DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

Qualiter omnes species motus violenti secundum naturam sunt in motu animalium, et qualiter dicatur processivus et perfectus ?

Est autem mirabile advertere de naturae solertia, quod cum videret hunc motum duplicem habere motorem : unum quidem qui respondet ei quod movetur secundum formam, alterum autem qui respondet ei quod movetur secundum materiam, ne dissolveretur facile quod compositum est, primum motorem membri fecit imitari coelum et coeli motores per quos est conservatio eorum quae con- servantur secundum formam. Ne autem esset nimius labor in altero, miscuit eum ex omni specie motus violenti : ut si unus generaret difficultatem, alter faceret levamen.

Adhuc autem quod hoc liquide videatur, ad memoriam revocentur quae in VII Physicorum de speciebus motus vio-- lenti dicta sunt. Sunt enim quatuor genera motus violenti, ad quae omnes alii motus violenti reducuntur, pulsus scilicet, et tactus, vectio, et vertigo. Horum autem tres sunt magis simplices, et quartus ex duobus componitur : ex pulsu enim et tractu componitur vertigo : eo quod primus tractus expellitur, et secundus retrahitur ad moventem. Scimus enim, quod dextrum inchoans ambulationem expellit primo membrum ambulationis, et post expulsionem retrahit ad virtutem musculi moventis, ut dictum est in Physicis. Ex his autem propter membrorum figuras, quae sunt concavum pixidis et convexum vertebri, componitur vertigo. Et in taliter motis membris vehitur animal ad desideratum quod. quaerit per motum. Vellitur igitur corpus, sed tribus aliis motibus movetur organum motus : nec tamen ideo dicitur iste motus violentus : quoniam in VII Physicorum, , sicut dictum est, animatorum motus assimilantur motibus violentis, cum tamen naturales sint, non quidem materiae mobilium, sed ipsis animatis secundum quod animata sunt. Et qui simpliciter vult dicere esse eorum, dicet quoniam sunt appetitus et voluntatis motus : quia voluntas et appetitus ipsa sunt moventia in his motibus : quibus etiam omnia alia moventia subserviunt.

In omnibus etiam his motibus advertendum est, quod omnia quae videntur habere similitudinem cum violentis motibus,sunt subservientia his quae movent,

ut coelestes motores : aliter enim contingeret error in motibus animalium. Et ideo pulsus non fit nisi secundum praeceptum decernentis motum, et comparatur ad tractum, tractus et vertigo membri totius et vectio corporis animati. Quod autem non in toto revolvitur, in eodem loco et centro manens sicut coelum revolvitur. Sed cum gyratione ipsum animatum movetur recte et linealiter, sicut currus totus linealiter movetur, licet tota moveatur circulariter circa axem. Hinc est, quod imperfectum necesse est deficere a perfecto. Imperfectum autem est, cujus perficientia et conferentia sunt extra ipsum : perfectum autem cujus perficientia et conferentia omnia sunt in ipso secundum substantiam. Et ideo cum coelum sic perfectum sit, movetur in eodem loco et situ permanens.Et ideo cum animatum corpus sit indigentiis et imperfectionibus subjacens, et tamen coeleste corpus secundum formam imitans et non secundum materiam, ideo oportet quod habeat in toto suo, hoc est, secundum se totum motum qui circularis secundum aliquid, et linealiter de loco ad locum procedens secundum aliquid : sic enim convenientibus quae in pluribus locis sparsa sunt, apte conjunguntur : et secundum hoc iterum habet motum ex tribus compositum quae in vectione esse dicta sunt in VII ''Physicorum . In motu enim vertebrorum habet motum expulsionis, et in motu corporis habet motum tractionis ad rectam lineam, sicut trahitur plaustrum, et in motu formae organi motus totius ad ambulandum, sicut totius cruris habet motum gyrationis sive ejus quod dicitur vertigo, sicut movetur id quod circumducitur in rota molendini. Sic igitur facile quis advertere potest ea quae sunt in motu processivo : propter quae etiam solus ille processivus a

Pythagora dictus est, et perfectissimus motuum qui sunt in corporibus mortalium. Processivus quidem qui non in locum unum nec una specie motus procedit, sed in omnem locum et in omni loco et omni specie motus coelestis et violenti : qui tamen animato violentus esse nullo modo dictus est. Perfectissimus autem, quia ex omnibus fere componi videtur : et haec est causa quare Socrates et Plato omnem animam animalium sic moventem a fonte coelesti derivari dixerunt, et ipsam esse moventem seipsam, opinantes quod id quod est omnis motus causa, movet seipsum, et ideo sibi obedit in omnem motum.