IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Sume tibi librum grandem, ei scribe in eo stylo hominis. Isa. viii, 1.
" Sume " a me factum, et a me apertam. Ezechiel.A ii, 9 : Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me. Daniel. vii, 10 : Libri aperti sunt. Apocal. v, 1 : Vidi in dextera sedentis super thronum, librum, scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Et, infra, v. 9: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus, etc. Ideo sumptio motus est ad sumentem a porrigente alio. Non ergo intellectu tuo penetra : sed in captivitatem redige omnem intellectum in obsequium Christi ,ut dicas : Lingua meas calamus scribae, velociter scribentis . Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, etc. Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. II Petr. I, 21: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancit Dei homines. Non ergo irrumpe, sed a Spiritu sancto sume, et a dextra sedentis super thronum: attendens quod qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria . Joan. XIV, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.
Nec sume alii, ut ad alium referas librum : sed " Sume tibi " incorporandum, quaerens quod aedificet te primum, et ex te alios. Ezechiel. II, 8 : Comede quaecumque ego elo tibi, Et, Iezechiel, iii, 2: Cibavit me volumine illo. Jerem. xv, 16 : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, Deuter, VIII, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, etc .Apocal. x, 10 . Accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus, hoc est, cordis affectus propter peccati indignationem.
" Librum " scilicet Matthaeum, qui est liber generationis Jesu Christi. Nehemiae, seu Ii Esdrae, VIII, 3: Aures omnis populi erant erectae ad Librum.
" Grandem, " grandia continentem. Zachar. v, 2: Video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Longitudo ab imo superius : quia inferius et superius sunt principia longitudinis, ut dicit Aristoteles . Ima sunt assumptio generationis hominis et formae servi. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, etc. Summa autem sunt consessus ad dexteram. Patris. Continetur autem hic generatio duplex : materialis ex genealogia, et formalis ex opere Spiritus sancti et conceptu Virginis. Manifestatio duplex subjungitur : una facta Regibus, et alia per testimonium Joannis : deinde Baptismus subditur, et postea tentatio : deinde praedicatio, cui subjungitur Discipulorum vocatio : et postea sermo in monte, qui totus est de impletione legis per Evangelicam perfectionem : cui annectuntur in fine effectus quos sermo habet in observantibus eumdem, qui sunt decem. Sequitur autem hic omnium horum per miracula confirmatio, Apostolorum electio, et eorumdem instructio : cui subjungitur potestas clavium, et praesignatio futurae beatitudinis per transfigurationem : et postea ostenditur modus perveniendi ad illam per humilitatem, et libertatem, et per patientiamre missionis in nos peccantibus, et castitatem, et obedientiam, et alias virtutes, quae omnia computantur pro uno :et haec omnia sequitur instructio de futuro judicio tam ex parte judicis quam ex. parte judicandorum, et excidii mundi quod ante judicium futurum est: cui subjungitur sacramentum redemptionis per Passionem : deinde Resurrectionis cum apparitionibus factis : et tandem vigesimum, quod longitudinem libri complet, consessus ad dexteram Dei Patris. Latitudo autem decem cubitorum : quia per latitudinem totam docentur in eo bona in genere, et bona gratiae : bona virtutis, praecepti, consilii, supererogationis : variata littera sive historia, tropologia, allegoria, et anagogia. Baruch, IV, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum convertentes requiretis eum, Isa. XXXIV, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit, alter alterum, non quaesivit.
" Ei scribe in eo, " Contra, Job, xxxI, 35 : Librum scribat ipse qui judicat. Responsio, Joan. v, 46 : De me ille scripsit. Deus enim scribit in corde. Jerem. xxxI, 83 : In corde eorum, scribam eam. Matthaeus et alii in charta. Psal. xliv, 2 : Lingua mea, etc. Unde primas tabulas Deus, secundas autem homo scribit. Apocal, I, Ii : Quod vides, scribe in libro.
" Stylo hominis, " quia faciem sumpsit Christus humanitatis. Baruch, iii, 38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Ad Hebr. ii, 1? : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Vel, " stylo hominis, " hoc est, ad intellectum hominis ut facile intelligat homo. Isa. vIII. 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Nehemiae, viii, 3 : Esdras sacerdos legit in eo, scilicet in libro, aperte in platea quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum, et mulierum, et sapientium. 1 ad Corinth. ii, 4 : Sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.