DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VI.

Quod in anima sensibili et intellectuali sit movens, et qualiter se habet hic motus ad motum eorum quae non per se moventur ?

Relinquitur autem quoad praesens negotium adhuc investigandum, utrum in illa particula animae sit facultas movendi, et facultas apprehendendi sensibiliter vel intellectualiter idem in eodem: sed hoc citius expediri potest per ea quae in III de Anima dicta sunt, et per ea quae hic modo dicta sunt a nobis : quoniam oportet quod in omni motu fiat nuntium de movendo, sicut diximus in libro de Anima : et ad hoc si fieret nuntium, et aliquid moveret, non hoc esset, sicut si mihi fieret nuntium, et tu exsequereris motum. Et hocnon potest esse. Oportet igitur quod idem sit qui fit nuntium de motu, et quod exsequitur motum. Nuntium autem non fit nisi per apprehensionem de lectabilis vel indelectabilis per sensitivam vel intellectivam animam. Oportet igitur quod intellectiva moveat et sensitiva non, aliamque movens et apprehendens per subjectum exsistens, si per aliquid quidem est esse movens et apprehendens : et moventia enim esse non est esse apprehendentis secundum quod est hujusmodi. Et haec omnia patent in III de Anima determinata.

Idem autem habetur per ea quae dicta sunt modo : quoniam si ad formam mo- vet sensitiva et similiter intellectiva, oportet quod formam illam aut semper

secum habuerit naturaliter, aut apprehenderit eam. Non autem semper secum naturaliter habuit formam illam : apprehendit ergo : eadem ergo erit facultas animae et apprehendens et movens : sed ejus esse aliquid est secundum quod apprehendens, et secundum quod movens est. Ex his autem ulterius concluditur, quod sicut in his quae non per se sed a generante moventur, motus secundum quod est actus moventis, idem est et ad formam et ad locum, sed secundum quod est actus mobilis, est diversus : ita etiam in his quae per se moventur, motus secundum quod est actus moventis idem est ad formam et ad locum : quoniam movens in talibus per formam et ad. formam movet delectabilis : sed secundum quod est actus ejus quod movetur, est alius, sed est conversus ordo : quoniam in his quae non per se moventur, in eo quod movetur motus ad locum, est secundum naturam consequens ad motum qui est ad. formam : locus enim et ubi datur formae, et similiter motus ad illa, sicut dictum est in Physicis, In his autem quae per se moventur, motus localis est ante motum ad formam delectabilis secundum tempus : quoniam motus localis in talibus non est nisi inquisitio et acquisitio delectabilis, in ratione tamen et diffinitione est prior in talibus motus ad formam delectabilis quam motus localis : quia est causa ejus. Quid autem in anima sit movens, et utrum unum, vel duo, vel tria, et quomodo unum, vel duo, vel tria, satis in libro de ''Anima dictum est. Similiter autem et quid est movens recte, et quid non recte, et quis ordo moventium, totum dictum est.

Haec igitur de movente motum in animalibus dicta sunt.