Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Incipit Vita.
0019A
2. Decius et Valerianus Christianorum persecutores. — Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae, Cyprianus Carthagine, felici cruore martyrium pertulerunt, multas apud Aegyptum et Thebaidem Ecclesias, tempestas saeva populata est. Voti tunc Christianis erat, pro (( Veron. eo)) Christi nomine gladio percuti (( Veron. perpeti)). Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens animas cupiebat jugulare, non corpora. Et ut ipse, qui ab ipso passus est, Cyprianus ait: Volentibus mori, non permittebatur occidi. Cujus ut crudelitas notior fiat, duo memoriae causa exempla subjicimus.
3. Duo Martyres insignes.—Perseverantem in fide 0019B Martyrem, et inter eculeos laminasque victorem, jussit melle perungi, et sub ardentissimo sole, religatis manibus post tergum reponi, scilicet ut muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines ante superasset. Alium juvenili aetate florentem, in amoenissimos hortulos praecepit (( Al. adduci)) abduci. 4 Ibique inter lilia candentia et rubentes rosas, cum leni juxta murmure aquarum serperet rivus, et molli sibilo arborum folia ventus praestringeret (( Al. stringeret)), super exstructum plumis lectum resupinari, et ne se inde posset excutere, blandis sertorum nexibus irretitum relinqui. Quo cum, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, coepit delicatis stringere colla (( Al. collum)) complexibus: et, quod 0020A dictu quoque scelus est, manibus attrectare (( Al. obtrectare)) virilia: ut corpore in libidinem concitato, se victrix impudica superjaceret. Quid ageret miles Christi, et quo se verteret, nesciebat. Quem tormenta non vicerant, superabat voluptas. Tandem coelitus inspiratus, praecisam mordicus linguam in osculantis se faciem exspuit; ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superavit (( Al. occupavit et praeripuit. Ms. Veron. calcavit)).
4. Pauli dotes et eruditio.—Per idem ergo tempus quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidam, cum sorore jam viro tradita, post mortem (( Al. morte)) amborum parentum in haereditate locupleti, Paulus relictus est annorum circiter sexdecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis apprime (( Ms. Ver. adplene)) 0020B eruditus, mansueti animi, Deum valde amans. Et cum persecutionis procella detonaret, in villam remotiorem et secretiorem secessit. Verum quid pectora humana non cogit (( Ms. Ver. cogis)) Auri sacra fames (Virgil. Aeneid. II) ? sororis maritus cepit prodere velle, quem celare debuerat. Non illum uxoris lacrymae, ut assolet: non communio sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus, ab scelere revocavit (( Ms. Ver. revocaverunt)). Aderat, instabat, crudelitate quasi pietate utebatur.
5 5. Furtiva monetae officina.—Quod ubi prudentissimus adolescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur (( Al. praestolatur)). necessitatem in voluntatem 0021A vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens, atque hoc idem saepius faciens, tamdem reperit saxeum montem, ad cujus radices haud grandis spelunca, lapide claudebatur. Quo remoto (ut est cupiditas hominum occulta cognoscere), avidius explorans, animadvertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper coelo, patulis diffusa ramis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens: cujus rivum tantummodo foras erumpentem, statim modico foramine, eadem quae genuerat, aquas terra sorbebat. Erant praeterea per exesum (( Al. saxeum)) montem haud pauca habitacula, in quibus scabrae jam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, visebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt, furtivam monetae officinam fuisse, ea tempestate 0021B qua Cleopatrae junctus est Antonius.
6. Igitur adamato (quasi quod a Deo sibi offerretur) habitaculo, omnem ibidem in orationibus, et solitudine duxit aetatem. Cibum et vestimentum ei palma praebebat. Quod ne cui impossibile videatur, Jesum testor et sanctos angelos ejus in ea eremi parte, quae juxta Syriam Saracenis jungitur, et vidisse me monachos, et videre, e quibus unus per triginta annos clausus, hordeaceo pane et lutulenta aqua vixit, alter in cisterna 6 veteri (quam gentili sermone Syri Gubbam vocant) quinque caricis per singulos dies sustentabatur. Haec igitur incredibilia 0022A videbuntur his, qui non credunt omnia possibilia esse credentibus (( Ms. Ver. credenti)).
7. Aetas Pauli et Antonii.—Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum jam centum tredecim annos beatus Paulus vitam coelestem ageret in terris, et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur (ut ipse asserere solebat), haec in mentem ejus cogitatio incidit, nullum ultra se perfectum monachum (( Al. monachorum)) in eremo consedisse. At illi per noctem quiescenti revelatum est esse alium interius (( Al. ulterius et in terris)) multo se meliorem ad quem visendum deberet proficisci. Illico erumpente luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans, cepit ire velle quo nesciebat. Et jam media dies coquente desuper sole fervebat, nec tamen 0022B a coepto itinere abducebatur (( Ver. ms. deducebatur)) dicens: Credo in Deum meum, quod olim conservum, quem mihi promisit, ostendet. Nec plura his, conspicit (( Al. conspicatur. Ver. ms., centauro)) hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Hippocentauro vocabulum indidit. Quo viso, salutaris impressione signi armat frontem: Et heus tu, inquit, quanam in parte hic servus Dei habitat? At ille barbarum nescio quid infrendens, et frangens potius verba quam proloquens, inter horrentia ora setis, blandum quaesivit alloquium. Et dexterae protensione manus cupitum indicat iter, et sic patentes 7 campos volucri transmittens fuga, ex oculis 0023A mirantis evanuit. Verum haec utrum diabolus ad terrendum eum simulaverit, an (ut solet) cremus monstruosorum animalium ferax, istam quoque gignat bestiam, incertum habemus.
8. Fauni et Satyri. Satyrus allatus vivus Alexandriam. —Stupens itaque Antonius, et de eo quod viderat secum volvens, ulterius progreditur (( Ver. ms. regrediebatur)). Nec mora, inter saxosam convallem haud grandem homunculum videt, aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cujus extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Ad hoc Antonius spectaculum, scutum fidei et loricam spei, ut bonus praeliator arripuit: nihilominus memoratum animal, palmarum fructus eidem ad viaticum, quasi pacis obsides, offerebat (( Al. afferebat)). 0023B Quo cognito, gradum pressit Antonius, et quisnam esset interrogans, hoc ab eo responsum accepit: « Mortalis ego sum, et unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore Gentilitas, Faunos, Satyrosque, et Incubos vocans colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris, quem in (( Ver. tacet quem in)) salutem mundi olim venisse cognovimus; et in universam terram exiit sonus ejus.» Talia eo loquente, longaevus viator ubertim faciem lacrymis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, et de interitu Satanae: simulque admirans, quod ejus posset intelligere sermonem, et baculo humum percutiens, aiebat: «Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris. 0023C Vae tibi, 8 civitas meretrix in quam totius orbis daemonia 0024A confluxere. Quid nunc dictura es?» Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta veneraris. Necdum verba compleverat, et quasi pennigero volatu petulcum animal aufugit. Hoc ne cuiquam ad incredulitatem scrupulum moveat, sub rege Constantio, universo mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo vivus perductus, magnum populo spectaculum praebuit: et postea cadaver exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infuso (( Ver. ms. infusam et)), Antiochiam ut ab Imperatore videretur, allatum est.
9. Sed ut propositum persequar, Antonius coeptam regionem pergebat, ferarum tantum vestigia intuens, et eremi latam vastitatem. Quid ageret, quo verteret gradum, nesciebat. Jam altera effluxerat 0024B dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras: et dubia adhuc luce, haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem, ad radicem montis irrepere. Quam secutus oculis, et juxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, intro coepit aspicere (( Ver. ms. coepit introspicere)): nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus visum. Verum ut Scriptura ait, perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) , suspenso gradu et anhelitu temperato, callidus explorator ingressus, ac paulatim progrediens, saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum avidius properat, 9 offenso in lapidem pede, strepitum concitavit: post cujus sonitum 0024C beatus Paulus ostium quod patebat occludens 0025A (( Ver. recludens)), sera obfirmavit. Tunc vero Antonius pro (( Al. prae)) foribus corruens, usque ad sextam, et eo amplius horam, aditum precabatur dicens: Qui sim, unde, cur venerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum: tamen nisi videro, non recedam. Qui bestias recipis (( Al. suscipis)), hominem cur repellis? Quaesivi, et inveni: pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic (( Ver. hic, hic)) moriar ante postes tuos: certe sepelies vel cadaver.
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Ad quem responsum paucis ita reddidit heros. (Virgil., Aeneid., lib. II et VI.)
Nemo sic petit, ut minetur: nemo cum lacrymis calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum moriturus adveneris? Sic arridens Paulus patefecit 0025B ingressum. Quo aperto, dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutavere nominibus: gratiae Domino in commune referuntur.
10. Et post sanctum osculum residens Paulus, cum Antonio ita exorsus est: En quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem, pulverem mox futurum. Verum quia charitas omnia sustentat (( Ver. sustinet)), narra mihi, quaeso, quomodo (( Ver. ut)) se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus nova tecta consurgant: quo mundus regatur imperio: an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur (( Al. capiantur)). Inter has sermocinationes suspiciunt alitem corvum in ramo arboris consedisse, qui inde leniter subvolabat, et integrum panem ante ora 0025C mirantium deposuit; post cujus abscessum: Eia, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere pius, vere misericors. Sexaginta jam anni sunt quod (( Al. ex quo)) dimidii semper panis fragmentum (( Ver. fragmen)) accipio: verum ad adventum tuum, militibus suis Christus duplicavit annonam.
11. Igitur Domino gratiarum actione celebrata, super vitrei marginem fontis uterque consedit (( Ver. subsedit)). Hic vero quis frangeret panem oborta contentio, pene diem 10 duxit in vesperum. Paulus more cogebat hospitii, Antonius jure refellebat aetatis. Tandem consilium fuit, ut apprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae in fonte prono ore (( Al. prono in fronte ore)) libaverunt: et immolantes 0025D Deo sacrificium laudis, noctem transegere vigiliis. Cumque jam esset terrae (( Al. terris)) redditus dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus est: Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam: 0026A olim te conservum meum mihi promiserat Deus; sed quia jam dormitionis meae tempus advenit, et quod semper cupiebam (( Ver. cupieram)) dissolvi, et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiae: tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum tegas, immo terrae terram reddas.
12. Athanasius pallium dedit Antonio. Monasterium Antonii a Saracenis occupatum.—His Antonius auditis, flens et gemens, ne se desereret, atque ut comitem talis itineris acciperet, precabatur. Et (( Al. At)) ille: Non debes, inquit, quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit tibi, sarcina carnis abjecta, Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem, quaeso, perge, nisi molestum est: et pallium 0026B quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obvolvendum corpusculum meum, defer. Hoc autem beatus Paulus rogavit, non quod magnopere curaret, utrum tectum putresceret cadaver, an nudum (quippe qui tanto temporis spatio, contextis palmarum foliis vestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis levaretur. Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio ejus audierat, quasi Christum in Paulo videns, et in pectore ejus Deum venerans, ultra respondere nihil ausus est: sed cum silentio lacrymans, exosculatis ejus oculis manibusque, ad monasterium quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque vero gressus sequebantur animum. Sed quamvis corpus inane jejuniis, seniles etiam anni fregerant, tamen animo vincebat 0026C aetatem.
13. Antonii humilitas.—Tandem fatigatus (( Ver. defatigatus)) et anhelus ad habitaculum suum confecto itinere pervenit. Cui cum duo discipuli, qui ei jam longaevo ministrare coeperant, occurrissent 11 dicentes: Ubi tamdiu moratus es, pater? Respondit: Vae mihi peccatori, qui falsum Monachi nomen fero. Vidi Eliam, vidi Joannem in deserto, et vere vidi Paulum in paradiso. Et sic ore compresso, et manu verberans pectus, ex cellula pallium protulit. Rogantibusque discipulis, ut plenius quidnam rei esset, exponeret, ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccles. III, 7) .
14. Pauli anima inter angelorum choros.—Tunc egressus foras, et ne modicum quidem cibi sumens, 0026D per viam qua venerat, regressus est (( Ver. regrediebatur)), illum sitiens, illum videre desiderans, illum oculis ac tota mente complectens. Timebat enim, quod et evenit, ne se absente, Christo debitum spiritum 0027A redderet. Cumque jam dies alia illuxisset, et trium horarum spatio iter remaneret, vidit inter angelorum catervas, inter prophetarum et apostolorum choros, niveo candore Paulum fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens, sabulum capiti superjaciebat, ploransque et ejulans, aiebat (( Ver. tacet)): Cur me, Paule, dimittis? cur insalutatus abis? Tam tarde notus, tam cito recedis?
15. Referebat postea beatus Antonius tanta se velocitate, quod reliquum erat viae cucurrisse, ut ad instar avis pervolaret: nec immerito; nam introgressus speluncam, vidit (( Ver. videt)) genubus complicatis, erecta cervice, extensisque in altum manibus, corpus exanime. Ac primum et ipse vivere eum credens, pariter orabat. Postquam vero nulla, ut 0027B solebat, suspiria precantis audivit, in flebile osculum ruens, intellexit quod etiam cadaver sancti Deum, cui omnia vivunt, officio gestus precaretur.
16. Christiana traditio.—Igitur obvoluto et prolato foras corpore, hymnos quoque et psalmos de Christiana traditione decantans, contristabatur Antonius, quod sarculum, quo terram foderet, non haberet. Fluctuans itaque vario mentis aestu, et secum multa reputans, dicebat: Si ad monasterium revertar, quatridui (( Al. tridui)) iter est: si hic maneam, nihil ultra proficiam. 12 Moriar ergo, ut dignum est, juxta bellatorem tuum, Christe, et ruens, extremum halitum fundam. Talia eo animo volvente, ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes, volantibus per colla jubis, ferebantur: quibus aspectis 0027C primo exhorruit. Rursusque ad Deum referens mentem, quasi columbas videret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu, ad cadaver beati senis substiterunt: adulantibusque caudis circa ejus pedes accubuere: fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intelligeres (( Al. intelligeret)) eos plangere, quo modo poterant. Deinde haud procul coeperunt humum pedibus scalpere; arenamque certatim egerentes, unius hominis capacem locum foderunt (( Ver. effoderunt. Et)). Ac statim quasi mercedem pro opere postulantes, cum motu aurium cervice dejecta, ad Antonium 0028A perrexerunt, manus ejus pedesque lingentes. At ille animadvertit benedictionem eos a se precari. Nec mora, in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait: Domine, sine cujus nutu nec folium arboris defluit, nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis. Et manu annuens (( Al. innuens)) eis, ut abirent, imperavit. Cumque illi recessissent, sancti corporis oneri (( Al. onere)) seniles curvavit humeros; et deposito eo effossam, desuper humum congregans, tumulum ex more posuit (( Al. composuit)). Postquam autem alia dies illuxit, ne quid pius haeres ex intestati bonis non possideret, tunicam ejus sibi vindicavit, quam in sportarum modum de palmae (( Al. palmarum)) foliis ipse sibi contexuerat. Ac sic ad 0028B monasterium reversus, discipulis cuncta ex ordine replicavit; diebusque solemnibus Paschae et Pentecostes semper Pauli tunica vestitus est.
17. Comparatio Pauli et divitum saeculi.—Libet in fine opusculi eos interrogare, qui sua patrimonia ignorant, qui domos marmoribus vestiunt, qui uno filo villarum insuunt praedia: huic seni nudo (( Al. seminudo)) quid umquam defuit? Vos gemma bibitis, ille naturae concavis manibus satisfecit. Vos in tunicis aurum texitis, ille ne vilissimi quidem indumentum 13 habuit mancipii vestri. Sed e contrario illi pauperculo paradisus patet, vos auratos gehenna suscipiet. Ille vestem Christi, nudus licet, tamen servavit: vos vestiti sericis, indumentum Christi perdidistis. Paulus vilissimo pulvere coopertus jacet 0028C resurrecturus in gloriam: vos operosa saxis sepulcra premunt cum vestris opibus arsuros. Parcite, quaeso, vos (( Al. vobis)): parcite saltem divitiis quas amatis. 14 Cur et mortuos vestros auratis obvolvitis vestibus? cur ambitio inter luctus lacrymasque non cessat? An cadavera divitum nisi in serico putrescere nesciunt?
18. Obsecro, quicumque haec legis, ut Hieronymi peccatoris memineris: cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis ejus, quam regum purpuras cum poenis suis.