Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput II.
Procul dubio in nomine Dei, Pater; in nomine principii, Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus coelum et terram; et subsecutus adjunxit, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2) : qui est tertia in Trinitate persona. Igitur si non esset trina persona, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Nec baptizato Domino a Joanne in Jordane fieret vox de coelo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Id. III, 17) . Nec Spiritus sanctus in specie columbae descendisse super eum, et mansisse diceretur. Ideo tres personas secundum Scripturas sanctas intelligimus, id est, alium esse Patrem, alium Filium, qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Quod autem Pater et Filius et Spiritus sanctus de una substantia sit, beatus Paulus apostolus de Filio ad Romanos scribens demonstrat: Quorum patres, inquit, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) . Et iterum in Evangelio secundum Joannem, Ut cognoscant te solum verum unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : id est, te, et quem misisti Jesum Christum, verum unum Deum. Et rursus Scriptura dicit, Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20) . Et ut aequalitatem suam ostenderet, ait ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : scilicet natura, non persona. Et iterum inquit, Propterea quaerebant Judaei interficere Jesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18) . Et rursus Paulus inquit, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6) . Non poterat esse rapina, ubi aequalis erat natura; non erat usurpata, sed nata; non rapuit, quia vere habuit. 1195 Spiritum vero sanctum Deum, Acta Apostolorum apertissime docent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? Et infra, Non hominibus mentitus es, sed Deo (Act. V, 3, 4) . Et in Evangelio inquit secundum Joannem: Dominus spiritus est (Joan. IV, 24) . Paulus ad Corinthios scribens, ait: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Idem Paulus, Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) . Pater, inquam, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: non tres dii, sed unus est Deus, ut Moyses dicit: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, unus est Deus (Deut. VI, 4) . Ac per hoc sicut dicimus, non tres deos, non tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis, si sit Pater sapientia, vel Filius, vel Spiritus sanctus: respondemus, Pater est sapientia, Filius est sapientia, Spiritus sanctus est sapientia: non tres sapientiae, nec tres spiritus; sed una sapientia, et unus spiritus; sicut una substantia, et una essentia: quia hoc illi Patri est esse, quod Filio sapientiae et Spiritui sancto est esse. Et cum aequales sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, Filius tamen dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28) ; et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI, 38, 40) ; et, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39) ; et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) . Ista omnia, et alia quae dicit Filius, secundum formam servi quam assumpsit, intelligenda et dicta sunt. Igitur cum primus homo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muneraretur, praeceptumque ei positum esset, ut si custodisset quae ei Deus praeceperat, non morte corporis, nec animae moreretur: sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, mandata contempsit. Et haec causa exstitit ut mortis periculum incurreret; et ab illo uno homine omnis humana natura vitiata, atque peccato obnoxia, mortalis existeret. Unde apostolus Paulus inquit, Per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes homines peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in condemnationem ceciderunt, ita et per unius justitiam omnes homines in justitiam vitae surrexerunt (Rom. V, 12, 18) ; et iterum, Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) . Coelestem itaque dico, quia non ex humano conceptus semine, sed de Maria virgine, pro nostra salute, assumptus a Filio Dei, sicut Joannes testatur: Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14) . Verbum caro factum est, non in carnem mutatum, ut desisteret esse quod erat, sed coepit esse quod non erat: sumpsit enim carnem, non convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est, carnem et animam rationalem: ut primus homo et carne et anima mortuus fuerat; ita etiam oportuit ut per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut supra diximus, secundum assumptionis formam carnis dictum est, Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Non est credendum posse Filium Dei et Filium hominis duos filios esse; quia non sunt duo filii, sed unus. Nam ille qui erat Filius Dei, factus est filius hominis in unitate personae. Ut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei; unam deitatis, aliam humanitatis, non duas personas. Et si dixerimus duas personas, introducemus etiam duos filios Dei: et jam tunc non erit Trinitas, sed quaternitas; quod absit. Profecto enim per id quod est Deus, et aequalis Patri, et ubique praesens est, et in coelo est totus, et in terra totus, et in nullo 1196 continetur loco: per id quod homo, et passus et mortuus, et resurrexit et ascendit in coelum, sedetque ad dexteram Patris, et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum est ire visus in coelum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Licet una substantia sit, neque persona Patris, neque Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc intelligamus, comparationibus utar. Certe (ut ex creatura intelligas Creatorem) sic in anima est ratio, et cum sint unum, aliud anima agit, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem non tota Trinitas assumpsit, sed sola Filii persona. Nec voluntate, nec necessitate genuit Pater Filium. Non necessitate, quia necessitas in Deo non est: non voluntate, quia voluntas praeire sapientiam non potest, quae est Filius. Igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle. Unde nec voluntate nec necessitate, sed naturaliter sola sapientia Pater genuit Filium. Sicut Pater vitam habet in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) . Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre genitum esse: Patrem vero a nullo genitum esse, a nullo vitam accepisse. Dedit Pater Filio vitam, gignendo vitam quam Pater habuit in se. Non quod prius fuerit Filius sine vita, et postea acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam, et per gratiam Salvatoris recepimus vitam. Ideo de eo dicitur, Filius a Patre accepit vitam, quia non a se ipso est genitus: non existenti dedit, sed gignendo.