De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Cunctae res difficiles. Quia Doctor in praesenti opere intendit loqui de rebus diversimode, secundum quod diversimode tractatur de eis in quatuor libris Magistri, ut patet in quaestionibus; ideo primo distinguit de re, dicens quod res prima sui divisione dividi potest in rem creatam, etc. Haec non est prima ?divisio entis etiam realis, ut infra patebit, q. 3. sed est divisio entis quanti in sua divisa. Ens enim quantum primo dividitur in ens creatum, et in ens increatum, accipiendo tamen creaturam ut ipse accipit in 3. d. q. 11. Creatura enim ibi potest accipi proprie, et sic accipitur ut tantum est imme liale causata a prima causa, nulla secunda causa concurrente. Potest etiam accipi improprie, sive generaliter, et hoc modo accipitur pro omni causato, etiam secundis causis concurrentibus. Accipitur etiam creatura pro omni re, quae potest esse terminus creationis, proprie vel improprie, mediate vel immediate, quia relatio creaturae ad Deum non terminat creationem immediate ut patet, terminat tamen mediate, quia concomitatur aliquid immediate creatum. Accipit etiam creaturam pro omni re quana, alia a Deo, cui non repugnat esse actualis existentiae, quia omnis talis est ens creabile mediate vel immediate, ut supra dixi, et omnis creatura est res habens esse ab alio, possibilis et finita ; Deus vero est res necessaria increata, habens esse a se et infinita.
(b) Iterum in divinis Accipit hic Doctor essentiale pro perfectione divina. Quoddam enim est essentiale, quod est formaliter perfectio, ut Deitas, et omnia attributa, et quoddam nullam perfectionem formaliter dicens, ul essentiale dicens formaliter respectum ad extra, ut creare, causare, praedestinare, etc. Nota etiam, quod personale, sive notionale non accipitur hic pro personale, constituta in divinis, sed accipitur pro personalitate sive pro ratione formali constituente personam, sive pro proprietate hypostatica, quia primo modo semper includit essentiale dicens formaliter perfectionem ; secundo modo non, nisi tantum per identitatem realem, ut patebit infra, quaest. 3. et 5.
(c) Fuerunt igitur aliqua quaesita, etc. De re essentiali satis patet in primo dist. 1. 2. 4. et alibi. De secundo, scilicet personali, patet in primo ubi supra, el praecipue distinct. 26. 28. et alibi saepe. De tertio hic facit specialem quaestionem comparando essentialia et notionalia ad essentiam divinam.