De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Posita ratione difficultatis ad utramque partem quaestionis, praemittit aliqua, quorum primum est, dari in divinis aliquam entitatem primam, realem, existentem, alias nulla esset posterior ; de quo late, 1. dist. 2. q. 2. Et hanc esse absolutam probat ex Augustino, cujus locahic adducta probant dari distinctionem ante opus intellectus inter essentiam divinam et personas, de quo Doct. i. d. 1. q. 4. n. 17. et d. 2. q. 7. ad q. 4. n. 41. et d. 13. n. 23. et 26.
Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dubia occurrentia excludenda.
De primo, hic quaeritur de ordine immediationis istorum duorum, essentialis et notionalis in comparatione ad essentiam divinam. Videatur ergo primo intellectus istorum quatuor terminorum, qui ponuntur in titulo quaestionis, scilicet essentia, essentiale, notionale et immediatius.
De primo, in divinis (b) necessario est aliqua entitas realis. sive ex natura rei, et hoc in existentia actuali, alioquin nihil esset ibi reale in actu. Illa entitas realis actualis, (c) sive ponatur omnino unica, sive ponatur aliquo modo distinctio rei vel rationis, semper erit ibi ponere de necessitate aliquam entitatem realem, primam, unicam, quae non praeexigat aliquam priorem. Si enim quaelibet praeexigeret priorem, nulla esset prima, et per consequens nec aliqua alia esset posterior. Ulam etiam primam entitatem (d) oportet esse absolutam, sive ad se,
quia secundum Augustinum 7. de Trinit. cap.l. omnis essentia, quoe relative dicitur, est aliquid, excepto relativo. Et secundum ipsum ibidem : Si pater non est aliquid ad se, non est omnino quod relative dicatur. Habetur ergo ista conclusio, quod in divinis oportet ponere aliquam entitatem realem, inexistentia actuali, et aliquam unicam, primam, et illam esse ad se.
Ista realis entitas, (e) quae est in Deo, cum sit prima ratio essendi simpliciter, rationabiliter a Sanctis vocatur essentia. Unde Augustinus 7. de Trinit. cap. 1. in fin, quod est sapientioe sapere, et quod est potentiae posse et aeternitati aeternam esse, et justitiae justam esse, hoc est essentiam ipsum esse. Et infra cap. 4. ab eo quod est esse, appellatur essentia, propter quod Deus ipse, cui propriissime et verissime convenit esse, verissime dicitur essentia. Et hoc primo dicente Augustino ibid. c. 5. Manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitaliori intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum oporteat dici essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis, idque nomen suum suo famulo enuntiavit Moysi cum dixit: Ego sum, qui sum ;sed tamen sive essentia dicatur, quod proprie dicitur, sive substantia, quod abusive dicitur, utrumque ad se dicitur, non relative ad aliquid. Haec ille.
De ista essentia, (f) sive minus proprie substantia, quod ipsa sit sola ratio simpliciter essendi in divinis cuicumque, habetur ibid. C. 6. Substantia patris ipse pater est, non quo pater est, sed quo est. Haec ille. Et intelligit quod essentia non est ratio formalis patri essendi patrem, sed essendi simpliciter. Huic concordat Damascenus lib. 1.
c. 12. dicens sic : Videtur quidem principalius omnium, quae de Deo dicuntur nominum, esse qui est; et hoc probat per illud Exod. 3. Qui est, etc. et subdit : Totum enim in se comprehendens habet esse velut quoddam pelagus substantiae infinitum et interminatum. Haec ille. Recte ergo in divinis in comparatione ad essentiam, tanquam ad entitatem, simpliciter primam et absolutam, consideratur omnis ordo cujuscumque, sive quorumcumque, quae in divinis sunt.