DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

De rationibus eorum qui dicunt postremum capitis esse principium.

Est autem inquirendum cujus particulae corporis primo sit motus. Cum enim. sit de operibus communibus animae et corporis, oportet quod sicut inquisivimus cujus sit facultatum animae, ita etiam cujus particulae corporis primo sit inquiramus .

Et invenimus super hac quaestione valde diversificari eos qui de physicis scripta reliquerunt. Galenus enim et om- nes sequaces ipsius, posterius capitis ubi nucha descendit a cerebro, id quod movet ex parte corporis primum esse dixerunt, et ad hoc multas dederunt rationes, quarum tamen quinque aliis videntur esse fortiores.

Una quidem est : quoniam ubi est virtus et facilitas animae movens, id videtur esse primum organum movendi ex parte corporis : sed cum sensitiva et intellectiva sint solae moventes, et illae operentur in capite, videtur quod in capite sit primum organum motus. Cum autem anterior pars sit humida valde et mollis, sicut competit sigillationi formarum sensibilium in sensibus, motus autem per humida et mollia membra expleri non possit, eo quod illa tracta a motore resolverentur, oportet quod ex opposito sit anterioris capitis : et sic posterior pars capitis erit principium motus ex parte corporis : sicco enim perficitur motus magis quam humido. Motum autem dico motum processivum, qui est motus animalium.

Alia autem ratio datur a quibusdam posteriorum, sic : diversarum virtutum et non subalternatim positarum diversa

sunt organa. Cum igitur motiva et sensitiva sint diversae virtutes, et non subalternatim positae, habebunt organa diversa : et cum sint eaedem moventes et apprehendentes subjecto, oportet quod sint vicariae : et ideo apprehendentibus anterius capitis, moventibus autem posterius attribuerunt.

Tertiam autem ponunt ex rationibus anatomiae : quia eum rescinditur corpus, nervi motivi omnes continuari videntur, aut ad nucharn quae est vicarius posterioris partis cerebri, ex qua descendit, aut ad posterius capitis. Cum igitur nervi motivi et chordae per quas fit motus, non continuentur ad principium motus ejusdem, certum esse inquiunt in posteriori parte capitis esse organum., quod primum est principium hujus motus.

Quarta vero sumitur ab expertis, ut dicunt : quoniam mollificantia nervos et infrigidantia quae stupefaciunt et immobilitant nervos motivos, et resolvunt, descendunt a posteriori parte capitis, et cum ibi tangunt nervos, tollitur motus a membris, et fiunt contracta. Relinquitur igitur quod id sit principium motus in toto corpore.

Quinta autem est ratio similiter ab expertis : quoniam in incisis aliquibus nervis jam quidem contractionem et immobilitatem incurrunt quorumdam membrorum : quod non esset, nisi esset ibi primum motus principium. Eamdem autem sententiam videtur tenuisse Plato, qui, sicut narrat Apuleius in libro de Platonis dogmate, totum hominem in vultu esse dicebat: eo quod omnes animae virtutes originaliter erant in capite, et praecipue motiva quae habet movere per imperium. Justum enim esse dicit hanc arcem corporis tenere, sicut et in mundo quaecumque superiora sunt, inferioribus, ut asserit, habent imperare.

Adducunt autem quidam, sicut Rasis, et alii, inductive argumentantes, quod si cor et hepar essent principium motuum, tunc haberent et ab ipso et ad ipsum instrumenta motus derivari. Hoc autem non est verum : et in hoc esset maximum nocumentum : quoniam extendendo nervos et ossa frequenter commoverentur et fortiter a basi sua solverentur : et hoc induceret mortem, praecipue cum etiam nos experti simus, quod cadentes vel percussi in posteriori capitis, statim obrigescunt et incurrunt membrorum immobilitatem. Consentiunt autem omnes isti Platoni, quem fere omnes Antiqui sequebantur, exceptis admodum paucis, qui concupiscentiam et appetitum posuit in hepate esse tamquam in infimo alvi et abdominis, audaciam autem sive irasceiitiam in corde, et rationem omnia pro nutu moventem cum omnibus sibi in movendo deservientibus dixit esse in cerebro. Caput autem propter hoc esse sphaericum ut organum motus in animalibus etiam in figura videretur congruere corporibus, quae primo in coelestibus moventur, et sunt causa motus inferiorum : esse autem distinctum, ut mediam arcem tenerent imperantua, et altrinsecus distribuerentur illis deservientia : quando quidem ea quae motum esse faciendum vel non. faciendum denuntiant : retro autem ea quae eumdem mandant exsecutioni.

Addunt etiam quidam Socraticorum Philosophorum, quod si concederetur principium motus animalium cordi, in quo est irascentia, vel hepati, in quo est latebrosa sedes libidinum, numquam esset habens modum nisi inordinatum. Causa enim inordinationis in motibus est quando haec prima movent, et non ratio. Esse autem tunc dicunt ordinatos motus, quando motus ab arce descendunt dignitatis, hoc est, a sede rationis in capite. Omne enim animal asserunt quamdam cognitionis scintillam habere in capite, quae causa est ordinationis motuum ipsorum secundum naturae indigentiam, quamvis non habeat rationem.

Amplius autum addunt his quae dicta sunt, quoniam et laesiva arcis in capite motuum faciunt inordinationem, non autem laesiva in corde vel hepate : cordiaci

enim et hepatici motus habent ordinatos : non autem his quibus corrupta est media cellula capitis, quam logisticam primus Socrates appellavit : et hoc est signum, quod principium motus a capite sit, et non ab aliquo alio organorum.