DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

Qualiter omnis motus processivus est motus sicut circini, et qualiter est cum labore et poena ?

Non autem praetermittendum videtur quod etiam in libro de Anima nos dixisse meminimus, quod omnis talis motus est ab immobili aliquo primo : et hoc non solum probatur per inductionem in membris animalium : eo quod pes motus movetur a pixide tibiae immobili, et movetur in ipsa, et tibia movetur in pixide coxae immobili, et coxa movetur in pixide femoris immobili : et sic est de manibus et brachiis et omnibus aliis membris. Sed probatur etiam hoc per syllogismum : quoniam nos scimus per ea quae in VII Physicorum probata sunt, quod omne quod movetur, movetur ab alio quodam, et deducitur hoc in VIII Physicorum usque ad immobile primum, quod est causa totius motus : et si hoc non esset, iretur in infinitum. Oportet igitur simile esse in moventibus et motis in motu processivo : et hoc pro certo est motus sicut circini motus : quoniam non potest habere animal omnino circulare corpus propter hoc quod suus motor non est simplex, sed triplex. Et ideo etiam ipsum oportet multiplex esse, et oportet ipsum esse commixtum et complexionatum ex corporibus quae recta sunt vocata a nobis in Coelo ei Mundo : eo quod sint rectarum superficierum et recti motus. Inter autem omnia recta corpora non est quod circulum suo motu describat directe nisi circitus.

Cum igitur motor animalium in recto corpore imitetur circulum, oportet quod organa sui motus habeant aliquo modo facturam circini. Et scimus quod cilicinus cum movetur secundum formam et facturam circini quae dat ei esse et speciem, tunc per motus in sua parte alligatus est cuidam centro immobili, circa quod circum motus circinus describit circulum. : et si sequeretur circinus motum suae materiae quae forte est lignum vel ferrum, non describeret circulum. Ita per omnia est in organis processivi motus : quoniam membrum motum est sicut pes circini mobilis, cujus centrum contra quod movetur, est pixis, in qua est suum vertebrum. Cum igitur extruditur et extrahitur contra centrum illud, non est dubium quin imitetur circulum.

Ex his plane manifestum est, quare labor et lassitudo incidunt in animalium motu processivo : hoc enim est ideo,

quia duo motores contrarii sunt in membro, et uterque impedit alium. Motor enim formae membri vult ire per circulum : et motor materiae membri vult moveri linealiter deorsum : et ideo incidit poena et lassitudo in eo quod habet sensus iste contrarietatis : et hic motor est anima quae movet membrum secundum suam formam contra motorem qui movet ipsum secundum suam materiam. Qualiter autem in tali motu duas quietes incidere necesse sit, in tertio de Anima satis declaratum est, et etiam ex supra habitis satis constat.