LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

De distinctione locorum, ut sciatur cujus loci hic investigetur diversitas.

Primum autem quod scire convenit, est quod locus dupliciter sumitur. Uno enim modo dicitur locus communiter omne corpus ambiens extrinsecus alterum corpus ratione superficiei continentis et tangentis ipsum. Alio autem modo locus dicitur concavum superficiei ad quod est motus alterius corporis. Primo autem modo nec generabilia nec corruptibilia sunt in loco : omnia autem corpora praeter primum corpus habent extra se aliquod ambiens corpus, circa quod circumscribitur quantitas ipsorum. Cum autem haec corpora quae nec generantur nec corrumpuntur, tangunt se, non contingunt se nisi per modum mathematicum, quo nec immutat unum eorum alterum, nec immutatur ab ipso : et ideo talibus non proprie, nec secundum naturam debetur locus : materia enim talium corporum prius habet formam substantialem quae est indivisibilis et impartibilis, quam habeat quantitatem : et ideo perpetuitatem habent hujusmodi corpora secundum naturam : et forma in ipsis non movetur, nec par se, nec per accidens, sicut ostensum est in libris ante habitis Coeli et Mundi, et Physicorum, ubi probatur quod corpora talia ad locum non moventur, sicut nec aliquis secundum naturam motus est ipsorum ad. formam. Ostendimus enim in VIII Physicorum, quod idem est motum ad. formam et ad locum : et quod illud quod non movetur ad formam, non movetur ad locum : unde cum etiam talium corporum formae, separatae sint substantiae secundum Peripateticos, non debetur eis locus aliquis secundum naturam suae essentiae, sicut debetur formis aliorum corporum. Sed quod sint in loco sic ordinata, debetur eis ex ordine dignitatum suarum, secundum quem ordinem sunt causae eorum, quae fiunt in natura : in quo ordine universalius causans est ultimum ambiens alia. Et ideo oportet quod sit altius in loco secundum distantiam a centro, et claudens in se undique per circuitum alia : quia aliter non ubique per circuitum aequaliter efflueret virtutem ad. esse eorum quae naturaliter sunt. Talia igitur corpora proprie loquendo non locum habent, sed locus sunt corporum aliorum. Corpora vero simplicia quae rectum habent motum, et composita ex ipsis secundum naturam locum habent ad quem est motus eorum. Et simplicibus quidem locus debetur per se, compositis autem locus debetur per simplicia : et haec motus habent ad sua loca naturales, et extra sua loca corrumpuntur : et locus quidem simplicium est simplex, locus autem compositorum est compositus. Simplex enim corpus habet locari in simplici concavo corporis in quo est generatio ipsius, et ad quem est motus ipsius : et a quo si moveatur, festinat ad corruptio-

nem, sicut in Physicis determinavimus. Compositum autem habet locum in composito : et ideo nullum compositum in simplici corpore locari potest : propter quod egregie dicit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum et orbis sive planetarum, quod si compositum, occupetur a simplici, corrumpitur statim : dans exemplum de his animalibus, quae cadunt ab altissimo, quae ante mortua sunt quam ad terram deveniant : et ideo corrupta sunt, quia occupata sunt ab aere simplici, et non a casu.

Causa autem haec est, quia locus et locatum connaturalia sunt : et ideo contrarietas ipsorum corrumpit : corrumpitur enim corpus compositum a continente quando fuerit ei contrarium : propter quod etiam in Physicis diximus non quamlibet superficiem esse locum rei naturalem, sed illam quae est terminus locantis corporis relativa ad distantiam et causam, in quo propria est generatio rei locatae. In illo enim concavo generatur et conservatur et convalescit, et extra illud in concava superficie habente qualitates contrarias illi, dissolvitur et corrumpitur. Ostendunt autem haec homines ioca sua mutantes secundum contraria climata, qui propter loci inconnaturalitatem infirmantur et destruuntur : et quando redeunt ad loca nativa, recipiunt sanitatem . ''Quaedam autem animalia etiam virtutem generationis amittunt ex loci inconnaturalitate, sicut elephantes extra primum et secundum elima raro generant, nec inveniuntur umquam generasse ultra quartum : et similiter leones qui in sexto et septimo climate numquam generasse inveniuntur. Magis autem perspicuum hoc est in plantis : eo quod videmus quasdam plantarum in uno loco convalescere, quae si ad elima proximum transferantur, nulla cultura convalescere possunt. Ex his autem omnibus manifestum est quorum sit locus proprie, et quod locus per virtutes quas habet in se superficies locans, generationis est principium et conservationis corporis quod locatur in ipso.