IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Sequitur,
" Domini. "
Ecce auctoritas. Non enim erat Angelus Satanae, qui se transfigurat in Angelum lucis : neque spiritus mendax, qui decepit Achab in ore pseudoprophetarum ejus . Angelus enim Satanae mendax est, et pater ejus , sed. Angelus Domini verax, sicut Angelus Domini qui dixit Joanni, Apocal. XXII, 6 : Haec verba fidelissima sunt et vera . Hi enim An- geli Domini vere dicere possunt illud
epistolae II Petr. I, 16 : Non indoctas fabulas seculi, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesenliam : sed speculatores facti illius magnitudinis. H i enim sunt, de quibus dicitur, Matth.xviii, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in c o etis est,. Et dum vident, ipso intuitu recipiunt illuminationes quas sanctis deferunt. Job, xxv, 3 : Nnmquid est numerus militum ejus ? ei super quem non surget lumen illius ? Lumen autem Domini, omnis veritatis est fons ei origo et causa.
Iste ergo talis Angelus Domini
" Apparuit. "
Ecce modus per quem se demonstravit. Et attende, quod quaedam demonstrantur homini secundum potestatem hominis : et quaedam demonstrantur secundum potestatem rerum demonstratarum : quaedam autem demonstrantur secundum potestatem superiorum sive caelestium illuminationum.
Et prima quidem, quae secundum potestatem, hominis sunt, ex duplici, causa oriuntur, Aliquando enim oriuntur ex corporis passionibus : sicut homo videt et imaginatur, circa quod, terribiliter vel oncupiscihiliter corporaliter affectus est. Aliquando oriuntur ab ipsa hominis cogitatione. Et utroque istorum modorum sunt ista fallibilia : sicut et ipse homo mendax est. In Psal. cxv, 11: Omnis homo mendax. Ad Roan. III , 4 : Est autem Deus verax : omnis alitem homo mendax. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : neque ut filius hominis, ut mutetur.
Quae autem sunt secundum potestatem rerum quae demonstrantur in anima, veriora quidem sunt, sed tamen vana. Et illa sunt, per quorum principia accipimus scientias rerum : sicut quod omne totum est majus sua parte : Quaecumque uni et eidem sunt aequatia, inter se sunt aequalia : et quod, non contingit simul affirmare et negare, et hujusmodi : quae tamen vana sunt. Et ideo, Apostolus, I ad Corinth. I,19 : Perdam sapientiam sapientium, ei prudentiam prudentium reprobabo.
Ea autem, quae non voluntate hominum, neque ex conjecturis rerum ostenduntur, non secundum potestatem hominum demonstrantur, sed vi. illuminationis caelestium, ubi Deus habitat lucem inaccessibilem . Et illa veniunt secundum potestatem superioris naturae in nos descendentia : et illa sola apparent, hoc est, ad nos descendentia apparent : quia de scientia illorum dicitur, Psal. cxxxviii, 0 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam : supra posse enim nostrae facultatis existens, quantum vult, et cui, et quando, et quomodo vult, apparet. Et hoc est quod dicit Glossa, quae sumitur de libro Augustini de Videndo Deo ad Probam.
" Apparuit. "
Hoc verbo significatur potestas apparentis qui. quando vult, et quomodo vult, se exhibet videndum. Et hoc importat verbum apparitionis, quod sonat motum illuminationis, vel illuminantis ad animam, non secundum facultatem scilicet animae, sed. superioris naturae potestatem perfectam,
." In somnis. "
Ecce secundum, ubi describitur dispositio Joseph, cui facta est apparitio. Describit autem dispositionem facientem ad veritatem apparitionis, cum dicitur, " In somnis. "
Attende igitur, quod dicitur :
" In somnis."
Est enim somnus ligamentum sensuum, sicut dicit Philosophus in libro de Somno et Vigilia. Hoc autem ligamentum provenit ex eo quod spiritus lucidi et calor naturalis removentur ab organis sensuum : et frigiditas a cerebro descendens quasi paralyticando immobilitat organa sensuum, quod non immutantur a rebus sensibilibus, etiamsi coram organis praesententur.
Haec autem frigiditas ex tribus provenit causis. Una est fumus ciborum resolutus ex loco digestionis, hoc est, ex stomacho ad caput, qui ad craneum capitis reverberatur in cerebrum, et resolvitur in aquam phlegoiaticam ex ipsa cerebri frigiditate, et propellitur ad sensum sensuum (alias, communem) in principiis nervorum sensibilium (alias, sensitivorum) qui omnes a cerebro veniunt : et ideo sensu paralyticato, in illis principiis clauditur in toto corpore, et tunc homo, et quodlibet aliud animal dormit, donec ille fumus quiescit. Et de hoc somno dicit Philosophus quod " est " filius apoplexiae et paralysis. "
Aliquando provenit ex fatigatione: quia nimis laborantis (alias, laborando) organa sensuum resolvuntur, et exspirans ex eis spiritus et calor, tunc origines sensuum, hoc est, nervi sensuum a cerebro descendentes ex vicinitate cerebri, iterum infrigidantur et immobilitantur sensus, et tunc iterum animal dormit. Et de hoc dicitur in Ecclesiaste, v, 11: Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.
Tertia causa est, quando multum convertitur anima ad interiora contemplanda. Tunc enim abstrahitur spiritus animalis et calor ab exterioribus : et spiritus movetur ad interiora, et calor similiter, qui semper sequitur spiritum : et tunc exteriores sensus infrigidantur ex cerebro, in principiis nervorum., qui diriguntur a cerebro in organa sensuum : et tunc iterum homo dormit. Sicut frequenter ob- dormiunt subtilia cogitantes, et devote orantes. Sicut dicitur in Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat.
Primus igitur somnus est causa visionis fallacis, propter obscuritatem fumi qui reflectitur in (alias, ex) ipso, et obscure recipit formas quas portat : et ex motibus fumi a stomacho dissipat motus earum ex qualitate causatas. Sicut calidus existens facit videri flammas : frigidus, aquam frigidam, vel glaciem, vel aIiquidIiujusmodi.
Ille alitem qui est ex labore, parum facit videre : nisi quod speratur, vel. timetur ex labore illo, vel quod in usu habetur ad manus, circa quod sollicitudo est. Et hujusmodi motus sunt etiam in laborantibus ex febre, vel parturitione : ex motibus furnorum, quando labor liquefacit humidum, et fumus ille redundat ad caput. Et omnia taliter visa sunt fallacia. Unde, Eccli. XXXIV, 5 et 6 : Divinatio erroris, ei auguria mendacia, et somnia male facientium, vanitas est : et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum, etc.
In tertia autem causa, somni raro est deceptio : quia non apparent in ea frequenter, nisi verae intelligentiae. Et talis fuit somnus sancti Joseph, qui secundum intellectum in agonia fuit, meditando quiddam esset quod in tam sancta impraegnatio apparuit : et sic aversus a sensibus obdormivit.
Sed secundum hoc videtur, quod haec apparitio fuerit somnium : quia dicit Philosophus quod " Somnium est passio " somni sive dormitionis. " Hoc etiam videtur per Glossam super idem verbum, quae dicit: " In somnis apparuit, non " manifesta visione : quia dubietate ani-" rna premebatur, velut somno infideli-" litatis. "
Praeterea, Quaeritur quare Joseph in somnis apparuit, et Zachariae et beatae Virgini manifeste ad sensum. Si enim, ut dicit Glossa, propter dubietatem apparuit in somnis Joseph, multo magis propter majorem dubietatem in somnis
debuit apparere Zachariae.
Ad hoc dicendum, quod, ut mihi videtur, nulla minoratio est apparitionis sentienda circa Joseph : quia omnia certissima sunt, quae dicuntur de sacramento nostrae redemptionis : nec talia ad illusiones somniorum sunt referenda.
Propter hoc notandum est, quod aliquando fit revelatio in somnis et per somnium : et aliquando fit revelatio in somnis, et non. per somnium : sed aut per oraculum, ut dicitur in Somnio Scipionis, aut per veram intellectualem visionem, ut dicit Aristoteles.
Revelatio autem quae Sit in somnis et per somnium, adest quando aliquid futurum praesignatur in imaginaria visione quae fit in somnis : quia somnium semper habet conjunctam secum imaginariam visionem.
Et haec revelatio futurorum aliqu.an.do est ex causa quae est in homine : et aliquando est ex causa quae ab exterioribus agit in hominem.
A causa autem quae est in homine, est duobus modis : quia aliquando procedit ab eo quod est causa alicujus quod futurum est in homine : aliquando autem procedit ab eo quod jam in homine est effectum. Et primi quidem exemplum est I sicut quando colligitur in homine materia febris, vel apostematis calidi ex calore materiae, et furno procedente ab ipsa, videt dormiens in somnio forte se comburi flammis in toto vel in parte : quia anima hoc quod est qualitas in. corpore recipit per modum imaginis visae, quae congruit illi qualitati. Exemplum autem secundi est : sicut quando distillat phlegma dulce bene digestum et sanguini, mistum a cerebro, vel ad dentes, vel ad fauces, somniat se mei comedere. Quod nihil significat, nisi quod jam est in corpore perfectum.
Quando autem est ab extra, dupliciter est. Aliquando enim est a causa ordinis naturae universalis : aliquando autem est a supermundanis. Exemplum autem pri- mi : quia stellae et circuli caelestes ordinant mundum in causis naturalibus, ut dicitur in libro Meteororum, Et quando aliquam dispositionem in mundo producunt, hanc elementis influunt : et illa per istas qualitates a caelestibus motas et informatas, corporibus hominum imprimunt : et tunc anima, quae similitudo et imago est motorum (alias, motoris) caelestium, imagines quae illud futurum significant, concipit in somnis, quando mauis ab aliis occupationibus requiescit : et tunc per similitudines futura illa conjicit per modum conjecturationis.
A supermundanis autem, est duobus modis : aut enim est ab Angelis bonis, aut ab Angelis malis. Et si est ab Angelis bonis imagines in somnio ordinantibus, tunc est quidam obscurus modus prophetiae : sicut somnium Pharaonis, et Nabuchodonosor, et Mardochaei. Si autem est ab Angelis malis imagines perturbantibus, tunc est illusio : quia etiam si vera est aliquando visio, tamen intendit semper decipere, sicut ostenditur in somnio uxoris Pilati.
Nullo autem istorum modorum facta est apparitio Joseph. Unde illa apparitio quae fit in somnis praeter somnium, et est per modum oraculi, quando somnus non. est nisi aversio animae a sensuum usu : et tunc ad. intellectum spiritus superior immittit species intelligibiles in animam de futuris. Et illa est nobilissima et certissima visio prophetalis, quia tunc anima deoccupata ab omnibus sensuum motibus, tota exaltatur in intellectum, et optime percipit dispositionem Dei de futuris. Ideo laudans certitudinem suae visionis, Balaam dicit, Numer. XXIV, 3 et 4 : Dixit homo, cujus ob furatus est oculus : dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sit aperiuntur oculi ejus. Et intendit quod cadit, avertendo se a sensibus dormiens : ut melius oculi interiores aperiantur, quo fuerunt obturbati exteriores oculi.
Id autem, quod in somnis est vera in- teliigentia, et non somnium, est quod sit ex intellectu agente de scientiis. Sicut multi dormientes inveniunt subtilia, qui vigilantes invenire non potuerunt : eo quod intellectus a sensibus evocatio, et tunc profundatur circa intelligibilia. Apparatio igitur Joseph est per modum oraculi et certissima.
Ad hoc autem quod objicitur de Glossa, Dicendum, quod illa Glossa partim est moralis, et partim litteralis, sicut et plures aliae, quae hic ponuntur. Quod enim dicitur, quod fuit manifesta visio, morale est : sicut non manifesta visione vident pigri circa sacramentum. Quod autem dicitur, quod dubietate animi premebatur, litterale est: et non intelligitur de dubietate credendorum, sed agendorum, concertantibus in eo justitia et pietate et humilitate et sapientia, sicut patet ex antehabitis.
Quod autem quaeritur, quare non manifeste ad sensum apparuit, Dicendum, quod sensibilis visio non est nisi propter intellectualem, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram. Et quia Joseph ex interioribus regere habebat agenda exterius, ideo convenit quod ab interioribus sua revelatio procederet : Zacharias autem et Beata Virgo in corporeis actibus et receptionibus habebant perficere quae revelabantur, et ideo conveniebat quod corporaliter ad sensum visio eorum exhiberetur. Ex hoc patet, quod sanctus Joseph per somnia, nec ainigmata illuminatus est : sicut et de Moyse dicitur, Numer, xii, 8.
Et hoc est, quod dicitur: " In somnis. "
" Dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. "
Ecce revelatio. Et habet partes duas : una est de propagatione dubii circa agenda, quod patiebatur Joseph : alia est de injunctione obsequii, quod habebat iacere tamquam nutritius pueri, ibi. v. 21 : Pariet autem filium, etc.
Circa primum tria dicit. Primo, exprimit dispositiones Joseph inclinantes ad credendum : secundo, propulsat dubium : et tertio, subjungit causam propulsationis.
Dispositiones inclinantes ad credendum Angelo sunt duae : notitia amica et familiaris, et admonitio promissionis.
Notitia familiaris notatur in expressione nominis, quando dicit,
" Joseph. "
Joan, x, 14: Ego cognosco meas, et cognoscunt me mae. Jerem, i, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te. Isa. xlix, i : De ventre matris meae recordatusesl nominis mei.
Admonitio promissionis est, quando dicit,
" Fili David. "
Quasi diceret : Recordare cui sit facta promissio de nascituro Christo. Et cum sit tecum, de una tribu, et de domo, et de familia David conjux tua Virgo et sancta, postpone timorem, et accipe securitatem. Jerem, xxiii, 3 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
" Noli timere. "
Ecce propulsatio dubietatis. Non enim est hic timor nisi reverentiae et dubietatis, sicut patet ex praecedentibus.
In ista autem propulsatione tria dicit : Propulsat enim dubium, Isa. vii, 4: Vide ut sileas : noli timere, et cor tuum ne formidet. Joan, xiv, 27 : Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Isa. xxxv,
4: Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere.
Secundo, ostendit claram apud Angelos et ccelestes Beatae Virginis notitiam : et ideo nullam inesse ei malae suspicionis nolam, cum dicit,
" Accipere Mariam. "
Isa. xxvi. 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae. Eccli, xv, 0 : Nomine aeterno haereditabit illum.
Tertio, dicit motivum ad acceptionem, quando subinfert,
" Conjugem tuam."
Quasi dicat: Justitiae recordaberis : patrem et matrem reliquit, ei tibi adhaesit: accipe ergo eam.
Sed nonne jam dudum accepit. Videtur ergo, quod diceret debuit: Retine eam : et non dimittas eam. Sed ad haec responsio est : quod secundum superius dicta cogitaverat eam dimittere, et ita jam corde dimiserat : et ad cor loquitur Angelus. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quae parent, Deus autem intuetur cor.
Et subjungit causam, dicens :
" Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. "
In ea natum esse dicit: quia in caeteris. quod in eis nascitur, ex eis nascitur, et de eo quod mistum est eis, quia de semine viri. Sed in Beata Virgine, quod in ea natum est, ex ea materialiter natum est: sicut non de ea potestative, sed de potestate Spiritus sancti. Propter hoc, Jerem, xxxi, 22, dicitur foeminam circumdare virum perfectum in sapientia et gratia, et anima et deitate, et figura lineamentorum. Spiritus enim sanctus in ista nativitate praejudicabit naturae, et praevenit tempus nativitatis humanae in uno, et non in alio. Naturae praejudicavit, quando impotentiam concipiendi retinuit, et tamen conceptum attulit : sicut dictum est superius. Tempus praevenit: quia in momento uno et figuravit, et animavit, et deitati univit, ei omni gratia implevit ei sapientia. In alio autem commensuravit humanae generationi : quia tempus novem mensium in impraegnatione complevit, sicut et caeterae matres impraegnantur.
" Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. "
Ecce injunctio obsequii.
Et circa hoc tria dicit. Primo enim praenuntiat eam fore parituram filium. Secundo, injungit quale nomen illi sit ab eo imponendum. Tertio, subjungit causam, nominis.
" Pariet filium. "
Primum ergo est, quod sicut conscius secretorum, dicit eam parituram esse filium. Apocal, xii, 5 : Peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Jsa. vii, 14 : Concipiet, et pariet filium. Isa. viii, 3 : Accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium.
Quidam quaestionibus magis vanis quam fructuosis quaerunt : Quare non assumpsit Jesus naturam nostram in sexu foemineo ? Ad hoc dicendum, quod foemina non est principium hominis, sed masculus, ex quo tota natura humana producta est. Et hujus antidotum non fuisset femina, sed masculus. T ad Corinth, xv, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Praeterea etiam si assumpta, esset idem in persona cum Filio Dei : et sic idem esset Dei filius et Dei filia : quod absurdum est.
Praeterea, hoc convenit officio nostrae illuminationis per doctrinam et redemptionem : quia non debet praedicare foemina, nec honeste discurreret de villa in villam. Et aliae multae causae possunt assignari ejusdem. Sed Christus, ut utrumque sexum redimeret, unum assumpsit : et id quod assumpsit, sumpsit ex alio.
" Et vocabis nomen ejus Jesum. "
Ecce obsequium Quasi diceret: Licet non sis necessarius ad conceptum et ad partum, tamen eris necessarius ad nutrimentum : et prima cura tua erit ad nomen.
" Et vocabis nomen ejus Jesum. "
Nec facit mentionem Circumcisionis, in qua nomen imponebatur : quia Circumcisio fiebat per sacerdotium, quod scribere pertinet ad faciem vituli, sicut in prooemio dictum est.
Hoc autem nomen si est naturae, sicut in ante habitis dictum est, aeternum est: qualiter ergo nunc dicitur : " Vocabis ? "
Adhuc, Luc. II, 21, dicitur, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur ?
Responsio. Nomen istud tripliciter consideratur, quoad tria quae sunt in ipso. Salvatio enim potest considerari in potestate : ex qua est efficacia salvationis : et sic est aeternum, quia habet a natura divina. Et potest considerari in praeordinatione : et sic vocatum est ab Angelo cui ordinatio illa patefacta est. Et potest considerari in actu, prout notam facit de rc quam nominat. Et sic impositum est a Joseph, nutritio Domini. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
" Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. "
Ecce ratio nominis. Non enim vult quod vacuo nomine nominetur Jesus, cujus significatio cadit ab effectu : sed quod in. effectu ostendat virtutem suae significationis.
Nec dicit, quod salvabit populum a persecutionibus : sed " A peccatis eorum : " quia ab illis nemo alius solvere (alias, salvare) poterat, nisi ipse. Luc. v, 21: Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus ? lsa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Osee, XIII, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. AdTit. III, 5 : Secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Isa. lxii, 1 : Salvator ejus ut lampas accendatur : ammani deitatis habens in testa humanitatis.
Sed quare dicit: " Popidum suum : " et non dicit: salvabit omnes arentes: cum
hoc perfectius esse videretur ? Isa. xllx, 6 : Parum est ut sis servus mihi ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Responsio. Dicendum, quod secundum effectum salutis, de qua hic loquitur, non salvat nisi suos devotos, sive sint de filiis Israel, sive de gentibus. Daniel. IX,26 : Non erit ejus populus qui eum negaturus est. Act. x, 35 : In omni gente quae timei Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Et hoc est, quod datus est in lucem gentium. Luc. ii, 34: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel.
Sed adhuc quaeritur : Cum Christus non nascatur Joseph, quod etiam significatur in modo loquendi : quia non dicit: pariet tibi filium, sicut dixit Zachariae, de Joanne : sed potius nascatur Beatae Virgini : quare non injungit impositionem nominis Beatae Virgini, ut illa vocaret, cui natus est partus ? Responsio secundum Chrysostomum, quod communem usum servavit, ut partum celaret. Communis autem usus erat, quod patres nomina filiis imponebant : et ideo illi injunxit, qui pater fuit putativus.
Adhuc autem incidit quaestio : Quare Angelus Joseph non instruxit, antequam veniret in agoniam dubii: quia numquam dubitasset, si ante Annuntiationem omnibus plene instructus fuisset ? Ad hoc dicit Chrysostomus, " quod innatum est " hominibus non ita credere quae ad " manum non sunt, sed longe futura sic-" ut praesentia. " Et ideo tunc instruxit, cum maxime credibilis fuit instructio. Dici etiam potest, quod illuminatio divina non datur opportune nisi cum devote et avide petitur, et hoc est, quando homo est in dubiis, et anxius quid faciat. Isa. XXVI, 16: In angustia requisierunt te: in tribulatione murmuris doctrina, tua eis. Baruch, III, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te." Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem. "
Ecce pars illa, in qua est confirmatio totius per Scripturam. Et circa hoc dicit duo : quorum primum est, quod historiam refert congruere Scripturae. Et secundo, inducit Scripturam prophetiae.
Circa primum inquirenda sunt tria, quorum primum est : Quomodo dicat, " totum, " cum non sit mentio nisi de uno : et totum et omne velint esse ad minus in tribus, sicut dicit Philosophus in primo de Caelo et Mundo. Secundum est, qualiter dicatur factum istud esse, ut prophetia impleatur : quasi prophetia necessitatem facto imponat ? Tertium est de divisione prophetiae, quae est in Glossa, in prophetiam praescientiae et praedestinationis, et comminationis, sive etiam promissionis.
Et ad primum horum respondet quaedam Glossa, dicens quod lotum illud de quo fit hic mentio, est in multis : ut scilicet Virgo propinquo suo desponsaretur, ut casta servaretur, ut Angelus per som- num loqueretur Joseph, sponsam accipere juberetur, ut pueri nomen Jesum vocaret, ut Virgo mundi Salvatorem generaret. Sed haec responsio videtur inconveniens : quia in prophetia inducta non fit mentio nisi de conceptu Virginis, et partu, et nomine.
Praeterea, non idem nomen est in prophetia et impositione nominis pueri : et sic inconvenienter prophetia videtur adduci.
Ad haec omnia respondendum est, quod Glossa bene respondet secundum prophetiae intellectum : quia in hebraeo est Alma, quod est custodia : nec custodia virginibus adhibetur nisi a sponsis : nec desponsari poterant, si haereditatem habebant, nisi propinquis : et sic de his duobus implicite fit mentio in prophetia. Allocutio autem Angeli consecuta est ex istis, ut patet ex praedictis. Et illa locutio tangitur secundum suam causam. Alia autem in prophetia sunt expressa.
Ad id quod objicitur de nomine, Dicendum, quod nomina conveniunt in significatione : quia Nobiscum Deus, idem est, quod in natura nostra : et cum natura nostra Deus, et homo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus , qui potens est salvare per hoc quod est homo :et ille jureet natura Salvator.
Ad id, quod quaeritur de conjunctione quae videtur esse causalis, Dicendum, quod tales conjunctiones quandoque notant tantum finem, sive terminum operis : quandoque autem notant causam. finalem, propter quam fit totum. Verbi gratia : Fabrico ut conpingam ferrum ehalyhi : quod quando conjunxi, non habeo plus quod operer, et stat ad hunc terminum fabricatio. Dico etiam, quod fabrico, ut consequar intentionem in actu secandi et incidendi : et tunc habeo intentionem ultimam et causam finalem, propter quam est fotum et operatio et opus constitutum. Et cum dicitur hic,
quod istud factum est, ut adimpleretur, etc, non notat nisi terminum. Prophetia enim fuit signum futuri, sicut statim determinabitur. Et ad hoc signum determinata est veritas istius facti : nec esset vera prophetia neque prophetia, nisi factum ad ipsum terminaretur : etenim neutrum est causa alterius. Sed prophetia est signum, et istud factum est signatum.
Et ut hoc melius intelligatur, sciendum quod quaedam sunt signa futurorum et non causae : quaedam autem sunt futurorum causae. Signa futurorum sunt qualitates quaedam et indicia causarum : sicut dicimus, quod rubor lunae signum est pluviae, cum tamen nullus dicat colorem rubeum causare pluviam. Sed quia rubor in luna significat vaporem aqueum jam congregatum esse, et incipere inspissari in aquam.,ideo indicando causam, significat futuram pluviam. Similiter futuri facti in nativitate Christi causa est praeordinatio et consilium divinum, quod nihil aliud est, ut dicit Gregorius, nisi immobilis dispositio de futuris. Revelatio autem de hoc facta prophetae non est causa futuri facti, sed signum, per hoc quod est causae verae indicium : et hoc dicit Glossa Hieronymi, Nec veritas prophetiae est irnniobilis, nisi per hoc quod est signum immobilis causae de futuris, quae est Dei consilium.
Ad id, quod tertio quaeritur, Dicendum, quod praedestinatio in Glossa accipitur stricte pro eo cujus non est nisi praeparatio Dei, et quod homo nullo modo operando praeparat. Et hoc est quod ita fit, quod, omnino fit sine nostro opere : sicut quod. Virgo concepit et peperit, et quod Deus homo factus est. Ad hoc enim nihil operatus est aliquis homo quocumque opere nisi consentiendo quod fiat : sicut Virgo beata consensit, quando dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum .
Alia autem sunt quae licet praeparet
Deus, tamen aliquid in illis cooperamur ei : sicut illa quae praeparat, ut non perficiat sine nobis : sicut est, salus hominis. Ad illam enim oportet nos cooperari per meritum. Et in. hoc non est totum praeparationis divinae et solius, Et respectu hujus non dicitur prophetia praedestinationis. Aut si dicitur, non dicitur esse respectu ejus, secun dum quod est in nobis : sed potius secund tUm. quod non est in nobis operantibus, sed consentientibus tantum : sicut in appositione (alias, in adeptione) primae gratiae.
Ea autem quae sunt in nobis, quae Deus operatur in nobis nobiscum.illa sunt duplicia. Quaedam operatur nobiscum faciendo et informando actum : sicut dicitur, Isa, XXVI:, 12 : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine, Et, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et hoc praescit Deus, ita quod. sua scientia causa est operans id quod praescit. Et ideo quoad hoc, et sic respectu illorum dicitur esse prophetia praescientiae, quando talia per Prophetas praedicit : sicut quod vocandus esset puer Jesus : hoc enim cum Deo operatus est homo.
Quaedam facat nobiscum, ita quod sine ipso, et ipse sine nobis operamur idem. : sicut est inflictio paenae. Hanc enim facimus nos, merendo malis operibus, quae non facit Deus in eo quod mala sunt, sed. efficienter infligit paenam quam meruimus : sed non. infligit eam nisi pro nostro malo merito. Sed respectu hujus est prophetia comminationis. Et quia illa pendet ex nostra causa, ideo mutata, illa causa, mutatur et comminatio. Sicut et promissio boni mutatur, quando cadimus a bono merito. Et utrum que horum dicitur, Jerem. xviii, 8, ubi dicit Dominus, quod, et promissiones boni et comminationes mali mutat propter mutationem operum hominum. : sicut est videre in comminatione Ninive
. Tales enim permissiones et comminationes pendent ex nostro, et ideo non fiunt nisi secundum inferiores causas : et stantibus illis, stant : et mutatis illis, mutantur. Et per haec intelliguntur omnia qua: sunt in Glossa.
" Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum :Nobiscum Deus."
Ecce prophetia. Et dicit in ea tria : conceptum videlicet, et partum, et nominis impositionem.
" Ecce virgo in utero habebit. "
Circa primum dicit tria, facti videlicet evidentiam, miraculi excellentiam, et ipsum miraculum. De primo, Isa. xl, 5: Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
De secundo est, quod virgo manens virgo concepit. Et de hoc dicit Gregorius : " Videte miraculum : mater Domini concepit virgo, virile ignorans consortium. " In cujus figura dicitur, Eccli, xxiv, 21 : Ego quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. Libanus candidatio interpretatur : et in hoc designatur Virginis illibata virginitas. Per balsamum autem non mistum designatur sanguis ejus virili semini impermistas. Talis enim est odor ejus, et talis evaporatio habitationis, quam Filio Dei exhibuit. Sic ergo " in utero habebit. "
Cum. autem propheta dicat : Concipiet, quomodo Evangelista dicit : " In utero habebit ? "
Dicendum, quod in omnibus Evangelium abundat a prophetia : quia in utero habere plus dicit quam concipere. Et ideo dictum est, quia in utero habuit Filium Dei de Spiritu sancto, sicut etiam supra, v. 20, dixit : " Quod in ea est natum est, de Spiritu sancto est. Concipere autem est claudere in utero id de quo fit generatio.
" Et pariet filium. "
Ecce partus. Intelligitur autem, quod pariet virgo. Propter quod, Cantic, iv, 12, dicitur : Hortus conclusus soror mea, sponsa ! Hortus conclusus, fons signatus. Hortus conclusus, eo quod est cella aromatum, in qua et ipsa aromata crescunt et conservantur. Aromata dico gratiarum. Fons autem propter hoc quod fudit fontem, qui de loco voluptatis aeternae progreditur, irrigans omnem superficiem paradisi, hoc est Ecclesiae. Propter quod in alia metaphora dicitur, Cantic, iv, 13 : Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus. Quia quidquid emittit paradisus quidem in dulcedine refectionis et pomorum, fructus sunt, virtutum sapore et odore bonae opinionis (alias, operationis).
" Et vocabunt nomen ejus Emmanuel. "
Ecce nominis impositio : quia ab effectu " Donabunt nomen ejus Emmanuel. " Et Evangelista interpretatur dicens, quod hoc sonat " Nobiscum Deas, " hoc est, in natura nostra Deus.
Sed videtur, quod prophetia historiae non respondeat, quia historia dicit, quod vocatur Jesus, hic autem dicit, quod vocatur Emmanuel : et ita male probat quod inductum est.
Ad hoc dicendum, quod licet sit dissonantia in modo loquendi, tamen est concordia secundum rem. Supra enim di- ciuili est, quod. Jesus ex deitate est in humanitate : et ita causa nominis Jesus importatur per nomen Emmanuel, quia salus est ex hoc quod est nobiscum Deus. I Reg, VI, 7 et 8 : Timuerunt Philistiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes : Vae nobis ! non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius, in castris scilicet Hebraeorum : Vae nobis. Proverb. XXXI, 10 : Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Procul, hoc est, de longe. De ultimis autem finibus, hoc est, de his qui maxime distant. Et hoc est principium omnium, quod est divinitas : et hoc, quod est finis omnium, quod est humanilas. De his enim conjunctis in unum est pretium Ecclesiae. II Paralip, xx, 17 : Dominus erit nobiscum.
" Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Doni illi, "
Hic incipit pars illa, quae est de obedientia Joseph. Et dicuntur in ea tria : quorum primum est velocitas obediendi : secundum, modus obedientiae : et tertium, obedientiae expletio.
Velocitas intelligitur per hoc quod dicit :
" Exsurgens autem Joseph a somno."
Psah III, 6 : Ego dormivi, et sonora-Ius sam, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. A.d Ephes, v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
" Fecit sicut praecepit ei Angelos Domini. "
Ecce modus obedientiae simplex : quia sicut praecepit, sic perfecit Proverb. XXI,
28 : Vir obediens loquetur victor iam. Genes. xii, 4 : Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus. I Reg. xv, 22 : Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
" Et accepit conjugem suam. Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum. : et vocavit nomen ejus Jesum. "
Hic ponitur obedientiae expletio. Et dicuntur quatuor. Primum quod gloriosam in coram accepit. Secundum, quod post acceptionem inviolata permansit. Tertium, quantum et qualiter filium profudit. Quartum, quo nomine Joseph eum vocavit. Et ista patent in littera.
De primo dicit, quod " accepit " in procurationem, quia ante hoc acceperat in domum : sed quia animum dimittendi habuit, ideo cum illum deposuit, et consensit eam procurare, dicitur accepisse. Et dicit : " Conjugem, " ut tangat vinculum matrimonii, quod est motivum ad susceptionem, praecipue cum ex instructione Angeli jam didicerit, quod nulla causa dimissionis intervenerit. Malach. ii, 15 : Uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Matth.XIX, 6 : Quod Deus conjunxit, homo non separet. Proverb. v, 18 : Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae.
" Et non cognoscebat eam donec peperit. "
Hic insurgit Helvidius dicens, quod postea cognovit eam, et genuit ex ea filios, qui fratres Domini dicuntur : sed ad hoc responsum est supra . Et est similis modus loquendi, sicut dicitur, Genes. VIII, 7 ; Corvus... non reverleba-tur, donec siccarentur aquae super terram. Et, I ad Corinth. XVI, 25 : Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus ejus. Et, in Psal. CIX, i : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum : Et sicut dicitur : Non loquebatur inimico suo, donec interfecit eum.
" Filium suum primogenitum, "
Hoc est, principem omnium filiorum Dei : quia, primogenitum dicitur tribus modis.
Primo quidem modo dicitur inter inuitos secundo et deinceps genitos, ille qui primus est,in generatione. Genes. xlix, 3 : Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei, etc.
Secundo modo dicitur primogenitum, quod aperit vulvam, sive sequatur se-
. cundo genitum, sive non. Exodi, XIII, 2 : Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis.
Tertio modo dicitur primogenitum, hoc est, generatio praeclarior et dignior. Sapient. xviii, 12 : Uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est. Et hoc modo accipitur hic. Ad Roman. VIII, 2 9 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Sic enim natura genitus, est princeps eorum qui per adoptionis spiritum nati sunt. Eccli. xlix, 17 : Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Joseph accrescens significat Christum, qui proficiebat sapientia et aetate, ei gratia apud Deum et homines .
" Et vocavit nomen ejus Jesum. "
Ecce impositio nominis ab effectu, qui superius inductus est. Jerem, xxiii, 0 : In diebus illis salvabitur Juda, ei Israel habitabit confidenter. Psal. xliii, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos : ei odientes nos confudisti.