DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

Qualiter motus animalium est in aliis membris corporis ?

Est autem hic motus fere omnium membrorum exteriorum corporis motus, sicut apparet in capitis motu et manus et brachii et aliorum exteriorum membrorum : omnia enim haec habent hujusmodi motores quales dicti sunt, et motus tales quales jam ante praediximus : sed tamen motus eorum non vehunt totum corpus, sed aliquam partem : eo quod ipsa membra non sunt organa motus processivi, sed sunt motus deservientes ad facilius consequendum id quod desideratur. Ideo etiam manus dicitur organum organorum et species aliorum organorum : quod licet in libro de Animalibus plene determinandum sit, sicut et caetera quae spectant ad naturam partium corporis animalium, tamen hic oportet dici, quod in manibus et brachiis plus apparet de motu isto quam in aliis membris, eo quod manus et brachia formata sunt ut impedientia removeant ab omnibus aliis membris, et conferant expedientia.

Et ideo cibus in os manu portatur, opera artis aptius manus exsequitur, pedes parant ad ambulandum : et ideo quaecumque sunt expedientia, aptissime praebent organis. Caput autem mobile et in his quae collum habent simili modo motus : ad hoc autem ut circumductum citius utatur sensibus et maxime visu : quia visus non perficitur nisi ad lineam rectam. Quae autem collum non habent, non possunt habere talem capitis conversionem, quia incideret corruptio et mors propter separationem cerebri a nucha descendentem. Et ideo talia quando visu uti contingit, totum corpus ad. illam partem ad quam visus dirigendus est, convertunt. Similiter autem illa quae habent aures in summo vertice capitis ultra situm oculorum elevatas, oportet quod curva foramina valde habeant auditus in auribus : quoniam si pori auditus statim directe transirent in summum capitis eorum, ex motu corrumperetur cerebrum. Cujus signum est, quoniam natura ossa dura valde, quae petr osa vocantur, ponit circa auditum. Quia igitur recurvari ad. infimum ad ossa petrosa necesse est pars auditus, oportet esse aures magnas quae multum aerem capiant, et mobiles ut undecumque soni veniant, ipsos colligant antequam refringantur in aere. Licet enim per circulum fiat sonus,

tamen melius percipitur ex directo primi sonantis.

Signum autem ejus quod dictum est, potest accipi in anatomia capitis. Animalia enim quae habeat aures (ut dictum est) eminentes, integri ossis inveniuntur sub auribus ex directo propter quod foramen descendit inferius. Haec igitur est causa quare talium aures moventur et non hominis, vel simiae quae figuram aurium inferius sitam habet super foramen auditus. Sic etiam est de ore et de niaxilis, et omnino quibuscumque natura motum dederit, quod conditiones motus quae supra dictae sunt, observant, non quidem tantum quantum pedes, eo quod illi sunt organa motus processivi, sed unumquodque secundum modum possibilem et congruentem sibi. In omnibus autem his motus procedit ab immobili et in toto animali et in partibus : in toto quidem, quoniam centrum cordis est a quo procedit primo totus motus, et ad id retrahitur : et cum ex illis componatur vertigo, oportet quod totus motus gyra- tive perficiatur circa centrum cordis revolutus. In partibus autem similiter est, sicut diximus superius : quoniam unumquodque vertebrum mobile movetur in pixide membri proximi immobilis eo motu quo movetur membrum quod movetur in ipso.

Sic igitur patet qualis sit motus processivus tam in toto animali, quam in partibus animalis acceptus. Ex praedictis etiam innotescit, quod ea quae moventur violenter, violentiam non patiuntur quae sit omnibus modis contra naturam. Licet enim motus dicti sint violenti secundum quod sunt corpora rectarum superficierum et recti motus, tamen in quantum ipsa eadem sunt corporum animatorum, elementa habent potentiam, quod illis mixta moveantur non contra naturam primis dictis motibus. Dico autem non contra naturam formae eorum secundum quod constituunt animatum corpus, et accipiunt tormas taliter moventium, qualiter movent superiora, sicut planum est intelligere ex his quae praemissa sunt.