DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

Rationes Peripateticorum ad hoc quod anima movet in quantum est separata.

Ut autem perspicacius ea quae dicta sunt, appareant, inducamus rationes Peripateticorum, per quas demonstremus animam movere, non in quantum est forma, neque in quantum est anima, sed in quantum est aliquo modo separata, et ostendamus quare substantia formalis separata habet movere prae aliis formis separatis.

Dico igitur, quod si forma in quantum est forma, vel etiam si anima in quantum est forma quaedam corporis, moveret, tunc oporteret quod omnis forma moveret localem motum. Hoc autem ostendimus esse falsum in octavo Physicorum. Ex eodem autem sequitur, quod si. anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima : quod iterum falsum est, cum anima vegetabilis nullo modo moveat. Si igitur movet aliqua anima, hoc non habet in quantum est perfectio materiae sui corporis : quia omnis forma est perfectio suae materiae, et tamen non movet. Si autem sic, patet quod etiam non habet movere in quantum est perfectio corporis organici physici potentia vitam habentis : quia haec diffinitio convenit animae omni, et non omnis anima movet. Igitur anima nullo modo movet per hoc quod est perfectio corporis vel partis corporis. In anima autem nihil invenimus nisi quod est perfectio, et quod est separata secundum aliquid sui. Oportet igitur quod moveat in quantum est separata, et non conjuncta corpori.

Amplius autem non idem in essentia et esse est movens et motum : igitur ab eo quod distinguitur, magis est virtus movendi, quam ab eo quod mutatur cum corpore. Distinguitur autem per hoc quod est aliquo modo separata. Per hoc igitur quod est separata, habet movere anima.

Amplius autem potentiam quae est omnino separata, motivam invenimus etiam secundum hoc quod nihil accipit a corpore : et hoc est signum, quod aliquae partes et etiam ipsa anima movet secundum quod est aliquo modo separata.

Amplius autem substantiae intelligentiarum quae separatae sunt, et substantiae separatae vocantur, ipsae sunt quae primi sunt motores corporum. Omnis igitur substantia quae est actus movens, movere habebit per aliquid simile illius. Scimus enim quod si aliquid univoce inveniatur in pluribus, oportet quod sit causatum per aliquid unum, quod est in omnibus illis, sicut dicetur in secundo libro primae philosophiae. Cum igitur intellectus coelestes moveant motum locaper id quod sunt separatae, oportebit igitur, quod omnis substantia movens localem motum, sit separata per hoc quod movet localem motum.

Dubitabit autem fortasse aliquis dicens inter motorem et id quod movetur, nihil esse medium, et sic separata nullatenus videntur posse movere. Sed ad hoc solutio est facilis valde : localis enim distantia non est inter motorem et id quod movetur, eo quod in his quae per se moventur, id quod movetur, componitur ex motore et mobili : quando autem non per se moventur, tunc ea quae moventur, sunt in potentia ad. motum, aut per se, aut per accidens. Et si sunt in potentia ad motum per se, moventur a generante per se : et est idem

movens ad locum et ad formam, et eodem motu moventes : licet forte non sit Idem motus secundum quod motus est actus et perfectio mobilis. Si autem sunt in potentia ad motum per accidens, tunc habent motorem per accidens, qui est removens impedimentum. Et in his omnibus motibus motor est immediatus mobilium per substantiam aut per virtutem quae multiplicatur per media moventia usque ad id quod ultimo movetur. Nihil autem repugnat quod motor separatus sit secundum substantiam et separationem, et tamen sit immediatus ei quod movetur, ex quo unum compositum est in coelestibus ex tali motore et tali moto : non enim separatur per locum, sed per essentiam et operationem, et conjunctus sibi per virtutem motivam et etiam per substantiam : non tamen sic quod ipsa substantia sit impressa in materiam ejus quod movetur, sed libera existens conjungitur ei in quantum motor tantum. Haec autem omnia manifesta sunt ex dictis a nobis in Physicis, et in libro de Coelo et Mundo,

Si quis autem mirabitur quomodo substantia coelestium motorum sit separata, et convenit cum coelis, advertat ea quae in praedictis libris determinata sunt : quoniam forma non dicitur esse separata per locum ab eo a quo separata esse dicitur. Sed dicitur ideo separata, quia cum insit alicui subjectae materiae corporis, non est obligata eidem ut In aliquo subjaceat proprietatibus ejus. Et ideo quae nec dividitur divisione corporis, nec movetur motu corporis, nec operatur instrumentis corporis, illa separata est, non per locum, sed a corporalis materiae quantumcumque simplicis obligatione. Haec autem omnia competunt substantiis coelorum : propter quod separatae sunt et moventes : et aliae substantiae formales eo magis sunt moventes, quo fuerint magis separatae. Et ideo intellectus qui separatus est, magis movet quam phantasia : et sunt motus sui magis diversi : et hujus signum est, quod homo est multorum motuum et multarum operationum, et ad. intellectum fiunt omnes illi. Alia vero animalia sunt paucorum motuum et paucarum operationum, et non diversificantur, sed uno modo operatur una species animalium : eo quod moventur potius ad naturae instinctum, quam ad formam apprehensam, sicut in libro de Anima dictum est. Ex his igitur omnibus pro certo scitur, quod nulla substantia forma existens et actus, movet motum localem, nisi in quantum communicat in aliquo cum formis primis coelestibus separatis. Hoc autem est in quantum ipsa aut secundum quid aut simpliciter separata est, et ultra materiae sui corporis obligationem elevata.