DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De motu qui vocatur processivus animalium, et de proprietatibus ejus.

Motus autem animalium perfectorum est valde multiplex. Unus est ille qui vocatur processivus, quo animal procedit de loco ad locum. Secundus autem est motus membrorum, sicut manus et capitis et aliorum, quae licet a corpore non moveantur, tamen in corpore manentia movent secundum diversa loca et ad diversos situs.

Inter hos autem motus perfectior est processivus, et etiam communior : quoniam videmus hunc motum quibusdam animalibus inesse, ut Iimacis, et ostreis quibusdam quae motum membrorum aut parum aut nihil habere videntur. Primo igitur de ipsis dicentes accipiamus divisionem Platonis, qui dicit septeni esse differentias hujus motus, sicut et in mundo septem dicit genera motus localis inveniri, sicut narrat Apuleius in libro de Platonis dogmate. Est enim ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum, et deorsum et sursum, et in gyrum : hae enim omnes differentiae in motibus coelestibus inveniuntur, sicut in Coelo et Mundo est ostensum. Inveniuntur autem et in lumine quod est instrumentum et quasi spiritus emissus ab orbe in materiam generabilium sibi subjectam. Motus enim coeli incipit a dextro, et regyrat per sinistrum : motus autem latitudinis vocatur in astronomicis cum est ab ante in retro, et motus luminis est a summo in deorsum. Motus autem formae coelestis est in gyro. Cum igitur, sicut saepe dictum est, motor animalium, ut ait Plato, a fonte coelestium exortus sit, non movebit nisi coelestes imitando motores : et sic oportet in motu processivo istas differentias inveniri.

Dicamus igitur, quod sicut est in animalibus perfectissimis et nobilibus, sicut in homine, et leone, et aliis hujusmodi : ita etiam est in aliis vel aliquid simile illi, sive sint bipedia, sive quadrupedia, sive multipedia. In omnibus autem animalibus perfectis sic est, nisi per accidens fiat contrarium, quod ambulando praeponunt dextrum, et trahunt sinistrum : eo quod ista duo sunt principia latitudinis, et ambulatio est motus secundum latitudinem. Movens autem in hoc motu est vis sensibilis, cujus motus est ab ante retrorsum, primum in apprehendendo nocivum vel conveniens, et imitando et fugiendo per appetitum vel delectationem fit a retro in ante : et hic est motus vel virtus movendi, et desiderium, et spiritus qui ab intus ad extra ubi sunt sensus, et expanditur in organa anteriora praecipue. Motus autem a deorsum in sursum et e converso, competit etiam secundum processum qui est a sursum in deorsum : et hic est motus motivae virtutis, quae affixa est nervis et musculis quibus fit motus : haec enim a sursum capitis est exiens usque ad ultima organa pedum deorsum, per quae motus deam-

bulationis perficitur. In gyro autem motus est ipsius organi per quod fit ambulatio motus : sic enim optime quae sunt in microcosmo, macrocosmo secundum tam Peripateticorum quam Stoicorum congruunt doctrinam, ut motus primi moventis per imperium in anima et exsequentis ipsum, sit a sursum in deorsum, et non e converso : sic nec motor coeli aliquid movet de suo corpore a deorsum in sursum, sed e converso influit virtutes motivas omnibus quae moventur in terra. Motus autem primi organi quod est cor, et sui instrumenti quod est spiritus, fit a retro in ante, cum initium factum est ab ante in retro, et ipsa principia motus proxima sint a dextro per sinistrum regyrantia motum : et ipsum crus et pes quae sunt instrumenta facientia motum ipsum, mota sunt in gyro quantum possibile est ipsis.

Ut autem liquidius videantur, resumamus paulisper ea quae supra bene probata sunt, quod scilicet motor non movet nisi per similitudinem aliquam coelestis motoris. Oportet igitur, quod etiam motor animalium quantum possibile est, coelestem motorem imitetur. Scimus autem ex bis quae in ''Coelo et Mundo dicta sunt quod tota virtus movendi a supremo in omnes inferiores motores descendit : et scimus per prius habita, quod secundum Platonem et medicos, et etiam secundum veritatem aliquam quam supra expressimus, virtus motiva ab occipite procedit per nucharn in membra inferiora : quod omnino similitudinem habet cum illo quod fit in coelo. Motus igitur virtutis motivae quae complete et distincte procedit movendo descendit ab alto in inferius, sicut et virtus motiva procedit a caelo in elementa et elementata. Similiter autem per antedicta scimus, quod primum organum motus est cor, et movet exsufflando a se spiritum. Et hic motus est similis ei qui fit in coelo, qui est secundum circulum declivem : quoniam in illo lumen et radii subtrahuntur generatis et corruptis : quoniam sol est retro apud Capricornum, et expanduntur radii ejus et calor et lumen cum sol movetur ad Cancrum, quod vocatur ab ante in retro, et a retro in ante motus proprie : et per eumdem modum spiritus substrahuntur, quando ad cor posterius redeunt, et immobilitantur tunc organa. Cum autem fit motus a retro ubi est cor, ad ante ubi est sensus, tunc expanditur spiritus, et etiam calor ad ante in sensuum organa, et mobditantur. Talis autem est motus sensibilis ad animam, et fugae, qualis est motus ab ante in retro : et talis est motus appetitus ab anima sive a corde, et imitationis, qualis est a retro in ante. Observat igitur in hoc etiam motor animalis motus modum coelestis motus.

Amplius autem dextrum in coelo scimus esse, unde est motus, et ubi est virtus motoris major. Sinistrum autem est in coelo quod est in eo quasi tractum ubi est virtus minor motoris. Per omnia autem simile est in animalium motu, nisi sit impedimentum per accidens. Dextra enim pars est, in qua est abundantia caloris propter duo, quorum unum est, quod licet cor declinet ad sinistrum propter causam supra dictam, tamen ventriculus suus major aperitur contra dextrum, et exsufflat in dextrum quasi recta diametro spiritum et sanguinem influens : sicut etiam videmus in mundo in omni loco calorem multiplicari, ad quem recta diametro incidunt radii coelestes.

. Alia autem causa est, quam supra diximus, praesentia hepatis. Cum igitur virtus moventis et cordis sit major in dextro, illud erit principium ambulationis. Et ideo animalia perfecta praeponunt pedem dextrum, et post trahunt sinistrum ;

et si homo inobservate debeat ferre grave onus, parabit humerum dextrum : et si. debeat facere expeditum opus, parabit manum dextram : et secundum hunc modum principia latitudinis sunt proxima principia expedita ad motum tam in coelo quam in animalibus. In gyro autem est formalis motus coeli, sicut ostensum est in sexto Physicorum , et secundum gyrum formas conversionis mutat, licet substantia maneat in eodem loco. Hic autem motus est organorum sicut orarium et pedum : quoniam scimus horum quaecumque moventur, sunt fabricata radicaliter in aliis membris quae recipiunt ea in concavo suae sphaerae, quod membrorum a medicis vocatur pixis, et receptum in illo intrat per convexum sphaerae merobri. quod movetur : et virtus movens est sita in musculo ante membrum quod movetur, sicut movetur pes in cruris pixide habens convexum verte- bri sui, et movetur in pixide coxae in

genu impingens suum convexum sui vertebri, et coxa habet vertebrum in pixide femoris. Talis autem figura mobilium non admittet motum nisi illum qui aut est circularis, aut imitatur circulum, et maxime cum ipse musculus, in quo est sita virtus movens, sit compositus ex nervis motivis qui extenduntur ex ipso ad membrum quod movetur, et procedit ab ipso in acumine musculi retro chorda quae ex nervis concurrentibus conflectitur, per quam membrum ad suum situm retrahatur : expellit enim virtus musculi membrum per nervos extensos ad ipsum, et retrahit per chordam quae procedens a fine musculi, alligatur membro. Talis autem expulsus et retractus ad. minus faciunt semicirculum. Constat enim quod si pes circini mobilis, immobili alicui in una parte sui quae est altera pars vocata, alligetur, et inferior pars extrudatur et retrahatur, circulum vel aliquam portio- nem circuli describet. Sic autem est per omnia de cruribus et aliis mobilibus membris animalium, quae in una parte extruduntur, et in alia parte in motibus manent alligata.

Manifestum igitur ex dictis, quod organum ipsum motus imitatur motum coelestem qui est circularis. Haec autem prudentia primo inventa est a Pythagora, postea consenserunt in eam Socrates et Plato, dicentes animae motus esse coeli motus : et hanc etiam sententiam corroborant dicta Peripateticorum, tam Aristotelis quam aliorum.