DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

De motu repentium animalium.

Repentia autem generaliter tribus modis repunt. Frigidiora enim et pingui ora, ut sunt lumbrici qui nascuntur in ventribus animalium, repunt ore et annulis, et haec vocantur proprie trahentia. Quaedam autem costarum mobilitate repunt, sicut serpentes quidam. Quaedam autem repunt semicirculis quibusdam in latere suo dispositis ex utraque parte. Quaecumque autem trahentia sunt inter haec, habent principium sui motus in medio sui corporis : et est ei loco cordis : et cognoscuntur per haec ioca illa in eis : quia est ibi annullus magnus, et aliquantulum croceus magis quam reliqua pars corporis sui,et est spissior multum quam aliae partes corporis : et ex ilia ejicit primo totam anteriorem sui corporis medietatem in rugas : et tunc in annulum medium qui loco cordis est, attrahit similiter in rugas sequentem sui corporis medietatem. Haec enim animalia sunt multum frigida et sicca potentialiter, et ideo difficilis motus. Et si natura dedisset eis pedes vel alas, essent inutilia : quoniam oporteret elongari et distare ea a principio vitae, et tunc obstupescere per frigus, et contraherentur propter siccitatem. Quod autem vehementer sicca sint, signum est, quod pulverizata vulnera exsiccaui, et cancros, et alia hujusmodi apposita quae

vix exsiccantur. Haec igitur talem habent motum propter ea quae diximus.

Sed ea quae vi costarum repunt, numquam simul eodem latere nituntur moveri, sed extendunt unum latus, et Agentia costas illius, trahunt alterum, et trahunt etiam illud., et sic de latere in latus moventur. Hujus autem signum est, quia valde habent curvum incessum, et non curvantur ad unam partem tantum, sed modo in unam, et post in alteram, sicut homo qui ponit se ad ventrem, et sine adjutorio manuum et pedum nititur moveri. Ille enim omnino moveri non potest nisi extrudendo latus unum primo, et trahendo aliud post illud. Costarum autem mobilitas juvat ad motum : quia per illas figitur quocumque latus est extrusum. Costae autem non sunt directe ossa : quia talia animalia frigida pauca habent ossa nisi in capite solo, sed sunt quaedam inter carthaginem et carnem existentia in duritia. Sic autem non costis, sed mobilitate pinnarum parvarum in posteriori parte corporis existentium videntur natare quaedam, quae curvam habent natationem, sicut anguilla, et murena : sed anguilla plus quam murena habet curvum modum natandi.

Quaedam autem quasdam circulorum habent portiones in lateribus extra, et sunt quasi quaedam squamae, et his moventur, non quidem motibus existentibus cum sint insensibiles partes illae, sicut ungulae animalium et squama.) piscium : sed moventur extriusione laterum, ut diximus : et latus extrusum figunt portionibus circulorum, quae sunt in lateribus suis. Et sunt talia multa serpentium genera qua) sic moventur. Omnia autem talia crura et alas non habent nisi valde raro propter suam extremam frigiditatem, quae crura et alas sibi a natura datas stupefaceret et immobilitaret : et ideo essent in eis otiosa talia organa. Si autem sunt serpentes volantes, sicut dicit Solinus esse in aegypto, quos ipse Ibes vocat, oportet illos esse calidiores, ut alas possint habere mobiles.