De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Titulus quaestionis clarus erit in secundo articulo. Et primo arguit quod notionalia sint immediatiora, et argumenta solventur post. Demum arguit quod essentialia sint immediatiora, et hoc argumentum tenet loquendo de essentialibus formaliter dicentibus perfectionem, et sic argumentum concludit, ut patet in littera. Omnia enim essentialia in divinis, quae formaliter dicunt perfectionem, sunt perfectiones simpliciter, quia ibi nulla est perfectio, nisi formaliter infinita, ut patuit in primo, dist. 2. et 6. quaest. penul. et talis perfectio est immediatior essentiae divinae, ut supra patuit in primo dist. 8. et 28. Notionale vero ex sua ratione formali nullam dicit perfectionem, quia tunc aliqua perfectio esset formaliter in una persona, quae non in alia, quod est impossibile: tum etiam quia si aliquam perfectionem formaliter includeret, illa perfectio esset formaliter infinita, cujus oppositum improbatur a Doctore infra quaest. 5. Et quod dicit de illa propositione Anselmi de perfectione simpliciter, exponetur infra, q. 5. et exposita est supra in primo dist. 2. parte 2. quaest. 1.