DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De motu gressibilium super terram qualiter perficitur ?

Dicamus autem nunc de ambulatione eorum quae sunt bipedia, et videamus qualiter ipsa perficiantur, Constat autem, quod illorum motus non est nisi tribus modis. Quorum unus est ambulatio, et alter est saltus, et tertius cursus. Ambulatio autem non perficitur nisi sicut dictum est, quod scilicet alter pes figatur, et alter expellatur ad accipiendum spatium propter causam quam diximus. Saltus autem fit utroque pede simul fixo : et fit saltatio per multam spiritus emissionem in organa motus, et per motum corporis per pedes in aerem, sicut movetur id quod est projectum. Cursus autem fit in talibus sicut ambulatio praeter boc solum quod est velocior : et sic moventur ambulando omnia bipedia : bipedia tamen pennata magis apta sunt saltui quam alia propter sui corporis levitatem, et propter plumarum suarum elevationem : plumae enim totum corpus elevant. Hoc igitur modo bipedum perficitur ambulatio .

Quadrupedum autem perficitur motus tribus modis, scilicet ambulatione, troctatione, et cursu. Quando autem ambulant secundum aptitudinem, tunc elevant unum de prioribus in dextro, et unum de posterioribus in sinistro, et e converso : et sic procedentia ambulant et incedunt aliquando velocius, et aliquando minus velocius secundum diversitatem talis motus. Quia autem super basim fixam cadit totum corpus ante et retro, ideo taliter incedens animal si velociter incederet, incommodum vellit sessorem, qui continue cadit de latere in latus ante et retro : et illi casus faciunt collisionem : et ideo docentur equi et muli et asini duos pedes in uno latere, ante et retro in eodem latere simul extendere et simul figere, et in alio similiter : tunc enim totum corpus animalis figitur ante et retro aequaliter, et extenditur aequaliter, et ideo tunc non facit collisionem. Et talis motus incedendi a vulgo vocatur ambulatio. Tractatio autem perficitur in uno ante extenso et altero posterius in oppositis lateribus : propter quod incommoda est valde vectio propter casum collidentem de latere in latus. Cursus autem talium perficitur extensis primis cruribus ante simul ad accipiendum viae spatium, et posterioribus impingentibus ad saltum : et quaecumque quidem hoc simul faciunt, velociter currunt.

Est autem generale in omni quadrupede, quod non movetur nisi valde male, uno pede laeso, sicut bipes non movetur nisi male, altero amputato vel laeso pede. Et hoc ideo est, quia corpus oportet portari ante et retro et in utroque latere : et ideo oportet esse quatuor portantia ad minus. In bipedibus autem anterior pars est vecta super posteriorem : nec oportet quod posterior portetur nisi a duobus lateribus, dextro scilicet et sinistro. Sed multipedia diversimode valde moventur propter diversitatem corporum corum : quoniam quaedam inveniuntur multipedia valde parvi et curti corporis, sicut aranea et formica : et alia quaedam inveniuntur valde longi corporis, sicut aeruca, et alia quaedam de natura vermium. Omnia autem conveniunt in hoc

quod oportet ea simul niti dextro et sinistro, et anterius et posterius: talia enim ossibus carent : et in quacumque parte corporis non sunt fulcita, in illa decidunt : non autem moventur omnibus pedibus simul, sed quosdam extendunt in spatium quod peragunt, quosdam autem figunt propter corporis fulcimentum : sed de natura istorum in libro de Animalibus dicetur. Conveniunt autem omnia pedibus gradientia in hoc quod non habent aliquid dirigens in motu isto et gubernans, nisi imaginationem : et quaecumque inter ea sunt frigida, sunt pigra.-Quaecumque autem sunt calida, sicut formica, sunt velocia et agilia : et quaecumque eorum sunt multipedia, habent vertebra et pixides in quibus est motus aut ante pectus, aut sub ventre. Quaecumque autem sunt bipedia, aut quadrupedia, habent membra haec versus dorsum continuata.