Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
Prologus.
0439A 537-538 Si quidquam est, Paula et Eustochium, quod in hac vita sapientem virum teneat, et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere persuadeat, id esse vel primum reor, meditationem et scientiam Scripturarum. Cum enim a caeteris animantibus hoc vel maxime differamus, quod rationale animal sumus et loqui possumus: ratio autem omnis et sermo divinis libris contineatur, per quos et Deum discimus, et quare creati sumus non ignoramus: miror quosdam exstitisse, qui aut ipsi se inertiae et somno dantes, nolint quae praeclara sunt discere: aut caeteros, qui id studii habent, reprehendendos putent. Quibus cum possim districtius respondere, et breviter eos vel offensos dimittere, vel placatos, multo esse melius Scripturas legere, quam 0439B augendis et cumulandis opibus inhiare: illud dicam, quod vel apud iniquissimum judicem obtineam, placere mihi otium meum, et solitudinem omni celebritate jucundiorem videri. Et quomodo ego non reprehendo, non damno quod faciunt: ita illos ineptias meas mihi debere concedere. Parum eloquens sum, quid ad te? disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero: aut Graecos lege (si ejusdem linguae habes scientiam); aut si tantum Latinus es, noli de gratuito munere judicare, et, ut vulgare proverbium est: Equi dentes inspicere donati. Numquid te manu conserta in jus traho, quia nostra non scribas (( Forte legas))? Me imperitior quisque lecturus est: tua forsitan dicta si scripseris, Tullius admirabitur. Numquid aut Tertullianus beatum Martyrem 0439C Cyprianum, aut Cyprianus Lactantium, aut Lactantius Hilarium deterruit a scribendo? Taceo de caeteris minutalibus, qui mecum in libris suis garriunt. Nisi et parva fuerint, magna eminere non possunt. Primum non dicitur, nisi secundum sequatur et tertium. Ad summa non scandimus, nisi per 539-540 ima gradiamur. Quamobrem obsecro tam vos quae in praesentiarum estis, quam sanctam Marcellam, 0440A unicum viduitatis exemplar, ne facile maledicis et invidis opuscula mea tradatis: neque detis sanctum canibus, et margaritas mittatis ante porcos (Matth. VII) . Qui cum bona imitari non queant, quod solum facere possunt, invident: et in eo se doctos eruditosque arbitrantur, si de aliis detrahant. Quibus obsecro respondeatis, ut figant ipsi stylum, tria ut dicitur verba conjungant, sudent paululum, experiantur semetipsos, et ex labore proprio discant ignoscere laborantibus. Scitis enim et ipsae quod ad hoc me explanationum opus, invitum et retractantem compuleritis. Non quo ab adolescentia, aut legere umquam, aut doctos viros ea quae nesciebam interrogare cessaverim, et meipsum tantum, ut plerique, habuerim magistrum. Denique nuper ob hanc vel 0440B maxime causam Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus quae habebam dubia sciscitarer. Sed cum aliud sit proprios libros componere, verbi gratia, de avaritia, et de fide, de virginitate, de viduis, et super unaquaque materia testimoniis Scripturarum hinc inde quaesitis eloquentiam jungere saecularem, et pene in communibus locis pompaticum jactare sermonem: aliud in sensum prophetae et apostoli ingredi, intelligere cur scripserint, qua sententiam suam ratione firmaverint, quid habeant in veteri Lege proprium Idumaei, Moabitae, Ammonitae, Tyrii, Philistiim, Aegyptii, et Assyrii; quid rursum in novo Testamento Romani, Corinthii, Galatae, Philippenses, Thessalonicenses, Hebraei, Colossenses, et quam nunc ad Ephesios 0440C Epistolam habemus in manibus. Necesse est enim, ut juxta diversitates locorum et temporum, et hominum, quibus scriptae sunt, diversas et causas, et argumenta, et origines habeant. Et quomodo beatus Joannes in Apocalypsi sua ad septem scribens Ecclesias, in unaquaque earum specialia, vel vitia reprehendit, vel virtutes probat: ita et sanctus apostolus Paulus per singulas Ecclesias vulneribus medetur 0441A illatis, nec ad instar imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare. Et quia jam ad Galatas, orantibus vobis, ante paucos dies quid nobis videretur, expressimus: nunc ad Ephesios transeundum est, mediam Apostoli epistolam, ut ordine ita et sensibus. Mediam autem dico, non quo primas sequens, extremis major sit; sed quomodo cor animalis in medio est: ut ex hoc intelligatis quantis difficultatibus, et quam profundis quaestionibus involuta sit. Scribebat ad Ephesios Dianam colentes non hanc venatricem, quae arcum tenet, atque succincta est, sed illam multimammiam quam Graeci πολύμαστον vocant, ut scilicet ex ipsa 541-542 quoque effigie, mentirentur omnium eam bestiarum et viventium esse nutricem. Scribebat 0441B autem ad metropolim Asiae civitatem, in qua ita idololatria, et quod semper idololatriam sequitur, artium magicarum praestigiae viguerant, ut Demetrius diceret, et magnae deae templum Dianae in nihilum reputabitur, destruetur quoque magnitudo ejus, quam cuncta Asia et universus orbis colit (Act. XIX, 27) . Denique triennio ibi Apostolus moratus est, nocte et die Dei Evangelium praedicans, ut, idololatriae arce destructa, facile minorum urbium templa caperentur. Hoc ipsum Scriptura refert quomodo Paulus ad Ephesios sermocinetur, dicens: Quapropter vigilate, recordantes quia triennio nocte ac die non cessavi cum lacrymis monere unumquemque vestrum: et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ejus, qui potens est aedificare et dare vobis haereditatem in sanctificatis omnibus 0441C (Act. XX, 31, 32) . Indigebant enim commendatione Apostoli ad Deum, quos tanto tempore daemonum error tenuerat, et sciebant esse spirituales aliquas potestates, et in extis atque auguriis et divinationibus quamdam similitudinem divinitatis agnoverant. Unde rursum ad eos loquitur: Propter quod contestor vos in die hac, quia mundus sum ego a sanguine omnium. Non enim subtraxi quo minus annuntiarem vobis omnem voluntatem Dei. Et in alio (( Al. eodem)) loco: Quomodo nihil subtraxerim eorum quae vobis proderant, quin annuntiarem, et docerem publice et domestice (Ibid., 20) . Legerat in Ezechiele (Ibid., 26, 27) , quod speculator qui populo hostium non praedixisset adventum, sanguis civium exigeretur de manibus ejus, et propterea omnem se voluntatem 0441D Dei, et universa quae illis utilia forent annuntiasse memoravit, ut liber esset a sanguine eorum. Ut autem 0442A sciatis eos qui in Epheso crediderant, daemoniacis praestigiis et magiae fuisse artibus obligatos, in eisdem Apostolorum Actibus replicatur, et dicitur: Plurimi quoque eorum qui curiosa gesserant, comportantes libros, combusserunt coram omnibus, et computaverunt pretium eorum, et invenerunt argenti quinquaginta millia: sic potenter verbum Domini crescebat, et confortabatur (Act. XIX, 19) . Haec idcirco universa replicavimus, ut ostenderemus quare Apostolus in hac vel potissimum Epistola obscuros sensus et ignota saeculis sacramenta congesserit: et de sanctarum contrariarumque virtutum docuerit potestate: qui sint daemones, quid valeant, quid ante fuerint, et quomodo post adventum Christi sunt diruti atque destructi. De quibus ait: Non est nobis pugna adversum 0442B carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates: adversus rectores tenebrarum istarum: adversum spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) . Et in alio loco: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum, et efficax; sed adversarii multi (I Cor. XVI, 8, 9) . Per mansit autem Ephesi usque ad Pentecosten, tempus laetitiae atque victoriae, quo non flectimus genua, nec curvamur in terram: sed cum Domino resurgentes ad coelorum alta sustollimur. Et permansit: quia apertum ei erat ostium, et non ostium modicum, sed magnum, ut vincto forti atque superato, domum ejus invaderet, spoliaret, everteret, et captivam duceret captivitatem (Matth. XII) : qui satellitum suorum agminibus 543-544 congregatis, tota contra 0442C Apostolum acie dimicavit, et victus est. Qui sint autem Ephesii, et hinc vel maxime comprobatur, quod sicut Joannes mysterium nativitatis antiquae Domini relaturus, in pectus ejus recubuit, et de purissimo fonte hausit rivulum doctrinarum (Joan. XIII et XXI) : ita et hi in abeuntis Pauli collum ruentes (Actor. 20) , osculis atque complexibus suis indicaverunt unum se cum eo scientiae habere thesaurum, et magistri desiderium lacrymis contestati sunt. Illud quoque in praefatione commoneo, ut sciatis Origenem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus. Apollinarium etiam et Didymum quosdam commentariolos edidisse, e quibus licet pauca decerpsimus, et nonnulla, quae nobis videbantur, adjecimus, sive subtraximus, 0442D ut studiosus statim in principio lector agnoscat hoc opus, vel alienum esse, vel nostrum.