De causa virtutis loci qua datur forma elementi.
Admirabitur autem forte aliquis unde veniet tanta loco virtus, quod in loco quaedam pars universalis materiae simplicium corporum accipit formam ignis, pars autem aeris, et pars formatur in aquam, et pars in terram : materia enim de se nullum omnino habet locum. Similiter autem materia quae est sub forma corporum, licet loco circumscribatur, non tamen exigit locum sub determinata loci differentia ad quam est motus secundum locum : sed ratione formae substantialis determinatae, quae in quantum forma substantialis est generabilis corporis, exigitur determinata loci differentia ad quam est motus secundum locum. Videbitur enim alicui fortasse, quod superficies cujus concavum est locans in se locatum, dicitur et aliquid esse corporis locantis et non locati, et ideo habere virtutes corporis locantis : et propter illud debere agere ad formam corporis locantis et non ejus quod locatur in ipso : propter quod videtur concavum ignis in modo elementali non aerem debere producere, sed ignem : et sic nullum elementorum deberet esse nisi ignis solus, qui ex motu et lumine superiorum corporum generatur, et totam materiam elementalem videtur debere convertere in se.
Propter quod etiam quidam Antiquorum dixerunt solum ignem esse primum elementum, et alia per compositionem ipsius et coacervationem partium ignis. Hic autem error est sicut in libro de Coelo et Mundo diximus. Et ideo cum Avicenna et quibusdam aliis Philosophis dici oportet, quod locus naturalis qui virtutem habet inducendi formas in materia corporum simplicium, est superficies corporis continentis cum distantia sui ab orbe : haec enim distantia causat calidum et frigidum, humidum et siccum, quae sunt virtutes naturales elementorum : haec enim si nulla sit, ex motu et lumine inducit calidum in sumno et subtile et siccum, quae omnino non sunt nisi formae ignis. Si autem sit distantia prima, in qua remissa est virtus motus, disgregabitur virtus elementalis contra statum formae ignis, et inducitur calidum non omnino extrahens, sed spirituale humidum permittens, et causas in materia : et distantia ulterior causabit ampliorum partium materiae grossitiem, in qua humidum tantum partes materiae faciet fluere ad invicem : et distantia prima causabit formam aeris : distantia autem secunda formam aquae : perfecta autem distantia quae est omnino cum defectu caloris, sed potius habet frigus partes materiae constringens, causat siccum per omnimodam humidi expressionem, et inducit formas terrae : et hoc ulteriori manifestatione in secundo Peri geneseos, et in libro Meteororum manifestabitur.
Haec enim quae hic inducta sunt de generatione elementorum, non ob aliud inducta sunt, nisi ut sciatur distantia loci ab orbe secundum suas differentias, cum locus causet formas elementorum, et ad locum sub tali, vel tali distantia motus est ipsorum. Duo tamen istorum locorum sunt extremi, et duo sunt medii : medium tamen propter facilem elementorum admixtionem a physicis interstitia dicti sunt. Aer quidem superius est aestuosus calidus, et inferius est va- porosus, calidas propter repercussionem radiorum ad terram. In medio antem est frigidus propter privationem utriusque caliditatis. Similiter autem aqua in summo subtilior est et dulcior propter aeris admixtionem, et in infimo turbulenta et salsa propter terrae admixtae combustionem, et in medio insipida. Sed differentia est in hoc duorum elementorum mediorum., quod aerem in infimo calidum per accidens, hoc est per repercussionem radiorum luminum coelestium, cum ex vicinitate ad. duo elementa frigida frigidus esse deberet : in medio autem est frigidus ultra quam deberet per accidens, hoc est, per frigidas partes in eo repercussus ex vaporibus terrae et aquae : quae quando non recipiunt actionem fortem a radiis solis, ad frigiditatem naturalem reducuntur, et infrigidant aerem : et ideo aer in actu calidi et humidi repercussus circa medium aeris, non est directe in ipsa media regione spatii sui.
Ex omnibus autem his rationibus patet veram esse sententiam quam tres Philosophi communiter tradiderunt, scilicet Avicenna et Averroes et Moyses aegyptius, quod scilicet locus sub determinata distantia a coelo causat formas elementorum : et ideo elementa moventur determinata ad talem determinatam distantiam loci sub orbe propter loci et locati contrarietatem. Yirtus autem causandi quae huic vel illi loco a coelo infunditur, divina est et optima, quia aliter non esset motus ad locum : non enim motus est ad aliquid, nisi illud sit in ratione divini alicujus et optimi. Est autem perfectissimus omnium motuum motus localis, ut probatum est Physicis et in Coelo et Mundo : quare propter ipsum oportet esse aliquid divinissimum et optimum secundum naturam rei. Illud autem divinum quod sic est in loco, propter quod motus est ad ipsum quod a caelo sibi influitur, quod simpliciter est locus et non locatum, quidam vocant lucem : et idea dicunt lucem esse firmamentum loci : eo quod mathematice loquentes basilica
vocant. Sed si lux accipitur pro eo quod actum lucis habet illuminando, tunc virtus illa nequaquam lux vocari potest : mobile enim localiter non plus movetur ad locum illuminatum quam ad tenebrosum. Si autem lucem vocant omnem virtutem quae a caelo influitur in inferioribus mediante natura luminosi, tunc verum est quod dicunt : sed tunc improprie loquentur : multae enim virtutes a coelo diffunduntur in. inferiora, quae nequaquam luces vocari possunt, licet forte cum lumine coelesti descendant, sicut est calidum, et aliquando frigidum, et aliquando humidum, et aliquando siccum, quae cum radiis stellarum in inferioribus influuntur, et tamen nullum ipsorum nomine lucis proprie vocatur : virtutem tamen illam coelestem esse constat, quae format materiam ad speciem : eo quod formae substantiales nullae inducuntur nisi a virtute aliquis coelesti, sicut in prima philosophia, Domino concedente, declaravimus.
Quidam autem consueverunt vocare omnem formam et omnem virtutem formativam splendorem intelligentiae, ex qua sunt formae : et hoc modo per mathematicam locutionem concedi potest, quod lux sit virtus qua coelum diffundit virtutem formativam in locum et omnes loci differentias. Quocumque igitur modo vocetur, non magna vis est, dummodo concedatur hanc ipsam virtutem a coelo in locum diffundi. Sicut enim diximus in principio, quaedam sunt locus et locatum, et quaedam locatum tantum. Sicut igitur calidum secundum se est causa ejus quod est calefactum tantum, et ejus quod est calefactum et calefaciens, ita oportet necessario quasi ut influxa virtus sit locato tantum, et locato et locanti, ab eo quod est locus tantum : hoc enim est in ratione primi et causae in genere locati. Hoc autem patet alia ratione : si enim duo inveniantur compositam uno, et unum inveniatur illorum componentium sine alio, necesse est et reliquum inveniri sine reliquo, sicut in octavo Physicorum est de- terminatum in his quae moventur, in quibus motum tantum invenitur sine movente, oportet quod et movens tantum inveniatur sine moto. Invenimus enim aliquod compositum quod est locans et locatum simul, et invenimus aliquod locatum tantum, oportet igitur esse aliquid locans tantum : et sicut in illis id quod est tantum movens, est causa motus in omnibus aliis, ita necesse est quod id quod est locus tantum, sit causa localitatis in omnibus aliis : nullum autem corpus locus est tantum nisi coelum, sicut patet ex dictis : igitur oportet quod ratio locationis sit in omnibus aliis a coelo.
Amplius quaecumque natura invenitur in pluribus participata secundum rationem unam, oportet quod illa sit in aliquo uno primo quod est causa illius naturae in omnibus aliis, sicut probat Aristoteles in secundo Metaphysicae, et est suum exemplum de omnibus calidis quae causantur ab uno calido per se quod est ante ea, et est ignis.
Cum igitur natura loci inveniatur in pluribus simul Iocantibus et locatis, oportet quod sit unum aliud ante ea quod sit locus primus, quod virtutem loci causet in omnibus aliis: et hoc quidem est necessarium de virtute loci secundum quam et motus est ad locum sicut ad formam, et conservans in esse formae datae. Haec igitur ad praesens de loco simplicium dicta sint.