De solutione dubitationis circa praedicta.
Sed dubium oritur magnum quod reliquimus insolutum. Cum enim videamus substantias in coelis habere divinam operationem, non tantum movent corpora sua ad has formas, sed etiam materiam omnium generatorum et corporum : et si hoc faciunt per solum imperium, ut dicit Avicenna, videbitur quod non indigent ad hoc motu coelesti.
Adhuc autem secundum hoc aliqua forma induceretur in materiam generabilium, quae non educeretur per motum coeli. Et si hoc erit verum, tunc non omnis actio erit per contactum, nec omne movens immediatum est ei quod movetur. Et tunc non valebunt illae demonstrationes quae in septimo ''Physicorum adductae sunt.
Ad hoc autem dicunt Avicenna et Algazel et Adamidin, quod in veritate ab intellectu separatarum substantiarum multa fiunt in inferioribus per solum imperium, et non per motum coeli : et haec sunt quae monstra et prodigia vocantur, et mirabilia quae per nullum contactum fiunt nisi solius imperii voluntatis eorum, cujus causa proprie non est contactus aliquis, et hujusmodi rationem ad ducunt dicentes, quod cuicumque obedit corpus superius, illi etiam obedit quidquid illi subjectum fuerit corpori in natura. Constat autem, quod his substantiis obediunt corpora coelestia, quae regunt et movent omnia corpora generabilium et corruptibilium. Obediet ergo eliam eis illa materia istorum corporum sine illis moventibus.
Similiter autem dicunt esse hujusmodi in omnibus et corporibus hominum, ubi scimus experimento per solam imaginationem vel intellectum corpora moveri ad formas conceptas induendas et inducenclas in corpus : et quod valde admirabile videtur omni bene consideranti, in philosophia, dicunt quod tales animae tantum possunt esse separatae et exaltatae super corpus per modos illos quos cum de divinatione loqueremur, determinavimus, quod anima illa per solum intellectum et imaginationem movebit etiam corpus sibi non conjunctum in formam conceptam, sicut fit in fascinatione et praestigiis magorum. Potest enim esse in tantum elevata et separata, quod conceptu mentis et imaginationis non solum corpora movebit aliorum hominum, sed etiam elementa, ut elevet nubes, et producat pluvias et ignes, et faciat coruscare per solum imperium, per obedientiam quam habet materia generabilium ad hujusmodi animam : et hanc dicunt esse potestatem prophetarum, qui signa et portenta ostendunt. Certissime enim, ut inquiunt, est quosdam sic nasci ut mira faciant, et quosdam sic quod hujusmodi facere nequaquam possunt : et hujus non est dubium aliquam causam esse : et cum omne corpus animati causetur ab anima ipsius, oportebit, ut dicunt, causam horum operum esse in anima movente per intellectum et imperium. Exempli autem causa potest induci quod apparuit multis vi-
dentibus duobus geminis in Germania natis, quorum unus dum ferretur juxta ostia, omnia ostia versus suum latus sinistrum aperiebantur quantumcumque serrata fuissent : et hanc virtutem quam. ille habuit in sinistro, habuit frater ejus in dextro : et in brevi spatio temporis ambo defuncti sunt.
Haec enim philosophia videtur mihi a tramite veritatis aliquantulum oberrare : si enim haec essent ex solo animae imperio vel motorum coelestium sine motu orbis, non esset scientia per artem inventa unde prognosticarentur talium nativitates. Habemus autem scientiam nobis a multis physicis traditam, ex qua talia prognosticamus ex situ stellarum et motu orbis. Oportet igitur quod ista fiant per motum orbis, et non tantum per conceptum mentis intellectivae.
Amplius autem secundum dicta oporteret, quod conceptus intelligentiae orbem moventis variaretur secundum diversa concepta : omnis autem intellectus sic per diversa concepta variatus, movet inordinate secundum diversam inordinationem conceptorum : tunc igitur substantiae separatae aliquando moverent inordinate et exorbitarent, sicut dixit Plato, quod non concesserunt Peripatetici. Propter haec igitur et multa his similia dicimus falsa esse omnia quae inducta sunt, praeter hoc solum, quod intellectus et imaginatio movent corpora sibi conjuncta et unita per formam intellectus vel imaginationis, sicut in scientia de Anima dictum est.
Intelligentiam autem aliquid inducere in materiam generabilium nisi per motum orbis non opinamur. Intelligentia enim illa practica est, sicut saepius diximus, et una forma descendens et procedens a causa prima forma est, quae explicatur ab omnibus : et haec forma est essentia esse praebens, et est per lucis mo-
dum in omnibus intelligentiis : et determinatio et obumbratio ipsius et diversitas et numerus et differentia in specie et genere est ex determinatione quae fit per diversa magis et minus particulariter et universaliter moventia. Et ideo non variatur intelligentia separatarum substantiarum sicut movens ad diversa, non tamen aliquid movetur, cujus suus motor non sit immediatus, nec aliquid patitur quod. suum agens non contingat, aut per se, aut per medium proximum movens : sicut coelum movet per lumen aerem, et per ignem et per aerem movet terram : et universaliter loquendo primus motor in ordine naturae et artis movet tertium per secundum, et quartum per tertium et secundum, et sic venit virtus primi moventis usque ad ultimum quod movetur, ita quod nihil movet. Haec autem probata sunt in Physicis .
De fascinatione autem et praestigiis nos omnino aliam diximus esse causam. Dicimus enim ex virtute constellationis innasci virtutem his omnibus, quae motu coeli producuntur, quae cum constellatio prodigiosa est, similem virtutem inducit innatum. Quod autem haec aliquando ad imperium talium natorum fiunt, non habet aliam causam : quia tunc conatus est ad hoc faciendum, et virtus conjuncti efficitur instrumentum animae ut hoc perficiat. Nec fit hoc sine contactu : quia virtus illa quae mutat materiam ad formam praestigii vel fascinationis, per medium venit ad hoc ut tangat id quod mutat, sicut venit virtus magnetis ad ferrum quod trahit. Sic enim videmus operari imagines et annulos quae fiunt ad stellas, quae tamen nullam formam imaginari vel intelligere possunt, et nihil omnino valent imperare. Diximus enim in scientia de Somno et Vigilia, quod hujusmodi formae coelestes fortissimae sunt et efficaces valde in transmovendis rebus, prae- cipue cum nos videmus tantam esse efficaciam earum, quod omnia alia moventia inferiora eisdem formis organice et instrumentaliter deservientia sunt.
Ex eodem autem sequitur, quod si anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima, quod iterum falsum est. Et ideo cum confortantur a stellis, tunc movebunt corpora quasi violenter, non valente repugnare anima quae in ipsis est aliquando : sed tamen voluntatem non movent violenter. Redit ergo haec sententia, quod animae sunt moventes corpora sua sibi conjuncta per naturam, et eas habere hanc facultatem ex similitudine ad substantias coelestes moventes in operatione divina, et per hoc quod sunt corporibus non omnino immersae quin etiam habeant motionem propter corpus omnino, ut est intelligere, aut actionem quae magis est animae quam corporis, sicut est imaginari, et aestimare, et memorari et hujusmodi. Illas autem animas quae nullas habent omnino actiones plus suas quam corporis, sed potius plus corporis quam suas, ut est nutrire, et augere, et generare per divisionem materiae.
Amplius autem illas essentias quae non nisi quiescunt in materia, et agere separatae nullo modo possunt, omnino motivas esse impossibile est.