DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De motu volantium ei natantium.

Volantia autem et natantia in multis communicant, eo quod natatio quidam volatus est, sicut et volatus est quaedam natatio. Quaecumque autem talia sunt,eo quod non egent in motu tali fulcimento, sed impellente tantum sicut remus impel- lit, oportet omnibus simul niti instrumentis ad motum pertinentibus : et ideo pisces omnes pennas simul extendunt et simul retrahunt. Et similiter volantia alas, praeter erucas quae multas alas habent, ut supra diximus. Similiter autem quaecumque natantium pedes habent, et pedibus natant, oportet simul omnes extendere, et omnes simul retrahere ante et retro : et haec est ars natandi. Causa autem est, quia natatio est tractus quidam sicut tractus navis. Diximus autem in Physicis , quod unum solum in talibus non movet, sed collecta virtus ex omnibus in talibus movet : et ideo oportet omnia simul extendere ad motum, et omnia simul retrahere.

Conveniunt autem natantia et volantia in motu suo in hoc quod gubernaculum habent. Cauda enim est eis pro gubernaculo : et illa reflexa se sistunt : et ideo aves quando cadunt ad terram, reflectunt caudam versus verticem ut sistant motum volationis. Natantia autem non. sic possunt reflectere : quia cauda corum disponitur secundum profundum corporum suorum, hoc est, a dorso versus ventrem. Et ideo quando se sistunt, tunc reflectunt eam aliquantulum ad latus. Cauda enim in omnibus talibus habet vicem gubernaculi dirigentis et sistentis motum volationis et natationis.: sed cauda in volantibus disponitur in latitudine corporis, hoc est, a latere in latus : et ideo reflexio ejus est ad dorsum et ad ventrem propter hoc ut dirigant et sistant motum suum, ut diximus. Quaecumque autem volantium sunt multipedia et plus quam duarum alarum, non habent caudam : et hoc ideo est, quia frequenter longi corporis sunt vel rotundi, sicut aeruca volans, et sicut bombices, quae longa habent corpora, vel sicut scarabaeus qui habet rotundum : et talibus esset cauda magnum impedimentum, eo quod sunt

pigra et debilis volatus. Et alia causa est hujusmodi, quod residuae alae quae non extenduntur, sunt eis interim pro gubernaculo : cum enim duae alarum suarum extendantur in spatium ad motum, duae aliae retrahuntur ad corpus, et sunt vice gubernaculi in tali motu.

Quaedam autem sunt quae neque perfectum habent gressum, neque perfectum volatum : sed primo dant saltum : et ut saltus prolongetur, utuntur motu alarum sicut locusta. Et illis omnibus natura dedit crura longa et fortia posterius, ut ex his totum corpus impingatur. Si enim haec essent ante in corpore, non immineret eis totum corpus : et ideo cum impingerent terram, illis cruribus non elevaretur corpus aequaliter ad saltum : et ex hoc perpenditur, quod aequaliter in omnibus animalibus multipcdibus natura ordinavit pedes posteriores fortiores quam anteriores : quia his incumbit pondus corporis : et per illa impingitur ad montum. Priora autem crura praeponuntur ad motum chordarum trahentium. Talia enim sunt carentia, sanguine, et sunt frigida et pigra et ponderosa.

Non inveniuntur autem aliqua natantia quae primo saltent, et post natando saltum perficiant. Et hujusmodi causa est quia natura non operatur frustra : saltus autem in aqua fieri non potest propter spissitudinem elementi,sed in aere potest propter ejus raritatem. Sed inveniuntur in aqua quadrupedia gradientia, sicut lupus marinus : et multipedia, sicut cancri : et genera quae vocat Aristoteles Karabo Graece, quod apud nos sonat locusta maris, ''et est de genere cancri non differens in figura a cancro fluviali, sed in quantitate : quia est karabo valde magnus. Causa hujusmodi est, quia aqua non impedit ambulationem : pigram tamen propter hoc quod ea quae natant in aqua, quiescunt in terra in fundo aquae, et in illa motum habent: et haec aliquando non natant pennis, sed potius parle posteriori corporis sui quae cauda vocatur, licet in veritate cauda non sit. Cauda enim est post anum. Sed illis animalibus pars illa est inter anum suum et corpus : et quidquid ante est, pro ventre videtur esse in talibus. Talia enim omnia quae sic natant retrorsum, natant sicut cancri secundum omne genus suum. Et hoc ideo fecit natura, quoniam ante habent multos pedes omnia talia quibus tenent se in fundo contra motum aquae et quibus apprehendunt cibum : et ideo ibi locus pinnarum : propter quod magis necessaria organa sunt ante, et illa quae faciunt ad bene esse, sunt retro : et haec non poterant esse reflexibilia ad dorsum, ut sic recurvata motum darent ad ante : quoniam talibus per dorsum non descendit vis motiva, sed per ventrem anterius et subtus in corpore. Et ideo ad istam partem oportuit ea moveri ubi recipiunt virtutem motivam.- Hoc autem modo motus remi corporis sui motus non potuit esse nisi retrorsum.