DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VI,

De differentia motuum cordis, angustiae scilicet et vigoris, sive audaciae et laetitiae.

Inveniuntur autem quaedam dispositiones cordium in fuga vel imitatione, quae videntur valde similes, non tamen sunt eaedem, et sunt praecipue quatuor. Debilitas enim cordis videtur esse valde similis coangustationi cordis, et vigor cordis videtur esse valde similis dilatationi et ampliationi, cum tamen eorum differentia non sit incognita. Et prima quidem differentia est in hoc quod unum eorum non semper concomitatur vel sequitur ad alterum : non enim omnis qui corde est debilis, est tristis vel angustiatus : nec omnis tristis est timidus, vel corde debilis : sicut nec omnis qui habet cor vigorosum, est laetus : nec omnis qui est laetus, habet cor forte et vigorosum.

Secunda autem differentia est in diffinitionibus eorum : timiditas enim quae est cordis debilitas, diffinitur per res formidatas, etiam quando non sunt sufficiens causa timoris sive formidationis, et tamen tolerari non possunt : formidolosus enim vel timidus est, qui ea quae timenda et non timenda sunt tolerare non potest. Angustia vero cordis diffinitur per contristans : angustiosus enim est quem angit in corde id quod modicam habet causam tristitiae, ex eo quod tolerari non potest propter apparentem injuriam illatam.

Tertia autem differentia est sumpta ex concomitantibus : fuga enim sequitur semper cordis debilitatem, quae est timiditas : et ideo cor in timore non movetur, nisi secundum systolem. Angustia autem sequitur vindictam, cum non potest tolerare injuriam : et ideo in ea cor quidem primo movetur secundum systolem, et postea secundum diastolem, quando vindicat.

Quarta autem differentia est effectus eorum in corpore : debilitatem enim cordis quae est timiditas, sequitur remissio caloris naturalis et dominium frigiditatis. Angustiam cordis sive tristitiam sequitur accensio caloris et fervor spiritus.

Quinta autem differentia sumitur in praeparantibus cor ad utrumque istorum : nimia enim tenuitas spiritus et paucitas parat cor timiditati : sed spissitudo spiritus et attenuatio parat cor angustiae et tristitiae : et ideo animalia habentia magnum cor et spiritum paucum et sanguinem frigidum, sunt timida multum, sicut lepus. Habentia autem cor magnum et spiritum multum et spissum et sanguinem calidum, sunt valde ferocia et audacia : et de hominibus est simile. Causa autem hujus est, quod cum spiritus sit tenuis et paucus recurrens ad cor magnum, retinetur in eo, et non calefit propter hoc quod sanguis est frigidus : et remanent illa animalia constricta. Cum autem cor magnum est et spiritus multus et calidus, quando sanguis et spiritus ad cor recurrunt, ibidem calefiunt et subtiliantur : et tunc cum impetu egressa implent totum corpus, et movent ad audendum. Et haec eadem est causa, quod quidam (sicut supra diximus) sunt in principiis aggressionum bellorum vel aliorum terribilium trementes et pallidi, et postea calefacto sanguine et spiritu in corde sunt audaces ultra modum et irati : omnis enim ira per hoc quod tristitia quaedam est, primo quidem habet motum secundum systolem cordis, postea autem in

vindictam movet cor secundum diastolem.

Quod autem multum considerandum est in his, est consuetudo. Consuetudo enim sibi facit succedere in corde similes passiones, ita quod tristitia sequitur tristitiam, et timor timorem, et vigor cordis sive audacia audaciam : et ita est de omnibus aliis, sicut locus qui calefieri consuevit, citius calefit, et in canthaphora sive siphonibus sequitur aqua aquam primo attractam per inspirationem sive suctionem : et ita tristitia sequitur tristitiae consuetudinem, et gaudium consuetudinem gaudii : et ideo solitarii frequenter melancholici et tristes efficiuntur, et conversantes cum jucundis et laetis mutantur ad sanguinis naturam.

Sed quod praecipue pertinet physicae speculationi, est quod gaudium naturaliter duo conservant, quorum unum est temperantia spiritus in sua compositione. Secundum autem 1arga materia reparantium spiritum loco ejus quod dissolutum est, spiritum restaurans : et quod conservetur ab his quae dissolvunt ipsum per modum violentiae, sicut facit labor et motus immoderatus et balneum longum et calidum et hujusmodi. Dissolutionem etiam spiritus praecipue duo causant, quorum unum est, quod forte sua subtilitate et mobilitate et caliditate nimis praeparatus est ad dilatationem : et ita dilatando se evaporat et deficit. Secundum autem est, quod forte nutrimentum quod eum restaurare debuit, natum est moveri ad aliam partem quam ad eam ad quam dilatatur spiritus : et tunc non restaurabit eum, et dissolvetur. Tristitiam autem frequenter duo sequi consueverunt: unum quorum est debilitas virtutis naturalis : alterum autem est spissatio spiritus, quae accidit ex frigore comprimente ipsum in corde : tunc enim incipit exstingui in eo calor naturalis propter multam ipsius retractionem et spissationem, sicut etiam aer spissatas mutatur ad naturam aquae vel terrae.