DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

Quid veritatis sit in utraque inductarum opinionum ?

Harum autem duarum sectarum medicorum vulgus secundum plurimum rationis expers eligit viam Platonis : Philosophorum autem peritissimi consenserunt in viam Peripateticorum, dicentes cor esse principium vitae spiritus, sensus, et motus, et omnium eorum quae sunt in corpore. Ego autem consentio Philosophis, tamen aliquid veritatis dico esse in opinione Platonis, Socratis, et medicorum.

Dico enim, quod cor est principium, eo quod ab ipso procedit, et ad ipsum refugit spiritus movens : spiritus enim, primum est, quod post cor movet cum motum sit. Sicut autem dicimus spiritus esse directos ad cerebrum, et ibi determinari in organis sentiendi ad hoc ut fiant sensitivis ministrantes et praesentantes formas sensibilium, ita videtur hic dicendum, quod in veritate inevitabiliter conclusum est cor esse motus principium, sed tamen spiritus extendi et retrahi per nervos cerebri, et ipsius posteriores partes et cellulas, et ibi induere formam motivorum plene : et ideo ab illa parte sentiuntur extendi nervi et chordae ad ipsius motus perfectionem. Et videtur mihi, quod non est contradictio in verbis Antiquorum. : quoniam Peripatetici optime concludunt cor esse principium pri-

mum inter omnia organa animalis motus : proximum autem et determinativum est posterior pars cerebri, quae per spiritum illuc protensum movetur a corde. Motor autem non semper ad se ducit ligamenta et chordas moventes, sed ad locum ubi convenienter fit motus : quoniam si. viae istae omnes sigillatim pertingerent ad cor, una impediret aliam. Et ideo cum substantialiter oriantur a corde, derivantur ad cerebrum, et inde dividuntur per corpus, ut totum per muscnlos moveant. Gor enim esse principium nervorum ostendit ipsa ejus durities, quae non est aliunde causata, nisi quia ex carne nervosa tota est causata substantia cordis pius quam caro alicujus alterius membri. Ex substantia igitur cordis derivantur, licet hoc medici dicere non videantur. De hoc tamen nos in libris Animalium trademus, et ostendemus dictum Aristotelis esse verum, quod scilicet tam venae quam nervi deriventur a corde sicut et arteriae, et quidquid est aliorum in corpore.

Hujus autem talem possumus assignare rationem. Scimus enim quod omnis diversitas quae est in organis animalium, est propter diversitatem particularum animae. Oportet igitur quod talis ordo sit organorum ad unum aliquod organum, qualis est ordo particularum animae ad unam animae substantiam, ex qua fluunt hujusmodi animae potentiae : aliter enim, ut dicit Averroes, nec anima, nec corpus esset unum. Cum igitur alibi ostensum sit animam esse in corde, videtur omnium organorum resolutio esse ad cor sicut ad principium primum : principium quippe primum est, ex quo sunt alia, et ipsum non est ex aliis. Caput enim scimus crescere ex aliis membris, et etiam quasdam capitis partes ultimo compleri in generatione : sed cor sic est, quod non est ex aliquo aliorum : oportet igitur esse prin- cipium motus et vitae et sensus et omnium aliorum operum vitae. Sed sicut prima semper universalia sunt et confusa et indistincta et indeterminata, determinantur autem quando applicantur secundis, ita de istis viribus et motibus, quod non habent plenam determinationem et distinctionem secundum quod a corde procedunt et applicata aliis organis principalibus accipiunt formas et virtutes illorum : et ex his distinctas et determinatas habent propositiones : et ideo sentiendi operatio dicitur perfici in prima capitis parte, et movendi in ultima capitis parte, et naturalis virtus dicitur perfici in hepate, formativa vero in testiculis. Sic autem dicendo per conformitatem respondent ea quae microcosmi sunt, his quae sunt microcosmi : quoniam esse naturae quanto altius refertur ad principium mundi est indistantius et simplicius, et descendendo per principia moventia ad esse, quae tamen omnia non participant nisi virtutem primi accipiant distinctionem et quamdam compositionem. Aliter enim, ut videtur, frustra esset inventus locus secundorum, si etiam esse eorum et distinctionem acciperent ea quae sunt a primo universitatis motore : propter aliquid enim est secundum, et propter aliquid est tertium, et sic deinceps : et eadem ratio est de membris principalibus in corporibus animalium : secundum enim aliquid confert ad id addens quod nuntiavit primum, et tertium iterum aliquid addit, et sic deinceps donec id quod procedit in opus, universaliter et sufficienter distinctum et determinatum sit. Per hoc etiam patet solutio omnium eorum quae in prioribus generabant dubitationem.