De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum in divinis (e) essentialia sint immediatiora essentiae Divinae, vel notionalia.
Henr. sum. art. 27. q. 6. 7. Haerveus. quodt. 3. q. 3. et q. 4. q. 2. art. 51. et 52. et quodi. 3. q. 3. Scotus 1. d. 2. q. 2. et etarius dist. 8. o. 4. n. 6. et 2. d. 1. q. 1 Goffred. quadi. 7. q. 1. D. Thom. 1. part. d. 2.
Quod notionalia, probatur : Quae constituunt supposita alicujus naturae, sunt immediatiora ipsi naturae, quam illa quae sunt proprietates naturae: notionalia autem in Divinis constituunt supposita naturae divinae, essentialis non, sed sunt quasi proprietates illius naturae: igitur, etc. Probatio majoris : Natura immediate se habet ad suum suppositum proprium, quia de illo dicitur in primo modo dicendi per se, non autem de aliqua proprietate, nec e converso, sed tantum secundo modo ; igitur illud quo suppositum constituitur formaliter, immediatius se habet ad naturam. quam proprietas aliqua. Probatio minoris : Essentialia sunt communia tribus personis, et per consequens per nullum essentiale constituitur suppositum: igitur per notionale, sunt etiam essentialia proprietates naturae secundum Damascenum c. 12. Si tonum, inquit, si justum, si sapiens, si quodcumque aliud dicas, non naturam dicis. Dei sed quae circa naturam. Et Augustinus 15. de Trin. c. 5. Si dicam aeternus, immortalis, justus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium novissimum quod posui videtur significare substantiam, caetera vero hujus substantiae qualitates.
Ad oppositum ipsi essentiae immediatiora sunt illa, quae sunt perfectiones simpliciter, quam quae non sunt hujusmodi: essentialia sunt perfectiones simpliciter, notionalia non : ergo, etc. Probatio majoris: Primae perfectioni immediatiora sunt illa quae magis habent rationem perfectionis simpliciter, quam quae non habent: essentia autem divina est prima perfectio, perfectiones autem simpliciter habent magis rationem perfectionis quam illa, quae non sunt perfectiones simpliciter. Probatio minoris : Anselmus Monol. 15. essentiale est in quolibet melius ipsum quam non ipsum ; sed tale dicitur perfectio simpliciter: notionale est hujusmodi, quia cum quaelibet persona careat aliquo notionali, careret aliquo, quod esset in quolibet melius ipsum, quam non ipsum, et ita quaelibet persona non esset simpliciter perfecta, quod est inconveniens.