Admonitio In Subsequentem Librum.
Non uni Augustino, sed aliis multis auctoribus aeque falso tributus fuit, Ambrosio, Hieronymo, Anselmo, Bonaventurae. Quanquam
apud Hieronymum non totus exstat, sed tantum usque ad verba,
Haec omnia quae praedicta sunt, etc., col. 1208, cap. 2; apudque ipsum inscribitur,
De his quae Deo in Scripturis attribuuntur. Apud Anselmum,
De vestimentis et membris et actibus Deo tributis. Apud Bonaventuram,
De essentia et invisibilitate et immensitate Dei. In Mss. Vaticano et Victorino sub Augustini nomine titulum habet,
De essentia divinitatis et de invisibilitate atque incommutabilitate Dei. Prima et maxima pars libri ex Eucherii Lugdunensis opere de Formulis spiritualis intelligentiae sumpta, continet totum caput
ejusdem operis primum, quod est de Divinis nominibus.
I. Omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus atque trinus, unus videlicet in natura, trinus vero exstat in
personis: solus invisibilis, solus immensus atque incomprehensibilis, solus incircumscriptus, solus immutabilis, incorporeus
et immortalis, ubique praesens, sed latens: ubique totus, sed immensus. Invisibilis est, quia in essentia sua videri non potest,
Apostolo testante, qui ait,
Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16) . Et in Evangelio,
Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18) . Incorporeus est, quia nullis membrorum lineamentis compositus, sive compactus existit, sicut. Veritas in
Evangelio ait,
Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Id. IV, 24) . Immensus est, quia quantitas ejus vel qualitas a nullo ex creaturis metiri potest: cui Salomon in oratione
sua supplicans ait,
Si coelum et coeli coelorum te non capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi (III Reg. VIII, 27) ? Incircumscriptus est, quoniam circumscribi non potest. Illocalis est, quoniam de loco ad locum nequaquam
transit, sed neque in loco quolibet retinetur
1199 Ms. Vaticanus,
continetur.
, ipso de semetipso per Isaiam prophetam testimonium perhibente atque dicente,
Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) . Et per Jeremiam,
Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) ? Cujus immensitatem propheta in Psalmo confitens ad ipsum Deum ait,
Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8) . De cujus immensitate adhuc in libro beati Job scriptum est,
Excelsior coelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces (Job XI, 8) ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Qui enim coelum et terram implet, procul dubio nullus est locus
ab ejus praesentia absens. Super omnem quippe creaturam praesidet regendo atque imperando: subtus omnia est sustinendo atque
portando, non laboris pondere, sed infatigabili virtute: quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi
ab ipso sustentetur qui illam creavit. Extra omnia est, sed non exclusus: intra omnia est, sed non inclusus. Immutabilis est,
quia ab eo quod est mutari omnino non potest, ipso dicente per Malachiam
1200 prophetam,
Ego Dominus et non mutor (Malach. III, 6) . Ideo autem Deus immutabilis dicitur, quia in natura ejus, ira, furor, poenitentia, oblivio, recordatio,
et alia his similia, nullo modo accidunt. Simplex enim natura est, et immutabilis atque imperturbata; neque aliud est ipse,
et aliud quod habet; sed ipsum est quod habet et quod est. Immortalis est, quia mori nullo modo potest, Apostolo hoc attestante
atque dicente,
Qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16) . Ubicumque autem sacra Scriptura sparsim per divinos Libros, in Deo motus animae seu humana membra describit,
id est, caput, capillos, oculos, palpebras, aures, nares, os, labia, linguam, cor, imaginem, uterum, manus, dexteram, sinistram,
digitos seu digitum, brachium, alas, scapulas, posteriora, pedes; item motus animae, iram, furorem, oblivionem, recordationem,
poenitentiam, et alia his similia: non carnaliter juxta historiam a recte intelligentibus sentienda
1200 Apud Hieronymum,
sumenda.
sunt, sicut a Judaeis et a plerisque haereticis carnaliter sapientibus, qui Deum corporeum atque localem opinantur; sed spiritualiter
omnia de eo intelligenda et confitenda sunt. Si quis autem in Deo humana membra, seu motus animae more humano inesse credit,
procul dubio in corde suo idola fabricat. Igitur, ut dictum est, figuraliter in Deo caput cum legimus, ipsam essentiam divinitatis
ejus, quae omnia praecedit, et cui universa subjecta sunt, intelligere debemus. Capillos vero capitis ejus, sanctos Angelos
seu universos electos typice accipi oportet. De quo sacramento in libro Danielis prophetae scriptum est,
Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum ejus quasi nix candida et capili capitis ejus quasi
lana munda
(Dan. VII, 9) . Hoc enim significat per vestimentum ejus candidum, quod et per capillos capitis ejus, sanctos videlicet
Angelos et multitudinem sanctorum dealbatorum. Vel certe ideo capilli ejus lanae mundae comparantur, ut per hoc Antiquus dierum
esse credatur. Oculos habere dicitur Deus, pro eo quod omnia videt, et nihil eum latet,
in cujus conspectu, ut ait Apostolus,
nulla creatura invisibilis est. Omnia enim nuda et aperta sunt
1201
oculis ejus (Hebr. IV, 13) . Aliter vero oculi Domini respectus gratiae ejus intelliguntur, ut est illud in Psalmo
Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) . Item aliter oculi Domini, praecepta ejus per quae nobis lumen scientiae subministratur, mystice accipiuntur:
ut est illud in Psalmo,
Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9) . Palpebrae Domini, occulta atque incomprehensibilia judicia ejus, sive spiritualis in divinis Libris locutio
ejus innuitur: de quibus occultis atque incomprehensibilibus sacramentis atque judiciis in Psalmo scriptum est,
Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5) , id est, probant. Aures habere dicitur Deus propter quod omnia audit, et nihil illum sub silentio latet: de
quo in libro Sapientiae scriptum est,
Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap. I, 10) . Nares Dei, inspiratio ejus in corda fidelium: ut est illud in libro Regum,
Ascendit fumus de naribus ejus (II Reg. XII, 9) , id est, lacrymosa compunctio poenitentiae per inspirationem
1201 Ms. Sorbonicus,
inspiratione. Hieronymus,
de inspiratione
illius. Facies Dei, cognitio divinitatis ejus ad homines: de qua cognitione in Psalmo scriptum est,
Ostende nobis, Domine, faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4) ; hoc est, da nobis cognitionem tuam: quae cognitio per Filium hominibus innotuit ipso dicente in Evangelio,
Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) . Aliter vero facies Dei significat invisibilem essentiam divinitatis Filii Dei: de qua ipse Dominus ad
Moysen per Angelum respondens ait,
Posteriora mea videbis; faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 23) ; ac si diceret, Incarnationem meam videbis in novissimis diebus, divinitatem autem meam videre non poteris.
Os Dei, Filius Dei Patris, id est, Christus Dominus: de quo Isaias propheta ex persona Judaeorum effatus ait,
Quia os ejus ad iracundiam provocavimus (Thren. I, 18) . Aliter vero os Domini, sermo ejus sive jussio accipitur: de quo sermone Domini praedictus propheta ait,
Os Domini locutum est (Isai. LVIII, 14) ; hoc est, Verbum Dei, Patris filius, per quod omnia facta sunt: de quo in Psalmo,
Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . Et alibi,
Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20) . Et in Evangelio,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Lingua Dei mystice significat Spiritum sanctum, per quem Deus Pater secretum suum hominibus manifestavit:
unde in Psalmo,
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) . Labia Domini, utriusque Testamenti consonantia intelliguntur: de quibus duobus Testamentis in Proverbiis
scriptum est,
Divinatio in labiis ejus, in judicio non erravit os ejus (Prov. XVI, 10) . Brachia Dei Patris, Filius ejus et Spiritus sanctus intelliguntur: sicut est illud in Isaia propheta,
Et brachia mea populos judicabunt (Isai. LI, 5) . Brachium Dei Patris singulariter, Filius ejus accipitur: de quo Jeremias propheta ad ipsum ait,
Et nunc, Domine Deus, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et brachio extento (Jerem. XXXII, 21) . Idcirco autem Filius Dei Patris, brachium ejus dicitur, quia omnis creatura electa ab ipso continetur.
Dextera Dei Patris, idem unigenitus Filius accipitur: de quo in Psalmo ex persona hominis assumpti,
Dextera, inquit,
Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16) . Aliter autem dextera Domini gloriam Patris significat, id est, aeternam beatitutidinem: de qua in Psalmo
ex persona Patris ad Filium,
Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) . Dicitur autem et dextera Dei omnis electa creatura in coelo et in terra, sicut et per sinistram ejus intelligitur
reproba creatura, id est, daemones et omnes impii qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt. Manus Dei Patris, Filius
Dei accipitur, pro eo quod per ipsum omnia facta sunt: sicut est illud in Isaia propheta,
Omnia
1202
haec manus mea fecit (Isai. LXVI, 2) , et facta sunt omnia. Aliter vero manus Dei potestas ejus intelligitur: de qua potestate in libro Jeremiae
scriptum est,
Sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, domus Israel (Jerem. XVIII, 6) . Item manus Dei flagellum accipitur: de cujus percussione in Sophonia propheta scriptum est,
Extendam manum meam super Judam et super habitantes Jerusalem, et disperdam de loco hoc reliquias Baal, etc. (Sophon. I, 4) . Pro qua Domini percussione beatus Job de semetipso ait,
Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21) . Digitus Dei singulariter, Spiritus sanctus accipitur, a quo Spiritu sancto Lex in duabus tabulis lapideis
in monte Sina scripta narratur. Ipse enim scripsit qui scribenda dictavit, id est, Spiritus sanctus, de quo Spiritu sancto
Dominus in Evangelio,
Si ego, inquit,
in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20) . Quod alius evangelista aperte declarans ait,
Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28) . Sicut enim digitus cum manu vel brachio, manus vero vel brachium cum corpore unum sunt in natura; ita
Pater et Filius et Spiritus sanctus tres quidem sunt personae, una autem substantia divinitatis. Digiti Dei pluraliter, sancti
intelliguntur Prophetae, per quos Spiritus sanctus libros Legis ac Prophetarum sua inspiratione descripsit: de quibus in Psalmo
scriptum est,
Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) . Per coelos enim, libros Legis et Prophetarum; per digitos vero, sanctos, ut dictum est, Prophetas mystice
insinuavit. Imago Dei Patris invisibilis, unigenitus est Filius ejus, de quo Apostolus ait,
Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) . Aliter namque est imago Dei Patris in Filio suo, quem non aliunde, sed de semetipso, hoc est, de substantia
sua per omnia sibi similem genuit et aequalem: aliter vero in anima hominis, quam non ex se, id est, de substantia sua, sicut
plerique haeretici opinati sunt, genuit, sed ex nihilo creavit. Sicut aliter est imago cujuslibet regis in filio ejus quem
ex semetipso sibi similem genuit, id est, homo hominem; aliter vero in annulo ejus, sive in cera imago illius impressa, quae
non est hoc quod ipse, sicut filius qui naturaliter, hoc est quod et pater. Cor Dei Patris, arcanum sapientiae ejus mystice
innuit, ex quo Verbum, id est, Filium suum impassibiliter sine initio genuit, ipso dicente per prophetam,
Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) . Alas habere legitur Deus, pro eo quod more avis electos suos tanquam pullos sub se colligit, fovet, et
ab insidiis diaboli et malorum hominum protegit: de cujus protectione Propheta in Psalmo ad ipsum ait,
Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) . Scapulas habere dicitur Deus, quia infirma membra Ecclesiae patienter quasi in scapulis portat, et portando
protegit: de quo in Psalmo viro justo dicitur,
Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis (Psal. XC, 4) . Venter Dei Patris, secreta origo substantiae ejus accipitur, ex qua origine ineffabiliter ante omnem creaturam
Filium suum genuit: ipso testimonium perhibente per prophetam ac dicente, id est, Patre ad Filium,
Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) . Aliter uterus Dei incomprehensibilia et occulta judicia ejus, quae rimari nequeunt, mystice insinuat: de
quibus occultis judiciis ejus in Job scriptum est,
De cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit (Job XXXVIII, 29) ? Posteriora Filii Dei, incarnatio ejus accipitur, quae extremo tempore ad redemptionem humani generis
facta est: de qua posteriori parte Filius Dei in monte Sina ad Moysen per angelum loquens ait,
Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 23) ; ac si ei diceret, Incarnationem meam videbis, deitatem meam videre non poteris. Pedes Dei, stabilimentum
virtutis ac potentiae ejus sunt, eo quod ubique praesens sit, et universa illi sint subjecta, ipso dicente per Isaiam prophetam,
Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) . Aliter vero pedes Filii Dei, incarnatio ejus intelligitur, quae divinitati subjecta est, tanquam capiti
pedes, sive pro
1203 eo quod circa finem mundi ipsa incarnatio facta est. Sicut enim per caput, ut dictum est, divinitas; ita per pedes figuraliter
humanitas ejus exprimitur: de qua humanitate in Exodo scriptum est,
Viderunt Deum Israel, hoc est, Moyses et Aaron et Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus populi,
et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV, 10) . Sicut autem per lapidem sapphirinum coelestes creaturas, id est, sanctos Angelos; ita per coelum serenum
sanctam electorum Ecclesiam ex hominibus assumptam figuraliter demonstrare voluit. Super quas duas creaturas homo assumptus
a Filio Dei in perpetuum regnat. De quo in Psalmo,
Omnia, inquit,
sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8) . Aliter per pedes Domini, id est, Jesu Christi, significati sunt sancti praedicatores, de quibus in Deuteronomio
scriptum est,
Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII, 3) . Vestimentum Filii Dei aliquando caro ejus, quae a divinitate assumpta est, in divinis Libris figuraliter
accipitur: de quo indumento carnis ejus Isaias propheta vaticinans ait,
Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra (Isai. LXIII, 1) ? Rursum vestimenta ejusdem Domini, sancta accipitur Ecclesia, quae per fidem et dilectionem ei conjuncta
est: de qua in Psalmo scriptum est,
Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII, 1) ; et in alio psalmo ad ipsum Dominum,
Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII, 2) . Pallium Christi, jam dicta ejus Ecclesia recte intelligitur: de qua in libro Genesis scriptum est,
Lavabit in vino stolam suam, hoc est, in sanguine passionis carnem suam;
et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX, 11) , id est, Ecclesiam suam. Calceamenta Domini nostri Jesu Christi mystice significant incarnationem ejus,
quam ex mortalitate generis humani assumere dignatus est: de qua incarnatione sua ipse per Prophetam in Psalmo ait,
In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10) : id est, plebi Gentilium manifestabo incarnationem meam. Gressus Dei, adventus Filii Dei in mundum, et
regressio ejus ad Patrem: de quibus gressibus Psalmista canit,
Visi sunt gressus tui Deus, ingressus Dei mei regis qui est in sancto (Psal. LXVII, 25) . De coelo enim venit in uterum virginis, de utero vero nascendo, positus est in praesepio. Postquam autem
omnia implevit, pro quibus a Patre missus venerat, appensus est in ligno crucis: de cruce autem depositus, secundum carnem
sepultus est, secundum animam vero ad inferna descendit: tertia autem die per potentiam divinitatis suae carnem suam de sepulcro
suscitavit: et post dies resurrectionis suae, quadragesimo scilicet die, videntibus Apostolis ascendit in coelum (Act. I,
9) , et sedet ad dexteram Patris, id est, in gloria ejus. Hi sunt enim gressus Filii Dei, iste descensus et ascensus ejus
qui frequenter in sacris Scripturis legitur. Ascendere Deus dicitur, cum Filius Dei carnem de nobis assumptam in coelum velut
captivam duxit: sicut est illud in Psalmo,
Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19) ; quia naturam humani generis, quae a diabolo captiva in mundo retinebatur, assumens, secum in coelum
ubi nunquam antea fuerat, tanquam captivam deportavit. Abscondere faciem suam Deus legitur, cum quibusdam reprobis eorum exigentibus
culpis cognitionem suam abscondit: sicut in populo Judaeorum nunc impletum videmus; qui negantes Filium Dei, scientiam veri
Dei perdiderunt, ut similes fierent Gentibus quae Deum non noverunt. Ostendere faciem suam dicitur Deus, cum respectu gratiae
suae quibus vult, electis scilicet suis, se ipsum in corda eorum occulta inspiratione insinuat, et ad diligendum se amorem
suum infundit. Sedere dicitur Deus, non corporaliter humano more, sed potentialiter super omnem creaturam rationalem praesidere
1203 Apud Hieronymum,
super omnem creaturam regnando, praesidere.
, ut est illud in Psalmo,
Regnavit Dominus
1204
super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam (Psal. XLVI, 9) . Sedere etiam dicitur Deus super Cherubim, quod interpretatur, Scientiae plenitudo, sive multitudo, per
quod significantur sancti Angeli, sive mentes spiritualium virorum in quibus Deus invisibiliter praesidet et regnat. In illis
enim sedet, qui scientia ejus et dilectione pleni sunt. In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est,
Anima justi sedes est sapientiae. Sapientia vero Dei Patris Christus est, qui in animas justorum sedere dicitur. Descendere in mundum Deus legitur, quando
aliquid novum quod antea non fuerat in creatura humana operatur: sicut Filius Dei Patris descendisse narratur, quando veram
carnem ex Maria virgine propter redemptionem nostram suscepit, et verus homo fieri dignatus est, non amittendo quod erat,
sed assumendo quod non erat: de cujus descensione, hoc est, incarnatione in Psalmo scriptum est,
Inclinavit coelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII, 10) . Coelos inclinavit, quia ante adventum suum praenuntios Angelos sive Prophetas misit, qui ejus adventum
hominibus nuntiarent. Caligo sub pedibus ejus fuit, quia impii homines a sua malitia caecati, ejus incarnationem agnoscere
non potuerunt: sed neque nunc possunt. Stare Deus dicitur, cum nos infirmos, id est, creaturam suam ad poenitentiam et conversionem
vitae patienter sustinet: ut est illud in Habacuc propheta,
Stetit, et mensus est terram, et dissolvit gentes (Habacuc III, 6) ; id est, stetit ad subveniendum, et dissolvit credentes in se a vinculis peccatorum. Transire dicitur
Deus, cum a cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem inhabitare credebatur, postea subrepente perfidia vel quolibet
delicto ab his recedit, et ad alios transit. Quemadmodum de Judaeis ad Gentes, et de haereticis ad catholicos, seu de quibuslibet
irreligiosis et negligentibus pro vitio suo recedere dicitur Deus, et ad alios transire, quod non localiter aut visibiliter,
sed invisibiliter occulto justoque judicio facere consuevit. Ambulare dicitur Deus, non de loco ad locum transeundo, quod
impium est ita credere: sed deambulatio ejus est in cordibus sanctorum delectari; sicut scriptum est,
Et inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero illorum Deus (Levit. XXVI, 12) . Vel certe ambulare Dei, est in sanctis praedicatoribus suis de loco ad locum transire. Loqui Dei est,
invisibiliter sine sono vocis vel quolibet strepitu occulte
1204 Alias,
occultam.
in mentibus sanctorum voluntatem suam atque rectum intellectum inspirare, seu futura sicut sanctis Prophetis revelare. Quae
locutio Dei, ut quidam volunt, tribus modis accipitur. Primo namque modo per subjectam creaturam, sicut ad Moysen, in rubo
et igne apparuit; vel sicut ad Abraham, et Jacob, sive jam dictum Moysen et caeteros sanctos, quibus voluit, in Angelis apparere
dignatus est. Secundo modo in somnis, sicut ad Jacob et ad Zachariam prophetam, et ad Joseph sponsum Mariae, et ad alios sanctos
quibus voluit secreta revelare. Tertio autem modo, neque per creaturam visibilem, neque per somnium, sed occulta tantum inspiratione
invisibiliter corda sanctorum tangendo loquentes efficit
1204 Apud Hieronymum,
tangendo afficit.
, quemadmodum in libris Prophetarum legitur, cum ipsi Prophetae divino subito afflati Spiritu exclamabant dicentes,
Haec dicit Dominus. Videre Dei, est acta bona approbare: sicut illud est in Genesi,
Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31) ; id est, intelligentibus bona esse demonstravit. Aliter videre Dei, est mala hominum sciendo reprobare, sicut
est illud in Isaia propheta,
Et vidit Dominus, et apparuit malum in oculis ejus (Isai. LIX, 15) . Item aliter videre Dei, est nos videntes, id est, scientes facere: ut est illud in Psalmo,
Proba me, Domine, et scito cor meum, interroga me, et cognosce semitas meas, et vide si via iniquitatis in me est, etc. (Psal. CXXXVIII, 23) . Modus iste locutionis et
1205 in libro beati Job similiter reperitur, ubi de sapientia Dei Patris, postquam plurima et insignia locutus est de Deo Patre,
adjecit:
Tunc vidit illam, et narravit et investigavit et praeparavit (Job XXVIII, 27) ; id est, videntes fecit atque praedicantes et investigantes atque aliis nuntiantes. Cognoscere Dei, est
cognoscentes facere, sicut ait ipse ad Abraham,
Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12) . Neque enim ille ex tempore novit, qui scit omnia antequam fiant: sed cognoscere dicitur Deus cognoscentes
facere, ut qui prius de se quales essent incogniti erant, per ejus interrogationem, id est, probationem sibimetipsis manifesti
fierent. Tale est et illud in lege Moysi de populo Israelitico,
Ut tentem, inquit,
eos, utrum custodiant mandata mea, an non (Deut. XIII, 3) . Nescire Dei, est quosdam reprobos reprobare: sicut est illud in Evangelio,
Nescio vos unde sitis, recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Luc. XIII, 27; Psal. VI, 9) . Zelare dicitur Deus, cum creaturam suam quam non vult perire, saepe castigat, corripit atque
flagellat, et flagellando ad se reducit. Vel certe zelare Deus dicitur, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere. Justus
enim est, et ideo omnis injustitia exsecrabilis est illi, quam, ut dictum est, impunitam nullo modo patitur. Irasci dicitur
Deus, non animi motu vel qualibet perturbatione, quae illi omnino accidere non potest; sed creaturae delinquenti, id est,
hominibus impiis et peccatoribus justam inferre dicitur ultionem, hoc est, illis reddere quod merentur: et haec ultio divina
et ira vel furor ejus dicitur. Poenitere Deus dicitur, non quod more hominum pro transactis operibus suis poeniteat; qui enim
omnia novit antequam fiant, pro praeteritis factis suis poenitere non potest: sed poenitentia Dei est statuta mutare, et quod
prius aliter inchoatum fuerat, in aliud mutare; id est, aut de bono exigentibus culpis in malum, sicut de Saüle legitur poenituisse
Deum, quod constituisset eum regem (I Reg. XV, 11) ; vel sicut nunc videmus in populo Judaeorum factum, qui cum esset populus
Dei, ob impietatem suam facti sunt synagoga satanae: de malo vero in bonum, sicut accidit in populo Gentium, qui ante non
populus Dei, nunc autem per gratiam Christi populus Dei effectus est. Hoc quippe modo occulto Dei judicio Judas proditor de
apostolatus gradu lapsus in inferni barathrum demersus est, latro vero post crimen rapacitatis de cruce ad paradisum translatus
est. Hanc quoque immutationem de bono ad malum, ut dictum est, sive de malo ad bonum, quae occulto justoque judicio Dei, seu
per severitatem justitiae, seu per misericordiam ejus fiat, poenitentiam Dei dicimus. Quod expressius in libro Jeremiae prophetae
scriptum est. Non poenitere Dei, est statuta nullo modo mutare: ut est illud in Psalmo,
Juravit Dominus, et non poenitebit eum; id est Pater ad Filium,
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4) . Sacerdos Patris dictus est Filius Dei, non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem, in qua se se
pro nobis per passionem et mortem suam acceptabile sacrificium Deo Patri obtulit, ut ipse esset sacerdos, qui et sacrificium.
Oblivisci dicitur Deus, cum quibusdam impiis et peccatoribus non miseretur, quod utique non facit per crudelitatem quae in
Deo non est, sed per occultum justumque judicium suum. Indurare dicitur Deus quorumdam malorum corda, sicut de Pharaone rege
Aegypti scriptum est: non quod omnipotens Deus per potentiam suam corda eorum induret, quod est impium ita credere; sed exigentibus
eorum culpis, cum duritiam cordis quam ipsi sibi mala perpetrando nutriunt, non aufert, quasi ipse illos indurat, quia justo
judicio indurari sinit. Dormire Dei, est cum unigenitus Filius Patris in assumpta carne pro nobis mori dignatus est: cujus
mors recte dulcis somnus praedicatus est, ipso dicente per Jeremiam prophetam,
Ideo quasi de somno suscitatus sum; et vidi, et somnus meus dulcis est mihi (Jerem. XXXI, 26) . Aliter dormire dicitur Deus, cum fides ejus inter prospera hujus mundi in quorumdam fidelium corde non
vigilat, sed
1206 dormit. Hanc dormitionem Salvator noster in se significavit, cum in navi inter fluctus maris dormivit (Matth. VIII, 24)
. Vel certe dormire Dei est, electis suis in tribulationibus hujus mundi positis tardius subvenire, sicut est illud in Psalmo,
Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal. XLIII, 23) ? Vigilare Dei est, in defensionem electorum suorum, et ultionem inimicorum suorum se manifestum demonstrare
1206 Hic desinit liber iste in Ms. Sorbonico et apud Hieronymum.
.
II. Haec omnia quae praedicta sunt, et alia his similia, quae de Deo sacra Scriptura juxta historiam narrat, non secundum
litteram, ut dictum est, sed significativa locutione accipienda sunt: quia omnipotens Deus in essentia divinitatis suae spiritus
est, non caro; invisibilis atque incorporeus, nullisque humanis membris compositus: et idcirco non de oculis carnis, sed de
oculis cordis contemplandus est. Deus sapientia est, veritas est, charitas est, justitia est; et ideo eisdem oculis videndus
est quibus haec omnia contemplantur: et idcirco non corporeis, ut dictum est, obtutibus, sed ex corde mundo a fidelibus intuendus
est. Scriptum quippe est in Evangelio,
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Hoc est enim praemium sanctorum, non in hac tantum vita, sed potius in futura repromissum; dicente beato
Joanne apostolo,
Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est
(I Joan. III, 2) . Haec promissio, ut dictum est, post resurrectionem carnis et judicium Dei, est in saeculo futuro sanctis
reposita. In praesenti vero vita nullus tam sanctus, nemo ita perfectus ex electis Dei, qui ipsum Dominum in essentia divinitatis
suae, sicuti est, vidit unquam, aut videre poterit: ipso testante ad Moysen,
Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20) ; ac si diceret, Nemo quamdiu mortaliter vivit, Deum ut est videre poterit. Vident enim sancti in praesenti
vita Deum, non ita ut est in substantia sua, sed per speculum et in aenigmate, postea autem facie ad faciem (I Cor. XIII,
12) . Vident in hac vita credendo, non corporeis oculis cernendo. Videre enim Deum, est recte illum credere et ex corde diligere.
Hoc quippe significat nomen Israel, quod interpretatur, Vir videns Deum. Sed quia Filius Dei qui in substantia divinitatis
cum Patre unum est, ob reparationem humani generis quod in Adam lapsum fuerat, prope finem mundi in uterum Mariae virginis
illapsus, veram carnem ex ejus substantia creavit, atque in singularitate personae suae ita univit, ut Deus pariter esset
et homo; simplici vero persona, ut dictum est, gemina vero substantia ex eadem virgine incorrupto pudore nasceretur; ut qui
erat et est in divinitate verus Deus ex vero Patre genitus invisibilis, incorporeus atque incomprehensibilis sicut et Pater,
ipse esset et verus homo visibilis, corporeus, et circumscriptus; atque idem ipse, non alius Deus et alius homo, sed Deus
et homo, unus Christus Dei Filius, passus pro salute nostra, in sola carne mortuus et sepultus, in eadem carne in qua etiam
die tertio per virtutem divinitatis suae de sepulcro resurgens, ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris: quem inde
venturum ad judicandum vivos et mortuos in eadem carne in qua ascendit, sed glorificata, universalis exspectat Ecclesia, quemadmodum
in Symbolo universi decantant fideles; idcirco eumdem Dei Filium secundum substantiam divinitatis suae invisibilem et incorporeum
et immortalem atque incircumscriptum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum credere et confiteri oportet: juxta humanitatem
vero visibilem, corporeum, localem atque omnia membra humana veraciter habentem credere convenit et confiteri. Quoniam sicut
eumdem Dei Filium et redemptorem nostrum secundum divinitatem invisibilem et incorporeum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum
non credere impium est: ita eumdem Dei Filium in
1207A homine assumpto, visibilem et corporeum atque localem post resurrectionem non credere et profiteri, profanum est. Illud
autem quod in Genesi scriptum est, dicente Deo Patre ad Filium,
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) : non ita accipiendum est quasi Deus corporeus sit, et membrorum lineamentis compositus, ad quam compositionem
corpoream exteriorem hominem nostrum, humanum videlicet corpus, veluti ad similitudinem suam fecerit; sicut Judaei et caeteri
infideles plerique opinati sunt, quod ita credere impium est. Deus autem, ut saepe dictum, spiritus est, non caro: sapientia
1207B Sic Ms. Victorinus. At editi,
substantia.
est, non corpus. Ad imaginem quippe suam Deus hominem fecit, non in corpore, sed in anima; non in corpore, sed in sensu;
non in exteriore homine, sed in ratione. Animaque hominis, ut dictum est, ideo ad imaginem Dei facta esse perhibetur, quia
spiritualis creatura est invisibilis et incorporea atque immortalis: non de substantia Dei originem trahens, sicut Manichaei
et Priscillianistae haeretici false opinati sunt; sed ex nihilo a Deo creata. Quae initium habet, finem vero habere nescit.
Quae humana anima, ob hoc quod a Deo rationalis, quod intellectualis facta est, imago Dei esse dicitur. Inest enim illi per
naturam rationalis sensus, per quem intelligit, sapit, atque inter bonum malumque discernit. Inest illi memoria, per quam
transacta recordatur: inest voluntas per quam quae vult eligit: inest sensus, per quem et sentit: inest ratio, per quam et
occulta et invisibilia
1208 contemplatur, per quam Deum creatorem suum in telligit, per quam vera a falsis discernit, per quam invisibilia et Deum oculis
cordis contemplatur seu speculatur
1208 Ms. Victorinus et Vaticanus,
et de oculis cordis speculatur.
. In his omnibus anima hominis ad imaginem Dei facta esse narratur: haec omnia communia habet cum angelis, corpus vero cum
animalibus brutis quae intellectu carent. Hujus animae origo occulta est, et soli Deo cognita. Ipsa quoque anima hominis pro
eo quod spiritualis creatura est, in sacra Scriptura aliquando spiritus dicitur, aliquando vero natura
1208 Ms. Vaticanus et Victorinus,
aliquando anima.
, aliquando etiam vita, nonnunquam vero cor esse dicitur: et cum sit una in natura sua, propter varios effectus
1208 Ms. Victorinus,
diversos affectus.
, diversa vocabula sortita est. Similitudo vero Dei in nomine refertur ad opus justitiae, dicente Domino in Lege,
Sancti estote, quia ego sanctus sum Deus vester (Levit. XIX, 2) . De qua sanctitate beatus Paulus apostolus informans nos ait,
Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23) . Et iterum ipse,
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) . Et beatus Joannes exhortans ait,
Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ille ambulare (I Joan. II, 6) . Et Veritas in Evangelio,
Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36) . Sicut enim imago Dei ad naturam pertinet animae, ita et similitudo refertur ad opus justitiae.