Ex qua natura anima potest movere in comparatione ad corpus accepta ?
Quod autem subtili indiget consideratione, est quod nos videmus formas cor-
porum inanimatorum, sive sint simplicia, sive composita, omnino esse in materiae potestate, et ad nihil umquam movere et agere corpora, sed quasi quiescere in ipsis tamquam satis sit ipsis esse ipsum, etiamsi nullam aliam acquirant perfectionem. Quasdam autem invenimus non movere quidem materias suas secundum locum, sed tamen agere ea quasi ad quantitatem perfectam, et ad speciei conservationem per generationem, sicut sunt formae plantarum, et illae de quibus ante fecimus mentionem, sicut formae lapidum et metallorum nullam omnino agunt quantitatem a natura inter maximum et minimum determinatum, sicut in libro de Anima diximus. Neque iterum agunt aliquid ad suae speciei conservationem per generationem, tamquam eis non sit cura, utrum aliquid post ipsas simile in specie mansurum sit vel non. Quasdam autem videmus movere quasi dilatando et constringendo, non autem de loco ad locum, ita quod primum movens in eis habeat potestatem imperandi motum, et ad sui imperium solum omnia ad. nutum moventur et obtemperant quae sub ipso sunt, et istius causam non oportet nos inquirere, si de movente locali in motu perspectam debemus reddere causam et rationem.
Democritus autem qui omnem formam ab anima orbis derivari dicit, sicut et Plato, dissimiliter in hoc Platoni dicit, quod non idem dicit esse causam movendi. Dicit enim Democritus omnem formam corporum esse quamdam animam apprehendentem et desiderantem et habentem movendi facultatem, sed tamen prohiberi inquit eam ab his operibus per corpulentiam suae materiae et defectum organorum. Ad hoc autem inducit rationem quam certissimam esse dicit, a principio universitatis omne esse rerum derivari. Constat autem, ut dicit, quod simile simile sibi producit, sicut lux lucem, vita vi- tam, et movens moventem, et intelligens intelligentem. Omne igitur quod procedit a primo hujusmodi, habet esse: et quod non agit secundum harum potestatum facultatem, impeditur per accidens, quod est corpulentia et inhabilitas materiae in qua est talis essentia fluens a causa prima. Sed haec stultitia est, quia licet omnis essentia causetur a prima causa, tamen educitur de materia : et ideo nec essentiam nec facultatem accipit, neque agit nisi secundum materiae congruitatem in qua est: neque enim causa prima sola, sed lux ejus per multa agentia diffusa venit usque ad particularia in qualitatibus elementorum agentia, quae secundum materiae agunt congruitatem et determinationem : et ideo contingit, quod vita producit non vitam, et lux non lucem : et intelligentia non intelligentia producit. De his autem dictum est in VIII Physicorum , qualiter scilicet diversitas esse procedit ab uno simplici primo et immobili, sed tamen ad plenum dici non potest nisi in philosophia prima.
Oportet igitur, quod inductae quaestionis alia sit solutio, et dicemus cum Avicenna in quarta sexti Naturalium , quod quaedam sunt formae adeo impressae suis materiis quae dictae sunt ab eis in tantum quod eis in nullo provident, neque regunt eas, sed tantum esse quoddam mortuum et immobile dant eis : et hae dicuntur formae omnino materiales : et nulla prorsus causatur forma movens in materia aliqua, eo quod propter nimis distare a primo principio nullam habent operationem divinam. Aliae autem sunt, quae propter multam conjunctionem quam habent ad causam primam, non imprimuntur suis materiis, quin potius neque dividuntur divisione corporis, neque moventur motu corporis, et in toto sunt separatae, praeter hoc solum quod movent
corpus instrumentaliter, et illae habent multas operationes divinas. Divinam autem voco operationem illam potissime, quae est in intellectu inducere formas ad esse rerum. Hanc solus Deus habet : sed intellectuales substantiae quae sunt juxta eum, et distant per parum ab ipso, habent formas intellectuales per instrumentum motum ab eis in materiam totius mundi inducere, quod est per motum materiae tales formas ex ipsis educere etiam quando non tangunt easdem, ut dicit Avicenna, licet hoc ultimum aliquam habeat dubitationem quam inferius solvemus.
Sunt autem formae mediae inter has, et quaecumque quidem viciniores sunt substantiis separatis, plus habent de operatione divina. Quaecumque autem distantiores et materiae viciniores, aut nihil, aut parum habent de operatione divina. Hinc est quod anima intellectualis quae separata est magis inter animas mortalium, et format formas simplices et intellectuales, et per solum imperium producit eas in materiam cujus regimen providet, sicut experimur in nobis ipsis, quod cum concipit delectabile corpus, movetur ad induendum, et spiritus et sanguis et etiam membra exteriora ad ipsam extenduntur in toto corpore. Et experimur hanc transmutationem esse fortiorem in movendo corpora nostra, quam eam quae est a calido et frigido, humido et sicco : nulla enim illarum virtutum corporalium et elementarium totum corpus concuteret ad aliquid, sicut concutit forma intellectualia vel imaginativa suam materiam sui corporis. Sic enim videmus in corpore causari calorem a non calido, et frigidum a non frigido, et siccum et humidum a non sicco et non humido, per omnia sicut in arte medicinae fit aut architectonicae : quoniam ibi per imperium causatur forma intellectualis in materia, et non est dissimilitudo nisi in hoc quod forma artis indiget corporalibus instrumentis : et hoc non est propter sui indigentiam, sed propter ineptiam materiae,
ut alibi diximus. In nobis autem experimur istas formas in nos transduci sine instrumentis per solum imperium ab intellectu vel phantasia factum : et haec verissime est operatio divina quae forma sua quam agit, movet conjunctum sibi ut inducatur in ipso. Quaedam autem mersa magis est a materia et juncta, ita ut habeat quasi hanc operationem, scilicet materialem, et secundum corporis potentiam, et non animae tantum, sicut vegetabilis quae facit generando formam speciei, sed non specialiter habet eam, sed potius per spiritum qui est in semine educit eam, neque per solum imperium substantiae incorporeae, sed per instrumenta corporea, quae sunt calidum et frigidum, et humidum et siccum, et in tali operatione fit quasi aliquid ex non existentes,sicut homo ex semine hominis,sed transmutantes materiam qualitates non fiunt sic. Sed materia calida fit ex calido, et frigida ex frigido, et humida ex humido, et sicca ex sicco. Quaecumque igitur formae sic elevatae sunt super materiam, ut per imperium regere possint et divina in ea operari, illae sunt quae per hanc ipsam suam naturam movent, et aliae movere non possunt. Et hoc quidem Avicennae dictum est verissimum.