DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

De primis duabus passionibus generalibus cordis, quae disponuntur ad motum.

Quia vero jam determinatum est, quod cor omnium horum principium est quae antecedunt animalium motum, ut scilicet gaudii et tristitiae et delectationis et hujusmodi, superest determinare habitudinem et compositionem cordis in his passionibus : quoniam sine hoc nequaquam bene cognoscemus animalium motus.

Dicamus igitur, quod genera omnium passionum sunt tristitia et delectatio : timor enim quaedam praeconcepta tristitia est, et spes quoddam praeconceptum gaudium et delectatio, oportet nos causas physicas horum determinare in animalibus. Quid enim ista sint secundum essentiam et diffinitionem, dimittendum est ethicis scientiis.

Omnia autem in motibus cordis, ut dicit Andronicus Peripateticus, perficiuntur cordis constrictione vel cordis dilatatione, quos motus G raeci diastolem et systolem vocant. Resumentes igitur quaedam eorum quae in libro de Anima dicta sunt, dicimus omnem sensum dissimilitudine perfici : quando enim organum perfectae rei sensibili assimilatum est, tunc non sentitur amplius : et ideo contingit, quod ethicus suum non sentit calorem, cum tamen major sit aliquando quam febrici- tantis. Causa autem hujus est, quod calor ethicus infusus factus est habitudinalis : et ideo non sentitur : quod et nomen ejus ostendit, quia ethicus morem sonat vel consuetudinem : febricitans autem eo quod calor ejus circumstat membra, sentitur multum : propter quod etiam cum passio ejus per dissimilitudinem naturae patientis fiat, et omnis hujusmodi passio fiat quadam sensus passione, Andronicus Peripateticus diffiniens passionem dicit eam esse irrationalis animae motionem, et praeter naturam motui appropinquantem : non enim passionibus subjacet rationalis pars animae quae nullius partis corporis est actus, cum passio sine passione corporis nullo modo perficiatur. Appropinquat autem motui qui est praeter naturam : quoniam si esset habitualiter redactus ad naturam cordis et corporis, absque dubio nullam faceret omnino sensus perceptionem, et ita per consequens non faceret motum.

Est igitur prima causa passionis moventis dissimilitudo quae est inter potentiam et actum : differentiae autem potentiae passionum et secundum Andronicum et secundum omnes Peripateticos sunt quatuor, scilicet timor, et tristitia, et concupiscentia, quam quidam spem vocant, et delectatio sive gaudium, quae quidem licet quatuor sint, tamen in causis naturalibus et motibus ad duo reducuntur quae nos augustiani et delectationem possumus appellare. Angustia enim est ex praesenti et futuro, et delectatio similiter: et in primo quidem movetur cor secundum systolem constringendo et fugiendo in seipsum., et in delectatione movetur secundum diastolem dilatando se extra seipsum et procedendo bonum conceptum in totius corporis perfectionem. Cujus signum est, quod cum homines sunt in angustia, constringuntur et suspirant : et cum sunt in delectatione multum immensa, tunc extenduntur brachia, et totum corpus, quasi non in potestate suiipsorum existentes. Causa enim primi est, quod cor retrahit ad seipsum sangui-

nem et spiritum ut calefaciat, et postea calida et subtiliata extendat in adjutorium corporis et membrorum : propter quod etiam plurimi primum in praeliis pavidi et timentes, post audaces et feroces inventi sunt. Cujus causa et hic aliquantulum patet, et infra melius patebit. Causa autem secunda est, quod cor expellendo dulcedinem conceptam, implet membra spiritu cum impetu a corde propulsato in subtili sanguine : et haec compellunt membra distrahi et extendi. Scimus enim quod nihil omnino fugit quod naturale est sibi et conservativum sui, sed potius quod suae naturae est contrarium.

Oportet igitur, quod omnis motus angustiae et ipsa angustia sint ex hoc quod sunt contra naturam : per eamdem autem necessitatem convincitur motus delectationis esse secundum naturam proppter id quod est naturae conferens apprehensum per sensum : et ideo haec imitatur natura et prosequitur : et totum spiritum et corpus extendit in illud. Licet autem angustia sit, sicut dictum est, et similiter delectatio ex conjunctione convenientis cum convenienti, ut dicit Dionysius, tamen hic secundum Platonem et Aristotelem, diversimode accepta inveniuntur. Plato enim considerans passiones non esse nisi secundum corporeas et cordis virtutes, dicit quod omnis delectatio est generatio in sensibilem animam, et tristitia similiter, cum opposita nata sint fieri circa idem. Aristoteles autem vult in Ethicis, quod virtus sensibilis animae et intellectualis non habens impedimentum in propria et naturali operatione : et ideo per causam diffiniens delectationem, dicit quod delectatio est operatio propria et connaturalis non impedimenta : et hunc frequens Avicenna, in epistola de Dispositionibus cordium et speciebus eorum dicit, quod omnis delicia sive delectatio est apprehensio per- fectae acquisitionis propriae virtuti, sicut sentire dulce et odorem bonum. Delectatio est sensui percipere vindictam virtuti irascibili, et percipere speciem virtuti cogitativae et aestimativae, et theoremata virtuti intellectivae. Cum enim omnis perfectio sit naturalis, oportet necessario, ut dicit Avicenna, delectationem innasci cum quaelibet virtus perceperit quod naturale est sibi. Istae igitur sunt duae primae causae imitationis vel fugae in omni motu animalium.

Si quis autem forte dubitet de his dicens, quod saepe naturalibus et conferentibus bonae habitudini quosdam contristari videmus et angustiari, sicut de absentia meretricum vel vini superflui tristantur fornicatores et potatores, advertat ea quae dicta sunt, quod scilicet habitus innaturalis transponit animal extra perceptionem sensus, et quod sentit contrarium illi habitui innaturali, movet tristitiam, et quod conveniens illi senserit, movebit delectationem. Et ideo delectationes fornicatorum et potatorum tristitiae sunt, sicut delectationes aegrotativorum et tristitiae sunt. De his autem in Ethicis jam dictum est : nunc enim non intendimus de his nisi secundum quod ad cordis dispositiones reductae, faciunt motum animalem in fugiendo vel prosequendo.