps ex capite 6 libri 2
peri Archôn.
Igitur unigenitus Filius Dei, per quem omnia facta esse visibilia et invisibilia, in superioribus sermo disputationis edocuit,
secundum Scripturae sententiam, et fecit omnia, et quae fecit diligit. Nam cum invisibilis Dei ipse sit imago invisibilis,
participationem sui universis rationabilibus creaturis invisibiliter praebuit, ita ut tantum ex eo unusquisque participii
sumeret, quanto erga eum dilectionis inhaesisset affectu. Verum cum pro liberi arbitrii facultate varietas unumquemque ac
diversitas habuisset animorum, ut alius ardentiore, alius tenuiore et exiliore erga suum auctorem amore teneretur: illa anima,
de qua dixit Jesus, quia
Nemo aufert a me animam meam (Joan. X, 18) , inseparabiliter atque indissociabiliter inhaerens, utpote Verbo et sapientiae Dei et veritati ac luci verae,
et tota totum recipiens, atque in ejus lucem splendoremque ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus spiritus. Sicut
et Apostolus his, qui eam imitari deberent, promittit, quia,
Qui se jungit Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Hac ergo substantia animae inter Deum carnemque mediante (non enim possibile erat Dei naturam corpori
sine mediatore misceri) nascitur, ut diximus, Deus homo, illa substantia media existente, cui utique contra naturam non erat
corpus assumere. Sed neque rursum anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit capere, in quem, ut superius,
diximus, velut
1191 Verbum et sapientiam et veritatem tota jam cesserat: unde et merito pro eo quod vel tota esset in Filio Dei, vel totum in
se caperet Filium Dei, etiam ipsa, cum ea quam assumpserat carne, Dei Filius, et Dei virtus, et Dei sapientia appellatur.
Et rursum Dei Filius, per quem omnia creata sunt, Jesus Christus et filius hominis nominatur: nam et Filius Dei mortuus esse
dicitur, pro ea scilicet natura, quae mortem utique recipere poterat: et filius hominis appellatur, qui venturus in gloria
Dei Patris cum sanctis Angelis praedicatur. Et hac de causa per omnem Scripturam, tam divina natura humanis vocabulis appellatur,
quam humana natura nuncupationis divinae insignibus decoratur. Magis enim de hoc, quam de ullo alio dici potest, quod scriptum
est, quia
Erunt ambo in carne una (Gen. II, 24) ; et,
Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 5) . Magis Verbum Dei cum anima in carne una esse, quam vir cum uxore putandus est: sed et unus spiritus esse
cum Deo, cui magis convenit, quam huic animae, quae se ita Deo per dilectionem junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur,
Propheta dicente,
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Dilectionis ergo merito ungitur oleo laetitiae, id est, anima cum Verbo Dei Christus efficitur. Ungi namque
oleo laetitiae, non aliud intelligitur quam Spiritu sancto repleri. Quod autem prae participibus dixit, indicat, quia non
gratia Spiritus, sicut Prophetis, ei data est, sed ipsius Verbi Dei in ea substantialis inerat plenitudo, sicut et Apostolus
dixit,
In quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) . Denique propter hoc, non solum dixit,
Dilexisti justitiam; sed addidit,
et odisti iniquitatem. Odisse enim iniquitatem, illud est quod Scriptura dicit de eo,
Qui peccatum non
fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. LIII, 9; I Petr. II, 22; I Joan. III, 5) . Et quod ait,
Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15) . Et iterum ipse dicit de se,
Ecce venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV, 30) . Quae omnia nullum in eo peccati sensum indicant extitisse. Quod ut propheta evidentius designaret, quia
nunquam in eum iniquitatis sensus intrasset, ait:
Priusquam sciret puer vocare patrem aut matrem, avertit se ab iniquitate (Isai. VIII, 4) . Quod si alicui difficile videbitur, pro eo quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus,
cum utique naturam animarum boni malique capacem per omnes disputationes nostras frequenter ostendimus, hoc modo hujus rei
explanabitur difficultas. Arbitror sane etiam Jeremiam prophetam intelligentem quae sit in eo natura Dei sapientiae, quae
etiam haec quam pro salute mundi susceperat, dixisse:
Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui diximus, quod in umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20) . Pro eo enim quod sicut umbra corporis nostri inseparabilis est a corpore, et indeclinabiliter motus ac
gestus corporis suscipit ac gerit; puto eum animae Christi opus ac motum qui ei inseparabiliter inhaerebat, et pro nutu
1191 Mss.,
pro motu.
ejus ac voluntate cuncta perpetrabat, ostendere volentem, umbram Christi Domini hanc vocasse, in qua umbra nos viveremus
in gentibus. In hujus namque assumptionis sacramento gentes vivunt, quae imitantes eam per fidem veniunt ad salutem. Sed et
David dicens,
Memor esto opprobrii mei, Domine, quo exprobraverunt me in commutationem Christi tui (Psal. LXXXVIII, 51) : similia mihi videtur ostendere. Et Paulus quid aliud sentit, cum dicit,
Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) ? Et quid enim in alio loco dicit,
An experimentum
1191 Mss.,
an doctrinam. Origenes,
an documentum.
quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ? Et nunc Christum in Deo dicit absconditum: cujus rei intellectus est difficilis, nisi talis aliquis
judicetur, qualem per umbram Christi a Propheta significatum esse, supra diximus. Fortassis
1192 etiam hoc sensum humanae mentis excedit. Quin imo, quod verius est, massam, sicut in fornacibus saepe fieri oculis deprehendimus,
totam ignem effectam dicimus; quia nec aliud in ea nisi ignis cernitur: sed et si quis contingere atque contrectare attentaverit,
non ferri, sed ignis vim sentiet. Hoc ergo modo etiam illa anima, quae quasi ferrum in igne; sic semper in Verbo, semper in
sapientia, semper in Deo posita est: omne quod agit, quod sentit, quod intelligit Deus est. Et ideo nec convertibilis, nec
mutabilis dici potest, quae inconvertibilitatem ex Verbi Dei unitate indesinenter ignita possidebit. Ad omnes denique sanctos
calor aliquis Verbi Dei putandus est pervenisse: in hac autem anima ignis ipse divinus substantialiter requievisse credendus
est, ex quo ad caeteros calor aliquis venerit. Denique quod dixit, quia
Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8) : ostendit quod ista anima aliter oleo laetitiae, id est, Verbo Dei et sapientia ungitur; et aliter participes
ejus, id est, sancti Prophetae et Apostoli. Illi enim in odore unguentorum ejus cucurrisse dicuntur (Cant. I, 3) : ista vero
anima vasculum unguenti ipsius fuit, ex cujus fragrantia participantes digni quique Prophetae fiebant et Apostoli. Sicut ergo
alius est unguenti odor et alia unguenti substantia; ita aliud est Christus, et aliud participes sui. Et sicut vas ipsum quod
substantiam continet unguenti, nullo genere potest aliquid recipere foetoris; hi vero qui ex odore ejus participant, si se
paulo longius a fragrantia ejus removerint, possibile est ut incidentem recipiant foetorem: ita anima Christi velut vas in
quo inerat substantia unguenti, impossibile fuit ut contrarium reciperet odorem; participes vero ejus quam proximi fuerint
vasculo, tam odoris erunt participes et capaces. Hoc modo hujus rei explanabitur difficultas. Naturam quidem animae illius
hanc fuisse, quae est omnium animarum, non potest dubitari: alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima. Verum
quoniam boni malique eligendi facultas omnibus praesto est, haec anima quae Christi est, ita elegit diligere justitiam, ut
pro immensitate dilectionis ei inconvertibiliter atque inseparabiliter adhaereret: ita ut propositi firmitas, et affectus
immensitas, et dilectionis inexstinguibilis calor omnem sensum conversionis abscinderet: ut quod in arbitrio erat positum,
longi usus affectu jam versum sit in naturam. Ita et fuisse quidem in Christo humana et rationabilis anima credenda est, et
nullum sensum vel possibilitatem eam putandum est habuisse peccati. Ad pleniorem tamen rei explanationem non videtur absurdum,
si etiam similitudine aliqua utamur: licet in re tam ardua tamque difficili, ne exemplis quidem uti commodis copia est, tamen
ut absque aliquo praejudicio dicamus: Ferri metallum capax est et frigoris et caloris. Si ergo massa aliqua ferri semper in
igne sit posita, omnibus suis poris omnibusque venis ignem recipiens, et tota ignis effecta, si neque ab ea ignis cesset aliquando,
neque ipsa ab igne separetur; numquid dicemus hanc quae natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem
posse aliquando frigus recipere? Sed
1192 Postrema verba capitis 6 libri 2
peri Archôn.
et quamplurima alia in Scripturis divinis de umbrae significantia videmus inserta: ut illud in Evangelio secundum Lucam,
cum dicit Gabriel ad Mariam,
Spiritus Domini veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Et Apostolus de Lege dicit, quia similitudini et umbrae deserviunt coelestium, hi qui carnalem habent circumcisionem
(Hebr. VIII, 5) . Et alibi dicitur,
Nonne vita nostra umbra est super terram (Job VIII, 9) ? Si ergo et lex quae super terram est, umbra est, et vita omnis nostra quae est super terram, umbra est,
et in umbra Christi vivimus inter gentes; videndum est ne omnium harum veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum
jam non per speculum, et in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) ,
1193 sancti quique, et Gloriam Dei, et rerum causas ac veritatem speculari merebuntur: cujus veritatis accepto jam pignore per
Spiritum sanctum, dicebat Apostolus:
Et si cognovimus Christum secundum carnem aliquando, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16) . Haec interim nobis ad praesens de rebus tam difficilibus
1194A disputantibus, id est, de incarnatione et deitate Christi, occurrere potuerunt. Si quis sane melius aliquid potuerit invenire,
et evidentioribus de Scripturis sanctis assertionibus confirmare quae dicit, illa potius quam haec recipiantur.