DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

De dispositionibus eorum quae moventia motu processivo.

Consequenter autem hic videndum est qualiter fiant motus Ipsi, utrum uno organo, vel duobus. Cum autem per quatuor modos in genere istius varientur, eo quod quaedam sunt gressibilia, quaedam volatilia, et quaedam natantia, et quaedam reptilia, eorum quae localiter animali motu moventur, oportet nos de omnibus his modis facere mentionem : et praemittimus primo in communi de omnibus his quantum spectat ad paesentern intentionem.

Dicamus igitur, quod nihil omnino motum processivum perficit uno tamen organo motus : et hoc contingit ideo, quia animal habet dextrum et sinistrum : et nisi uteretur dextro et sinistro, oporteret quod altera pars decideret, cum in nullo juvaretur ad motum. Et Ideo quaecumque moventur, duobus moventur instrumentis ad minus. Et si quis objiciat de saltantibus in pede uno, nihil valet objectio : quia talis motus est cum tanto labore, quod ipsum animal non potest sufferre diu : motus autem processivus inventus est a natura propter salutem animalis. Ex hoc autem patet mentiri Mappam mundi et Solinum, qui unipedes homines quosdam esse affirmant et ambulantes : hoc enim est impossibile propter rationem inductam.

Amplius autem et propter hoc quod de ratione motus localis animati corporis hoc est quod movetur a substantia Incorporea, sive sit corruptibile, sive incorruptibile quod fit a dextro in sinistrum gyrans in dextrum : dextrum enim

nulli inest, nisi etiam cui inest et sinistrum : eo quod opposita nata sunt fieri circa idem : et ideo nihil omnino intensum tantum uni organo processivi motus potest moveri : et ideo nihil ambulat tantum uno pede, neque volat tantum una ala, neque natat tantum una pinna, neque reptat tantum uno annulo corporis sui.

Ad hoc autem notandum, sicut et in Physicis nos dixisse meminimus, quod uliquando ea quae moventur motu processivo, uno quidem instrumento extenso ad movendum alterum sustentat : et cum illud extenditur ad processum, oportet alterum figi ad sustentandum id quo fertur animal, et numquam duobus simul nituntur ambulare, ita quod simul extendantur, aut simul figantur, sicut sunt omnia ambulantia bipedia. Et ideo non habent nisi unum modum procedendi qui jam dictus est. Ambulantia autem quadrupedia aut multipedia possunt simul duobus niti diversimode. Oportet enim necessario quod duo extendant, et duo figant simul : quoniam si unum tantum figerent, sive hoc esset ante, vel retro, caderet pars residua : et hoc ideo contingit, quia talia non sunt erecti corporis : et oportet quod corpus eorum in quatuor situ differentiis sit portatum, dextrorsum scilicet, et sinistrorsum, et ante, et retro. Et ideo uni non possunt niti, sed duobus. Sed hoc contingit multis modis, ut inferius in proprio capitulo de motu quadrupedum ostendemus. Volantia autem necesse est niti duobus simul organis, quorum unum sit a dextris et alterni a sinistris : et necesse est quod hoc simul extendat et simul retrahat : aliter enim necessario caderet in opposita parte in quacumque parte niteretur. Similiter autem est de natantibus, quod necesse est duobus niti simul a dextris et a sinistris dispositis organis : quia volatus et natatio fiunt per elementa in quibus non quiescit corpus animalis. Et ideo nisi ex utraque parte suspendatur, cadit. Ambulatio autem fit in terra in qua quies est animalium : et ideo in illa oportet altero pede sustentari, et sufficit ambulationi propter hoc quod totum corpus sustentatur super unum. In alis autem non est, quia ala non est basis corporis gravis, sed potius est impellens et trahens sicut remus navem et non basis ejus. Similis autem ratio est de natantibus. De multipedibus autem oportet necessario fieri multas bases : quandocumque enim corporis pondus tantum procedit, quod a basi pedum fixorum portari non potest, tunc oportet figere alias bases ad. sustentationem corporis. Talia enim ut in pluribus, sunt mollia, et non habent ossa se tenentia exceptis generibus cancrorum et testarum : et ideo oportet ad corpora illa multas parare bases. Similiter autem est de his quae sunt multarum alarum, sicut vermes volantes. Si enim illa movent extendendo et retrahendo alas, tunc duas extendunt, et duas retrahunt : et hoc contingit, quia corpora talium non sunt plurnosa et pennata, ut pennis illis portentur : et ideo oportet semper aliqua extensa esse : cum autem continue hoc fieri non posset, tunc oportet quod quando duae alae extenduntur, aliae duae retrahantur, et e converso. Talia autem sunt aeracae volantes, et bornbices volantes, et hujusmodi. Si autem ea quae sunt multarum alarum plus quam duarum, sunt extendentia omnes alas ad volandum, sicut sunt scarabaei, et hujusmodi, tunc duae sunt ad custodiam, et non ad. volatum. Ordinavit autem natura duas ad custodiam propter debilitatem alarum quae creatae sunt ad volandum. Talia autem continuo nituntur alis extensis, eo quod lenia sunt et ad modicum sustentaculum

feruntur super aerem : nec necesse est reflecti alas earum. Cujus signum est,quia aves bene plumosse et bene alatae diu volant extensis alis, et raro retrahunt eas.