DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De diversis dispositionibus cordis ad systolem motum et diastolem in tristando vel gaudendo vel hujusmodi.

His igitur sic habitis, oportet scire quod potentia angustiandi et delectandi habet quidem omne quod movetur animalis motu, sed non una omnium hujusmodi naturalis habilitas et aptitudo : quoniam differentia inter potentiam possivam et habilitatem sive aptitudinem est, quoniam potentia aequaliter est inter opposita : habilitas autem et aptitudo inclinata est magis ad alterum oppositorum.

Oportet autem nos has aptitudines determinare ex dispositionibus primi organi motus, hoc est, cordis cujus complexiones multae sunt sicut et totius corporis animalium. Est autem omnis aequalitas naturalis, et egressus ab aequalitate est innaturalis, aut ad innaturalia appropinquans. Dico autem aequalitatem proportionis geometricae medietatis, sicut saepe dictum est in antehabitis libris. Quot sint autem qualitates complexionum in communi, alibi diximus in libro de Natura locorum.

Dicamus igitur hoc in communi, quod cor proportionaliter in medietate consistens habet sui complexioni respondentem spiritum et sanguinem, et praecipue si- nistri thalami cordis, in quo est subtilior spiritus et sanguis clarior. Possunt autem ista secundum egressum ab aequalitate et secundum aequalitatem multis modis variari. Aut enim est multum subtilis et clarus temperatae complexionis humidus calidus, et talis spiritus maxime accedit ad dispositionem coelestium : aut est habens omnes proprietates his contrarias, quod scilicet est paucus, grossus, obscurus, intemperatae complexionis, aut in frigore excedens, aut in calido vel in humido vel in sicco, et aequalitatem suae complexionis derelinquens : propter hoc quod cor et corpus similiter recedunt ab aequalitate : aut est deficiens in aliqua qualitate ab illo, vel in quantitate, et alias retinens. Et hoc est multis modis : aut est paucus, subtilis, clarus, et temperatus : aut est multus, grossus, clarus, et temperatus : et hoc raro contingit: grossities enim illa procedit ad aliquo obscurante eum, et ideo frequenter comitantur subtilitas et claritas et grossities et obscuritas. Contingit tamen aliquando obscuritas ex ipsa spiritus compressione, licet sit clarus in seipso : et haec compressio aut contingit ex frigore accidentali, aut ex revolutione spiritus in seipsum : aut est etiam spiritus multus subtilis, sed non clarus, sed niger et fuliginosus et intemperatus. Et sunt tot modi spirituum, quoties dictae spiritus conditiones possunt componi et dividi, et in quolibet modo sunt multi particulares modi, qui quidem aptitudinem cordi faciunt ex naturali compositione : et tunc perdurant hujusmodi habilitates. Et si aliquando studium ponat aliquis in contrarium, tamen redeunt et vincunt frequenter, sicut dixit Horatius ,

Naturam expellas furca, tamen usque recurret.

Aliquando autem causantur ex consuetudine aut studio, et illae etiam durant diu. Aliquando etiam fiunt ex nutrimento sumpto, et illae non durant diu, nisi assiduetur talis sumptio nutrimenti.

Dicamus igitur, quod si in corde est multus spiritus, clarus, subtilis, calidus, et humidus temperate, hic est aptissimus gaudio et delectationi: et non tristabitur nec angustabitur nisi ex magna causa.Et haec est optima dispositio quae quasi vitam florentem facit : et tamen hoc propter conjunctam sibi dissolutionem impedit studium scientiae et virtutis, sicut Aristoteles in libro de Problematibus dicit, asserens quod omnes excelsi in sapientia et heroicas virtutes habentes, fere fuerunt melancholi ci. Talis igitur in cujus corde generatur spiritus hujusmodi, in omnia membra corporis emittit spiritus : quia multi sunt qui non deficiunt : et ideo perseverant in eo gaudium et delectatio : et talis claras et jucundas habet conceptas formas, quia tales repraesentat clarus spiritus : et talis intime gaudet, quia in medullas ejus penetrat subtilis spiritus : nec removetur a deliciis propter hoc quod nihil intemperatum est excutiens spiritum extra statum quem habet. Si quis autem est pauci subtilis et clari spiritus et humidi, facile gaudebit ex qualibet occasione, et vehementer, sed cito deserit : quia spiritus deficit ex paucitate, et facile dimittit quod concipit ex humore : et talis est puerorum spiritus : et ideo facile iucundantur, et facile cadunt a jucunditate. Si quis autem est pauci spiritus et tenuis et non clari, sicut sunt spiritus convalescentium ex aegritudinibus et macilentorum siccorum, hic non gaudet de facili : eo quod spiritus vix sufficit principio vitae : et ideo in corde retinetur, et non effunditur in delicias corporis.

Hi autem quorum spiritus est multus quidem grossus, calidus et obscurus, erit fortissimae irae : et diu tenebit eam, nec de facili sedabitur et non delectabitur de

facili : quia spiritus grossus repugnat diffusioni : et ideo pondere suo comprimit cor, et obscuritate terribilia ingeret, et grossitie diu tenebit: et ideo tales sunt memores injuriarum cum tempore. Tales enim sunt habentes, ut dicit Aristoteles, proprietatem rubei vini, quod fumosum est, et habet vaporem spissum et calidum, et caput semper spiritibus replentem : et ideo sunt studiosissimi et constantes in maturitate et gravitate heroicae virtutis, et magis attendunt his quae sunt rationis quam his quae sunt sensuum, propter longam moram formarum in cellulis capitis, super quas non sensus, sed intellectus convertitur. Si autem sit spiritus paucus et non clarus, sed tamen subtilis et calidus, talis erit brevis irae et ferventis : sed non diu tenet eam, tum propter spiritus paucitatem, tum propter subtilitatem ejusdem. Fervet autem in ira ex calido, et non de facili gaudent ambo isti.

Si autem sit spiritus paucus et grossus et obscurus et frigidus, hic erit de conditione melancholiae et senii : et hoc tantum excedere potest in his, quod numquam gaudebit, sed semper tristabitur : et si non excedit multum, tunc tamen non facile gaudebit, sed facile tristabitur, et erit pavidus ex qualibet causa, et fugiens, et etiam, ut ita dicam, formidans : et ideo senes tristes sunt et melancholici de melancholia naturali. Simile autem judicium est de aliis hujusmodi.

Quando autem ista sunt ex cibo et potu, tunc habent etiam secundum complexiones ciborum et potuum varietatem. Et idem est quod medicorum sapientes dicunt, quod boni cibi bonos generant humores, et boni humores bonos spiritus, et boni spiritus bonos mores et delectabilem vitam. Hinc etiam est, quod vinum dicitur bonae spei facere hominem : quia est calidum naturaliter, et habet hu- morem actualem subtilem, ex quo generantur multi et boni spiritus : sed tamen talis non gaudet nisi in sensibus : quia vinum sui vapore obscurat cellulam logisticam : et discurrunt spiritus inter organa sensuum, et per mediam capitis vacuitatem, et non repraesentant nisi sensibilia. Et haec est causa, quod ebriis videtur quod moveantur ea in quibus sunt propter spirituum discursum ex calore vini.

Ex his autem advertere quiddam quod multi minantur : et hoc est quod intellectualia et divina et rationalia et honesta minus sentiuntur delectantia, et contraria earum minus tristantia quam sensibilia et humana et utilia et aliquando inhonesta : cum tamen illa incomparabiliter et multo secundum se magis delectabilia sunt quam ista. Causa autem hujusmodi est, quod sensibilia et humana particularia et universalia sunt corporaliter in spiritu qui a corde procedit, repraesentata, et ideo afficiunt fortiter, et compatitur eis secundum delectationem et tristitiam corpus : eo quod corporaliter et corporali spiritu movent : sed in intellectualibus et rationalibus et honestis non compatitur corpus, eo quod haec non sunt in spiritu corporeo : et ideo parum movent, maxime eos qui circa abstracta et simplicia et incorporalia nesciunt attendere : et haec est etiam causa quare ut frequenter vincunt delectationes corporales, et evertunt delectationes virtutis et honesti et divinas.